hic accipi, aut pro beneficio.
Exponerent. Seu velut ad stateram ponderarent.
Tenerent. Non parantes sibi materiam, toties et tamdiu pœnitendi.
Saluti. Quæ secundum Deum tristitia est, Pœnitentiam in Salutem stabilem operatur. II. Cor. VII, 10.
Auspicata. Etiam alibi hoc verbo auspicor passive utitur Noster, ut in l. de Pat. c. 5. ait: Palam cum sit, impatientiam cum malitia, aut malitiam ab impatientia auspicatam. Et in L. de Cor. Mil. c. 1: Ibidem gravissimas penulas posuit, relevari auspicatus. Auspicari est autem proprie aves spicere (sic enim veteres dicebant pro aspicere) cum ex earumdem volatu, cantu, aut pastu, auspicabantur, seu auspicia capiebant, nihil enim nisi consultis avibus aggredi solebant, tum demum auspicato ac feliciter, bonisque auspiciis et avibus se negotium suum incœpisse rati.
Invenitur quoque apud veteres activum auspico, ut apud Plautum in Persa: Ego auspicavi hunc diem: et in Catonem de Consul. suo: Postquam auspicavi, et exercitum, etc. Sed utique nimius sum in his tricis grammaticis.
Dote. Paradisum cæteraque dona temporalia, Adamo collata, intelligit.
Maturavisset, i. e. se mature, seu tempestive, ac congruo tempore recepisset Deus. Inter maturare et properare, seu accelerare interesse videtur, quod istud meram celeritatem, illud vero celeritatem cum consilio significet. Itaque nulla celeritati mora, at maturationi admixta est. Sic etiam nocet quandoque celeritas, nunquam maturatio; unde illa Augusti Cæsaris Græca vox erat: ΣΠΕΥΔΕ ΒΡΑΔΕΩΣ, Festina Lente. Nimirum maturare velut ex duobus, alias inter se adversis, coalescere putabat, industriæ celeritate, et diligentiæ tarditate; quæ utraque si rite attemperata fuerit, maturum esse negotium dicimus, jamque tempestive fieri. Sic etiam fructus nimium celeres, naturaque velut properante protrusos, præcoces dicimus, raro sapidos, atque durantes: qui vero lentioribus, quam par esset, incrementis crescunt, rarius maturescunt, sed plerumque cruda manent, nec usui au esui apti sunt.
Propterea vero non nego, maturare aliquando pro properare ac celeriter agere, accipi. Adduci hic meretur elegans illa sententia, quam S. Cypr. in Ep. ad Donatum habet: Accipe, quod sentitur, antequam discitur, nec per moras temporum longa agnitione colligitur, sed compendio gratiæ maturantis hauritur.
Dedicavit. De hoc verbo vide l. de Bapt. c. XIX, not. Dedicata. Plerumque autem Noster hoc verbo utitur, cum novam quamdam rem significare vult, ut in Apol. c. 12, ait: In patibulo primum corpus Dei vestri dedicatur; et in l. de Anim. c. 19. de infante recens nato: Omnes, inquit, simul dedicans sensus, et luce visum, et sono auditum, etc. Item in l. de Resurr. carn. c. 11, A Deo universitatem (mundum hunc) dedicatam dicit. Videtur ergo in his et similibus pro initiare accipi; quo sensu ait, Deum in semetipso pœnitentiam, nobis velut in exemplum, dedicasse.
Cæterum pœnitere de Deo, ut alia ejusmodi affectuum humanorum propria, ἀνθρωποπαθῶς dicitur. In hominibus (ait S. August. L. II. ad Simplic. q. 2.) opus pœnitendi est, cum reperitur voluntas mutanda: sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se, quod temere fecit. Auferamus ergo ista, pergit, quæ de humana infirmitate, atque ignorantia veniunt, et remaneat solum Velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat; sic potest intimari menti nostræ, qua regula intelligatur, quod pœniteat Deum. Cum enim pœnitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat, ut esset; sed tamen id, cum esset, ita esse debebat, et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet ita esse, perpetuo quodam et tranquillo æquitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia Incommutabili Voluntate disponit. Et rursus in Ps. 131: Cum mutat opera sua per incommutabile consilium suum, propter ipsam non consilii, sed operis mutationem, pœnitere dicitur. Similia invenies apud eumd. in L. LXXXIII. Qq. q. 52 et apud authorem L. de essentia Divinit. inter opera S. Aug.
Irarum, Enimverò irascitur Deus quoque: minime vero sicut homo. Ira hominis (rursus ait S. Aug. L. II. ad Simpl. q. cit.) turbulenta est: ira vero Dei, illo in Tranquillitate jugiter manente, in creaturam subditam exercet admirabili æquitate vindictam... De ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictæ vigor, atque ita utcunque assurgo in notitiam illius, quæ apellatur Ira Dei. Vin'etiam adjungam ea, quæ L. I. contr. Advers. Legis et Proph. cap. 20, habet? Quando Deus pœnitet, Non Mutatur, et mutat; sicut quando irascitur, Non Mutatur, et vindicat.
Imagini suæ, i. e. homini ad imaginem suam creato. Gen. I, v. 26. sqq. Recole, si lubet ea quæ c. V de Bapt. Not. Ad imag. Dei, 1159 A. sat copiose diximus.
Congregavit. Ut Exod. 6. v. 7. Deus dixit: Assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus, etc. Sic et plurimis in locis alibi.
Hortatus est. His pleni sunt sacræ Historiæ Libri, præsertim vero Liber Exodi et Judicum ejusmodi exemplis scatent.
Prophetando. Dativum esse ait Rhenanus, idemque esse ac ad prophetandum.
Emisit. Emittere vel simpliciter mittere Nostro significat, vel cum majori emphasi ex se mittere, ut nomine suo, Dei nempe, prophetarent.
Illuminaturus. Hoc in die Pentecostes per linguas illas igneas impletum fuit, Petro mox ad concionem, Act. 2, v. 17 et 18, in hæc verba disserente: Hoc est, quod prædictum est per Prophetam Jœl: Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus), effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, etc. Hoc ipsum, quod ante prædictum fuit Is. 44. vers. 3, ubi Deus: Effundam Spiritum meum super semen tuum, etc. Cæterum universo orbi illuminare, ex Græca phrasi depromptum videtur, qua in Cantico Zachariæ. Luc. 1, vers. habetur: επιφᾶναι τοῖς ἐν σκότει καὶ σκιᾷ θανάτου καθημένοις, i. e. Illuminare (lumen afferre) His, qui in tenebris et umbra mortis sedent.
Intinctionem, seu Baptismum pœnitentiæ, quem prædicabat Joannes in remissionem peccatorum. Marc. 1, v. 4.
Destinatam. Nimirum Gen. 12, v. 3, ubi Deus ad Abraham: In te benedicentur universæ cognationes terræ. Et Is. 41, v. 8: Semen Abrahæ, amici mei, in quo apprehendi te ab extremis terræ,... et dixi tibi: Servus meus es tu, ego elegi te, et non abjeci te, etc. Et sic sæpissime alibi.
Subsignationem, i. e. subscriptionem, quæ instar conditionis illi promissioni annexa fuit, ut et populus Isræl ad pactum illud servandum pariter se obligaret.
Componeret, pro disponeret, aut adaptaret, monente S. Joanne: Parate viam Domini, etc. Marc. 1, v. 3.
Adpropinquabit. Sic enim Matth. 3, v. 2, Joannes ad populum in deserto: Pœnitentiam agite; appropinquavit enim regnum cœlorum.
Error vetus. Peccatum Originale.
Ignorantia. Peccata per ignorantiam (vincibilem nimirum ac culpabilem) commissa.
Verrens. Ac quasi scopis (his enim proprie verrimus) expurgans; ut Matth. 12, v. 24, dicitur: Invenit eam scopis mundatam.
Radens. Raduntur eæ maculæ, aut alia, quæ nonnihil profundius insedere; hinc et barbam radere dicimus, etc.
Patet. Ad eumdem in Baptismo, plenius autem per subsequentem Manuum impositionem, recipiendum.
Libens. Nihil jam in hoc suo hospitio indecorum, quin vero omnia munda, seque digna inveniens.
Causa. Finalis nimirum.
Hæc opera. Opera hic sumitur pro labore, ut in L. de Pat. c. 16, idem Noster: Hæc patientiæ ratio,