promissionis Filii sumus. Ib. v. 28.
Peculia. Non temporalia tantum, sed spiritualia maxime, novæ huic vitæ sustentandæ necessaria, aut mire conducentia.
Apertum est vobis. Matth. VII, 10 et seqq. Tandemque ibi Christus subjicit: Si ergo vos, cum mali sitis, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in cœlis est, dabit bona petentibus se.
Peccatoris. Insigne humilitatis specimen! Quam autem alius a se ipso Tertullianus, deinceps Montani sui spiritu (non afflante utique, sed inflante) tumens!
Dissertatio, De Affinitate Inter Baptismum Et Pœnitentiam, Sequentis Libri Authore, Et Ejusdem Scripti Tempore.
I. Postquam ergo Tertulliani Librum de Baptismo absolvimus, non recto quidem et communi Sacramentorum nostrorum ordine, attamen neque per saltum, ad ejusdem Librum de Pœnitentia, pariter notis quibusdam illustrandum, deferimur; nam et ipse Author Sacramenta intermedia, Confirmationem et Eucharistiam, non penitus transiliit, sed illam quidem in prioris sui Libri Cap. VI et VII velut quoddam Baptismi complementum, haud perfunctorie tractavit: hanc vero Cap. XVI (ut ibi notavimus) saltem leviter attigit.
II. Est autem præterea singularis quædam, vel ipsius necessitatis ratione, inter Baptismum et Pœnitentiam connexio. Cum enim rerum omnium Creator Deus Primum Hominem in hoc Universum, ceu patentissimum mare quoddam, effudisset, ac toti humano generi deinceps velut Archithalassum dedisset, is vero noxiæ cupiditatis suæ fluctibus abreptus, navim suam in durissimum scopulum Peccati originalis allisisset, ac non sui solius, sed nostrum omnium miserrimum naufragium fecisset, immensa Salvatoris nostri Bonitas primam nobis porrexit tabulam, Baptismum, qua arrepta in portum salutis denuo emergeremus. At vero cum in ipso hoc portu plurima hominum, novis rursus fluctibus involvendorum, naufragia futura prænosceret, labefactatæ nimiumque instabili voluntati nostræ, idem Sacramentorum Institutor Christus secundam post naufragium tabulam Pœnitentiam, nobis projecit, qua adjuti denuo in securum littus enataremus. Atque hic quidem ille Baptismus est, quem Conc. Trid. Sess. XIV, Cap. 2. Laboriosum appellat; in quo sane per ardua Pœnitentiæ opera vehementer elaborandum est, ut delicta non jam alieno aquarum fonte, sed propriis nostris lacrymis eluamus.
III. Itaque sequens Liber priori eo aptius a nobis subjungitur, quod prior ille in ipsam Pœnitentiam, tanquam præparationem Baptismo in adultis necessariam, desierit, hic vero, idonea velut commissura, eandem latius prosequatur, et illam quoque Pœnitentiam, quæ post Baptismum relapsis superest, enucleatius pertractet.
IV. Non una autem inter Baptismum et Pœnitentiam differentia est. 1º quidem ratione finis; est enim Baptismus institutus præcipue ad delendum peccatum originale, et reliqua in adultis eidem adhærentia; deinde ut per illum homo aggregetur Populo Dei, fiatque membrum Ecclesiæ; neque enim alius ad eamdem, quam per hanc Baptismi, omnium Sacramentorum primi, et cum primis necessarii, januam, ingressus patet. At vero Pœnitentia adhibenda est ad delenda peccata actualia, ac præcipue ea, quæ post Baptismum deinceps commissa sunt. 2º ratione effectus; nam in Baptismo una cum culpa aufertur quoque omnis reatus pœnæ, tam æternæ, quam temporalis: Pœnitentiæ autem quoad posteriorem hunc, non jam eadem efficacia est: remanet enim pœna temporalis in purgatorio persolvenda, nisi in hac vita pro peccatis plena satisfactio per opera pœnitentiæ præstita fuerit. 3º ratione intrinsecæ suæ naturæ; Baptismus enim est regeneratio, spiritualis nimirum, et secundum animam, quæ, sicut generatio carnalis, nonnisi semel fieri potest; atque ideo Baptismus in eo, qui eumdem semel valide suscepit, reiterari nequit, hinc velut impresso quodam sigillo, charactere videlicet, obsignatus. At Pœnitentia fit in forma judicii in quo homo tanquam reus, suique simul accusator, a delictis suis absolvitur. Sicut autem reus post novum quodlibet delictum, atque relapsum, ad tribunal humanum pertrahi potest, ita post Baptismum lapsus, cum semel pœnitentiam egit, eadem, cum denuo relapsus fuerit, toties eidem iteranda est, ideoque nunquam charactere quodam obsignatur, quoniam nec misericordia Dei deinceps eidem occluditur. 4º ratione necessitatis; Baptismus enim omnibus hominibus, etiam parvulis (qui tamen nonnisi peccato originali coinquinati sunt) ad salutem necessarius est: pœnitentia vero solis adultis, qui peccatis propria voluntate, seu ante, seu post Baptismum commissis, obnoxii sunt; nec de peccato originali vera ac proprie dicta pœnitentia, sed nonnisi in latiori sensu, cujuslibet nimirum displicentiæ ac detestationis mali præteriti, agi potest. Consulto autem prætereo alias differentias; cum impræsentiarum de Sacramento Pœnitentiæ abstrahere animus sit.
V. Nunc ad Authorem hujus Libri veniendum est: quem quidem Tertullianum esse, nemo neque olim dubitavit, neque nunc dubitat. Unus erat Erasmus Roterodamus, eumdem Tertulliano detrahere conatus, quem nonnisi Beatus Rhenanus secutus est, uterque uni huic argumento, satis utique imbecilli, innixus, styli diversitati. Atque hunc quidem non nego in hoc libro paulo floridiorem esse, sed non magna a reliquorum, etiam quos extrema ferme ætate scripsit, diversitate, et solum in quibusdam allegoriis ac metaphoris paulo illustrioribus sita. Quod si vero similes flosculos ex aliis ejusdem areolis decerpere