Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/597

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1193
1194
APPENDIX QUINTA, IN LIBRUM DE BAPTISMO.

1193A de sanctæ Theclæ gestis et miraculis narrationem Basnagius in Annal. politico eccles. ad A. C. 46 penitus eversam cupit, attamen jam diu a Baronio ad A. C. 47 nimis fortiter stabilitam. Sed hæc operosius disquirere minime hujus loci est.

De Suo, i. e. proprii sui ingenii adinventione congerens.

Cumulans. Equidem non id ex malitia ab eodem factum, sed pia fraude, nimioque zelo, id est minus discreto, qui et alios quoque circa illa tempora invaserat, maxime Evangeliorum quorumdam scriptores, quibus ut auctoritatem conciliarent, Apostolorum quorumdam nomina, ceu putidis his mercibus pretium factura, suspenderant.

Loco decessisse, id est a Presbyteratu abdicatum fuisse, atque in laicorum ordinem quodammodo redactum. Cæterum hanc historiam primus propalavit Tertullianus, deinceps a plurimis aliis assertam.

Proximum. Fidei proximum hic appellat, quod magnam verisimilitudinem habet, ut fide humana 1193B prudenter credi possit.

Constanter, seu libere, ac intrepide. Vide supra not. Constantia, et cap. 10, not Constanter.

Consulant. Mulieres in Ecclesia taceant: non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. Ita sanctus Paulus (I Corinth. 14 v. 34, et seqq.) Igitur si quid in Ecclesia didicerint, ad viros suos ablegantur, ab eis, sicubi hæsitaverint, plenius edocendæ, aut in doctrina alias rite percepta contra nativam suam volubilitatem magis stabiliendæ.


Notæ ad Caput XVIII.

Temere credendum, seu inconsiderate cuivis administrandum. Instar enim pignoris ad salutem est, quod et in securitatem debiti, et creditori, secure asservaturo, dari solet.

Officium est, scilicet eumdem aliis administrare.

1193C Petenti dato. Omni petenti te tribue, ait Christus Luc. VI, v. 30.

Titulum. Titulus est alias quædam nota ac velut inscriptio cujusvis operis, qua id honestum ac laudabile efficitur. Ita ergo ut et petitio, et largitio laudabilis fiat, utraque titulum habere debet, seu rationem et caussam tum petendi, tum dandi. Titulus autem dandi est petitio indigentis, titulus accipiendi indigentia petentis. Itaque et baptismus non nisi petentibus, nec simpliciter petentibus, sed ad accipiendum debite præparatis tum per instructionem doctrinæ, tum per fervorem voluntatis ardenter illum desiderantibus, conferri debet.

Ad eleemosynam. Sat ex mox dictis patet, ut eleemosynam, ita et baptismum indigentibus, hunc autem nonnisi serio petentibus, dandum esse. Atque id quidem de baptismo adultorum necesse est, ut nimirum is licite alicui ministretur; cæterum ad valorem non requiritur nisi intentio recipiendi, ut vocant, habitualis. 1193D Sed hac de re alibi pluribus.

Exertam, i. e. apertam; ita enim Noster in L. de Spect. cap. 3 ait: Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est: Non occide, etc. ita exerte definitum: Non in Circum ibis, etc.; Et l. II ad Uxor., cap. 1, ita habet: Jam non suadet, sed exerte jubet. Itemque ait: Detractata et exerta sententia est.

Dignationem. Pro gratia posuisse videtur, exemplo Livii, L. II, ita de Appio dicentis: Haud ita multo in principum dignationem pervenit.

Intercessisse. Totam hujus historiæ seriem Act. cap. 8 accurate pertextam vide.

Prætendere. Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge et vade contra meridianum, ad viam, quæ descendit ab Jerusalem in Gazam. Act. VIII, v. 26. Cæterum prætendere, est hic prius tendere seu antea proficisci, ac velut viam ex adverso ad occursum præoccupare: aut simpliciter pro tendere 1194A ponitur, ut sæpius Noster composita pro simplicibus solet.

Impressus, Venerat adorare in Jerusalem, et revertebatur, sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Ib. v. 27. et seqq. Erat ergo in ejus lectionem maxima attentione defixus, ac velut eidem impressus, ut Scriptura ipsum legentem quasi in se arctissime reciperet. Simili ferme sensu Apol. cap. 18 idem Noster dixit: Sed quo plenius et impressius tam ipsum (Deum) quam dispositiones ejus et voluntates adiremus, etc. Et in L. de Exhort ad Castit. c. 3, ait, alte impresse recogitandam esse voluntatem Dei.

Apostolum. Ex hoc ipso loco quidam asseruere, Philippum hunc Apostolum fuisse; at alii communius eum inter septem illos Diaconos reponunt, qui Act. VI, 5, ab Apostolis electi fuerant. Quid enim, si Apostolus fuerat, necessarium erat, ut ad Samariæ incolas, a Philippo hoc recens conversos, mitterentur Petrus et Joannes, ut imponerent manus super illos, et reciperent Spiritum Sanctum? Act. VIII, 17. Annon 1194B enim ipse Philippus, si Apostolus erat, æque illum dare poterat, Sacramentum Confirmationis, cujus administratio tunc solis Apostolis, seu episcopis, propria fuerat, illis per manuum impositionem impartiendo? Apostolus ergo dictus fuerat, quasi ab Apostolis proprie sic dictis peculiariter ablegatus, eo nimirum sensu, quo etiam Andronicus et Junias nobiles in Apostolis a Paulo ad Rom. XVI, 7, appellantur.

Jussit. Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. Act. VIII, 29.

In tempore. Locus autem Scripturæ, quam legebat, erat hic: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, etc. Ib. 32.

Exhortatus. Quis vero? An eunuchus a Philippo post exhortationem ad baptismum assumitur? An vero Philippus ab eunucho in curru? Si prius intelligamus, vox exhortatus passivo sensu capienda erit; neque id adeo insolens est, cum et apud Cicer. in Catone legam: Exhortatus est in convivio a scorto, 1194C ut securi feriret, etc. At malim posterius: postquam enim Philippus eunuchum exhortatus fuisset, hic rogavit Philippum, ut ascenderet, et sederet secum. Act. VIII, 31.

Ostenditur. Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit ipsi Jesum. Ib. 35.

Non moratur. Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens, ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Ib. 36 et seqq.

Exspectatur. Et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Ib. 38.

Eripitur. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus, etc. Ib. 39.

Tinctus est, Scilicet mox tribus post conversionem suam diebus, ut liquet ex Act. IX, 9 et 18.

Hospes, Namque Ananias eum jussus erat quærere in domo Juda. Ibid., 11. Quisnam vero hic fuerat, 1194D præterea nil notum.


Notæ ad Caput XVIII.

Dignatis, i. e. gratia. Vide supra.

Prærogativas, i. e. singulares prævias dispositiones, mirabilesque circumstantias, ex quibus facile perspiciatur, quid et quomodo Deus ab hominibus extra communem ordinem ac regulam fieri velit.

Decipi. Potest enim inordinate petens baptismum, ejus ministrum decipere, sine legitima videlicet dispositione, neque vero, sed simulato duntaxat animo accedens. Potest et ipse decipi, dum ex immaturo zelo accedit, et ab ipso Deo se impulsum credit, nondum tamen necessaria rerum credendarum cognitione instructus, ut illum fructuose suscipiat.

Utilior est. Olim baptismus a plerisque differebatur in adultam, et aliquando ad extremam ferme ætatem. Sic sanctus Martinus jam anno ætatis suæ