dissolvere, ut olim a Penelope actitatum fuisse legimus: sed denuo texere, aut pertexere, id est, in re semel cœpta, atque tantisper abrupta, pergere.
Omisi. Puto cap. XII, ubi de unitate Baptismi verbum facere incœperat. Illic enim omisit; seu intermisit, quo sensu Horat. in l. de Arte Pœt. dixit:
Pleraque differat, et præsens in tempus omittat.
Intercidere. Id est, ne imminentes sensus, seu porro dicenda penitus dissociarem, itaque telam omnem, velut intercidendo, abrumperem.
Baptismum. Ut Græci τὸ βάπτισμα, ita et ex Latinis quidam, nec tantum Tertullianus noster, sed etiam S. Ambr. passim neutro genere Baptismum, mi, dicere solent.
Una Ecclesia in cœlis. Innuit sine dubio id, quod Apost. ad Ephes. IV, 5, inquit, Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma. Etenim, ut idem Apost. I, ad Corinth. XII, 13, loquitur, in Uno Spiritu omnes, in Unum Corpus baptizati sumus. Atque hinc etiam Clem. Alexand. l. IV Strom. p. m. 326. ait: Credentes per unum Baptisma ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit Baptismum.
Cæterum nonnulla transpositione verborum noster hic usus est, Baptismum secundo, Fidem vero (quam per Ecclesiam, cujus illa utique velut anima, hæc vero veræ Fidei ac Religionis propria sedes est, denotare videtur) tertio loco commemorans.
Non mirum autem est, quod Ecclesiam in cœlis dixerit, cum hæc passim in Evangeliis Regnum cœlorum appelletur, ut Matth. XIII, 44: Simile factum est Regnum cœlorum homini qui seminavit, etc., etc.; et v. 31: Simile est Regnum cœlorum grano sinapis, etc. Et sic eodem cap. sæpius, ubi certum est Ecclesiam nostram designari, quæ a Deo in cœlis ab æterno ordinata, a Christo in terris plantata, et in unitate Baptismi coadunata, demum in cœlis per visionem ac fruitivam dilectionem consummatur.
Ad nos enim editum est. Sic quidam intelligunt: Ad nos enim illud sanctæ Scripturæ effatum (videlicet de Unitate Baptismi, ut mox supra) directum est, seu nos, Christi fideles, respicit.
Communicationis. Vel ex hoc solum loco manifestum est, morem ab hæreticorum communione abstinendi, in Ecclesia antiquissimum esse. Adde etiam l. de Præscr. cap. XXX.
Nobis et illis. Cerdonem, Marcionem, Apellem, Hermogenem, ejusdemque furfuris alios hic suggillat, qui duos Deos, imo, ut Valentinus, integrum eorumdem examen ex deliro suo cerebro emisere. Vide lib. de Præscr. cap. VII. cap. XXX. cap. XXXIII. cap. XL. ad fin. et in Append. cap. XLIX. per tot.
Id est, idem. Valentinum singulariter hic insectatur, qui Christum ex Demiurgo et Sophia editum impiissime asserit, rursus de Præsc. cap. VII.
Non habent. Sunt quidem, qui Tertullianum hic ab omni erroris labe purgare contendunt, quasi de iis tantum hæreticis eidem sermo fuisset, qui Baptismi legitimam formam adulterabant, ut erant temporibus Tertulliani Gnostici, Marcitæ, Cataphryges, etc. At vero clarum est, eumdem loqui de hæreticis universim, idemque in l. de Pudic. c. 19, confirmat: Apud nos, inquiens, ut ethnico par, imo et super ethnicum, hæreticus etiam per Baptismum veritatis (verum Baptismum) utroque homine, nempe ethnico illo, et superinducto hæretico, purgatus admittitur, ad Ecclesiam videlicet.
Manet ergo, graviter hoc, quem præ manibus habemus, loco errasse Tertullianum; neque etiam ejus argumentum concludit. Licet enim hæretici illi, de quibus supra circa Deum et Christum enormiter erraverint, quamdiu tamen in ipso Sacramento administrando non errarunt, sed eamdem adhibuere materiam et formam, quam noster verusque Christus in sua veraque Ecclesia instituit, idem hic Baptismus erat, iisdem partibus essentialibus, ut vocamus, constans, eumdemque Auctorem habens. Potest ergo idem Baptismus noster etiam extra Ecclesiam nostram conferri, si rite eodemque modo, sicut in nostra Ecclesia, conferatur. Nam, ut S. Aug. l. V contra Donatist. c. 26, discurrit: Sicut dicitur Una Ecclesia, Unus Baptismus, ita dicitur Una Spes (respicit autem S. D. illud Ephes. IV, 1: Unum corpus, et Unus Spiritus, sicut vocati estis in Una Spe vocationis vestræ, et quod mox sequitur: Unus Dominus, Una fides, Unum Baptisma, etc.) Atqui, pergit, tamen Unum habuere Baptismum, qui Unam non habuere Spem; quomodo enim Unam Spem habebant cum sanctis et justis, qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum?
Possunt igitur unum nihilominus habere, dareque Baptismum, qui unam non habent fidem, nec in una nobiscum Ecclesia sunt, Baptismus enim jauna et ostium Ecclesiæ est, per quod solum ad eamdem ingressus patet; non igitur datur ei qui est, sed ut sit in Ecclesia. Sicut autem malus Baptismi minister in se non habet gratiam, et tamen eamdem per Baptismum alteri confert: sic et hæreticus, etiamsi forte ipsemet Baptismum valide non susceperit, tamen alteri valide conferre potest, eique ostium illud Ecclesiæ reserare, ac per id alium intromittere, ipsemet extra januam manens. Sed hac de re nos suo loco commodius exactiusque dicemus.
Interea vero ex dictis manifestum est opinionem contrariam jam Sæc. II senescente in Ecclesia Carthag. ortam, ac deinceps ab Agrippino, ejusdem Episcopo, susceptam, a sancto Cypriano multo fortius confirmatam fuisse: qua de re illorum temporum Historia plena est, a Theologis nostris dogmaticis prolixius exhiberi solita.
At vero novum hic exurgit dubium, an Agrippinus ex Tertulliano, anve hic ex illo (coævos enim fuisse constat) hunc errorem hauserit? quanquam autem res hæc in tanta incertitudine Agrippini, Episcopatum suum auspicantis, satis clare definiri non possit, verisimilius tamen existimamus, Tertullianum ab Agrippino in hanc sententiam inductum, ac proin hunc erroris illius in Africa primum, quem noscimus, Auctorem fuisse. Imo quia Vincentius Lirinensis, Sæc. V scriptor, Commonitorii sui cap. 9 de Agrippino in hæc verba diserte testatur: Omnium mortalium primus (in Africa intelligo; nam in Oriente morem rebaptizandi hæreticos jam diu antea viguisse constat) contra divinum Canonem, etc. rebaptizandum esse censebat. 2º accedit, quod sanctus Cyprianus quoque in Ep. ad Jubaianum, Agrippinum, tanquam omnium primum commemoret: Apud nos autem, inquiens, non nova et repentina res est, ut baptizandos censeamus eos qui ab hæreticis ad Ecclesiam veniunt; quando multi jam anni sint, et longa ætas, ex quo sub Agrippino convenientes in unum Episcopi plurimi, hoc statuerint, etc. 3º S. Aug. L. II de Bapt. c. 7, de antiqua Ecclesiarum consuetudine loquens ait: Verius creditur per Aggrippinum corrumpi cœpisse, quam corrigi. Atqui Tertulliano potius hæc corruptio imputanda fuisset, si ille ante Agrippinum errorem hunc propalasset. 4º denique Tertullianus ipse mox initio hujus cap. per verba illa: ad nos enim editum est, satis significat, id se, tanquam solemni quodam decreto in africanis Ecclesiis constitutum, accepisse, nec proin suomet ingenio adinvenisse.
Contra autem obmovent alii, cum Tertullianus Lib. suum de Bapt. adhuc Catholicus, et ut in Qq. Crit. ad lib. de Præscript. Q. VII, diximus, circa A. C. 197 (quo fortasse Agrippinus nondum sedi Carthag. admotus fuerat) scripserit, et Persecutio an. 202 cœpta contra Christianos ferme usque ad an. 213 perduraverit, sane ante hunc annum (quippe sub ipsa persecutione conventus Christianorum publici imperatorio Edicto nimis severe prohibiti fuerant), adeoque nonnisi annis ab edito Libro de Baptismo ferme 18, reddita demum pace Ecclesiæ, celebrari non potuisse.