At vero quid vetat in tanta incertitudine Africanorum Præsulum, Agrippiniani Episcopatus initium, ipsumque sub Agrippino Concilium ante an. 166 consignare? certe enim id magis Cypriani superius allata testimonio congruere videtur: namque in allata illa ad Jubaianum Epistola diserte testatur, multos jam annos, et longam ætatem fuisse, ex quo sub Agrippino convenientes Episcopi, etc. Atqui si Conc. hoc primum post persecutionem, anno nimirum 215 celebratum, et Epistola illa nonnisi an. 256 scripta fuerit, non adeo multi anni (quippe solum 41), nec proin longa ætas, a Conc. illo Carthag. Agrippini excurrisset. Si vero hoc ipsum Concil. ad A. C. 194 reponamus, saltem 62 annis, qui ætatem denique conficere possunt, a Cypriani scribentis tempore removebitur. Sed præstat rem totam, ex Chronologia Pagii, quam alias jam in Lib. de Præsc. amplexi fuimus, velut sub unum intuitum redigere.
Vides ergo, Lector Benevole, in hoc systemate Agrippinum neque Cypriano nimis prope admoveri, neque justo longius ab eodem removeri, facileque spatium illud per Donatum, Ep. intermedium (forte autem et unus insuper alterve intercesserat) impleri potuisse. Denique vero ut nec sancto Cypriano et Agrippino, ita nec Tertulliano error hic quidpiam labis intulit: quippe cum Dogma illud de hæreticis non rebaptizandis nondum ab Ecclesia definitum, imo res hæc ad solam Ecclesiæ disciplinam pertinere etiam aliis Patribus, vitæ sanctitate insignibus, visa fuerit, Unde neque post mortem sancti Stephani Pont. et sancti Cypriani, hæc opinio et praxis, hæreticos, seu ab hæresi ad Ecclesiam venientes, rebaptizandi, quin neque post Concilium Arelatense I, an. 315 habitum, et Con. Nicænum an 325 celebratum (quorum tamen alterutrum fuisse creditur Concilium illud Plenarium, in quo S. Aug. l. 1 de Bap. c. 7, et alibi, litem hanc plene diremptam ait) illico exoleverat; quando etiam sanctus Basilius, nonnisi an. 379, mortuus, eam unicuique Ecclesiæ liberam reliquit, ipsemet adhuc rebaptizantium praxim in sua Ecclesia secutus, ut Tournel. Tr. de Sacram. in genere q. 7, Art. 2, p. m. 100 et seq. confitetur. Verum nos hac de re suo tempore alibi.
In græco. Sane Tertullianum Græci quoque sermonis apprime peritum, et ab eodem jam antea alium librum de Baptismo, in quo præcipue de eodem ab hæreticis invalide suscepto, proindeque, cum ad Ecclesiam nostram accedere voluerint, iterando, egerat, scriptum fuisse, dubium esse non potest. Insuper vero in l. de Cor. Mil. c. 6, testatur, se materiæ (de Spectaculis) propter suaviludios Græco quoque sermone satisfecisse, et mox ad init. Libri de velandis Virginib. luculenter insinuat, se hoc ipsum argumentum jam prius Græce tractasse. Dolendum vero est, hæc et alia ejus Græca monumenta vetustate pridem consumpta interiisse.
Peccata diluuntur. Per Baptismum nempe; deinceps autem commissa per lacrymas utique Pœnitentiæ eluenda sunt.
Isræl judæus. Isræl, ut idem Noster in l. IV. adv. Marc. c. 39, interpretatur, est: cum Deo invalescens, aut secundum alios quasi dominatus est Deo. Sed et ipse context. Gen. XXXII, 28, apprime consonat, ubi Angelus ad Jacob: Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed () Isræl; quia si () Fortis Fuisti, seu prævaluisti () Contra Deum, quanto magis contra homines prævalebis!
Inquinatur. Erant Judæis innumeræ lotiones tum in libro Exodi, tum Levitici, præscriptæ, quas singulas recensere, sane redundantis operæ esset. Omnia autem hæc lavacra nihil ad animam abluendam ex se poterant, sed solis maculis ac impuritatibus legalibus et corporalibus medebantur. Præterea vero plurimæ illis aliæ erant, ex vanissimis traditionibus ad ostentationem usque observari solitæ, ut Marc. VII, v. 6, et seq. habetur: Pharisæi, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant,