Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/598

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1195
1196
TERTULLIANI

1195A 10 factus catechumenus, nonnisi 8 annis postea fuit baptizatus, ut testatur Sev. Sulpit. in ejus Vita l. I cap. 2. Aliqui ad 30 annum differebant, exemplo Christi innixi, ut videre est apud S. Greg. Naz. Orat. in sanctum Lavacrum. De Constantino imp. communis jam opinio est, eum paulo ante mortem Nicomediæ baptizatum fuisse. Sic etiam Constantius imp. ultimis demum suis temporibus ab Euzoio Antiochiæ baptizari voluit. Quid vero, quod etiam Theodosius M. post superata in bellis plurima pericula, ultimo demum in gravem morbum incidens ab Ascholio, Ep. Thessalonicensi, se ablui petierit? Forte idem Noster, baptismum cunctando longius differri jubens, in causa fuerat, ut multi, ex nimia religione et conscientiæ formidine, baptismum antea, et bona utique fide, recusarent.

Erant autem, qui eo pejori fide cunctabantur baptismum suscipere, ne videlicet severitati legum ecclesiasticarum deinceps adstringerentur, sicque interea eo liberius peccare possent. Hoc autem consilium, 1195B tanquam temerarium, sancti Gregorius Nazianzenus et alter Nyssenus, itemque sanctus Joannes Chrysostomus et alii Patres, merito, acerrimeque perstrinxere.

Quod vero aliorum, ex aliis causis baptismum nimium diu olim procrastinantium, exempla attinet, ea imitationi nostræ minime proposita sunt. Sufficiat nobis inde gravitatem negotii metiri, ad quod non subito irruere, nec taliter irruentes suscipere, sed eousque, donec desiderium satis creverit, et sufficiens probatio præcesserit, differre oportet. Hoc idem vero facere cum quis jam se satis præparatum senserit, id vero periculo non vacat, subrepentis interea somnolentiæ, aut occasionis deinceps amittendæ. Novimus certe, Valentinianum Jun. Imp. violenta morte præventum, cum nimis diu distulisset baptismum, adhuc catechumenum ex hac vita ereptum fuisse.

Audiendus denique in hanc rem est sanctus Basilius in Exhort. ad bapt. ubi inter alia multa sic loquitur: 1195C Si aurum Ecclesia distribueret, non profecto diceres: Cras mitte, cras dabis; verum tuam sedulus portionem velociter peteres, differri autem ægre ferres. Quoniam vero non materiæ alicujus fucum, sed animæ purgationem tibi rex munificus pollicetur, moras excusationesque nectis, impedimenta causasque affers, qui debebas ad hoc donum accurrere. Et post alia: Enimvero si publicis tributis obnoxius esses, debitorum autem remissio reis circumquaque nuntiaretur, deinde quispiam te hoc publico munere privare conaretur, doleres clamaresque, communis gratiæ parte te per injuriam privari. Postquam vero non solum præteritorum remissio, sed etiam futurorum dona palam proponuntur, non audis, sed te ipse lædis, quantum nec inimici forte læderent. Iterumque post pauca: Si quis medicus commentis ac machinis quibusdam te juvenem et sene reddere in se receperit, ad eam profecto diem omni studio venire curares, in qua ætati floridæ te restituendum videres. At nunc cum anima tua, quam omni scelere contaminatam reddidisti, per baptismum renovari 1195D ac regenerari nuntietur, tantum despicis beneficium, nec ultro properas, aut id pollicenti, Fis obviam. Et denique: Cunctatio ad baptismum, nihil aliud clamare videtur, quam: In me ante regnet peccatum, donec aliquando regnet etiam Dominus; adsint mihi membra injustitiæ, et iniquitatis arma, deinde assumam etiam arma justitiæ Deo, etc. Atque hæc contra eos Basilius, qui, jam antea debite instructi, baptismum (atque idem est etiam de sacramento Pœnitentiæ) assiduo differre cogitant.

Circa parvulos. Hæc equidem sententia uni Tertulliano (sicut etiam, adhuc catholicus, in nimiam semper religionem atque severitatem propensus erat) propria, neque ab ullo antiquorum Patrum adoptata fuerat, multo minus autem Henricianis, Petro Abeillardo, Petro de Brixia, aut Anabaptistis, aliisve hæreticis, quidpiam præsidii in ea collocatum erat, quippe qui infantes baptismi valide suscipiendi omnino 1196A incapaces, ideoque hunc, cum ad usum rationis illi pervenissent, repetendum esse censebant. Dissuadentis autem solum Tertulliani illa vox fuerat, et hoc ipso contrariam, etiam in ipsis Africanis Ecclesiis, et iisdem illis temporibus, consuetudinem haud ambigue significantis, uno, quem scimus, Tertulliano eidem contranitente, et ex rationibus quidem nulli coævorum, aut etiam alteri sanctorum Patrum, neque sancto Cypriano, alias circa baptismum tam delicato, qui tamen Tertullianum, tanquam magistrum suum assiduo volutasse perhibetur, probatis. Etenim is, cum Fidus, episcopus, ea de re quæstionem excitasset, atque parvulos nonnisi post octavam diem baptizandos esse contendisset, nulla jam amplius Tertulliani ratione habita in Conc. Carthag. 66 episcoporum, anno 253 ita conclusit: Infantes debere baptizari tantum post octavum a nativitate diem, nemo consensit, sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam esse denegandam. Ita ille in sua Ep. 69 ad Fidum.

1196B Porro Pædobaptismum, seu parvulorum ablutionem, ab ipsa praxi et traditione apostolica descendisse testis locuples est sanctus Augustinus, qui in Serm. X de Verb. apost. de parvulis loquens ait: Ipsi portantur ad Ecclesiam, et, si pedibus illuc currere non possunt, alienis currunt, ut sanentur; accommodat illis mater Ecclesia aliorum pedes, ut veniant, aliorum cor, ut credant, aliorum linguam, ut fateantur; ut quoniam qui ægri sunt, alio (Adam videlicet) peccante prægravantur, sic cum hi sani sunt, alio (patrino nimirum) pro eis confitente salventur. Nemo ergo vobis susurret doctrinas alienas. Hos Ecclesia semper habuit, semper tenuit, hoc a majorum fide percipit, hoc usque in finem perseveranter custodit. Et in l. X de Gen. ad Lit., c. 23 idem confirmat, inquiens: Consuetudo matris Ecclesiæ in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda, nisi apostolica esse traditio. Cujus quoque testis est multo antiquior Origenes, qui in cap. XIII Ep. 1196C ad Rom.: diserte ait: Ecclesia traditionem ab Apostolis suscepit, etiam parvulis dare baptismum.

Quapropter saluberrime, et quidem sub gravibus pœnis in pluribus conciliis sancitum fuit, ne parvulorum baptismus (quia nempe repentina sæpe mortis pericula iisdem supervenire possunt) diutius differatur. Singulariter vero sanctus Carolus Borromæus in Concil. mediol. I constituit, ut natum infantem ii, quorum est ea cura, ante nonum diem ad suscipiendum baptismum in Ecclesiam deferendum curent. Quod si neglexerint, excommunicationis pœnam subeant.

Necesse. Hæc verba: Si non tam necesse, tuto abesse posse putat Junius, reque ipsa in multis exemplaribus deesse testatur. At cur non æque retineri possint? Sane enim sensum satis commodum faciunt: Si non aliunde urget necessitas.

Sponsores. Alias patrini dicuntur, quoniam nimirum velut patres spirituales sunt, aut fidejussores, de quibus sanctus Chrysostomus in psalm. XIV, ait: Statim sacerdos exigit ab infirma ætate pacta conventa, 1196D et minoris ætatis fidejussorem susceptorem interrogat, etc. Quia nimirum pro infante spondere, et respondere debent, etc.; unde sponsorum quoque supradicta appellatio ipsis imposita est.

Ex hoc sane loco Tertulliani patet, patrinos jam ex antiquissimo usu, et ab ipsis Ecclesiæ velut incunabulis, in baptismo adhiberi solitos, ut etiam sanctus Basilius, Ep. 128, et sanctus Augustinus, compluribus in locis, aliique passim testantur.

Possunt Si scilicet sponsores ipsi moriantur, antequam infans baptizatus ad usum rationis pervenerit, ut ab illis admoneri possit, quam obligationem in baptismo contraxerit, aut quid patrini illi pro ipso spoponderint.

Falli. Si infans interea adultus factus baptismi gratiam per vitam pravam expellat, porroque renuat illas sponsiones per seipsum, cum jam posset, implere, etc.