Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/612

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1223
1224
TERTULLIANI

1223A tunc sine scandalo fieri vix poterat; hoc autem subtato, privatim ejusmodi cibis vesci nullatenus prohibitum fuerat; quoniam hi revera ab idolis pollui ac impuritatibus contaminari nunquam poterant. Atque hæc est ipsa S. Pauli doctrina 1. Cor. X, 27 et seqq. ita dicentis: Si quis vocat vos infidelium (ad epulas nimirum) et vultis ire, omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum, qui indicavit (ne is videlicet putet, in idolorum suorum gratiam manducari) et propter conscientiam: conscientiam autem dico non tuam, sed alterius, ne scilicet scandalo alteri fias, ejusque conscientiam lædas.

Dubium. Subintelligo id esset, vel videri posset. Nam pristinis temporibus Apocalypsis S. Joannis nondum ubique in Ecclesia inter Libros Canonicos, seu indubitatæ fidei, recepta erat; cum ipse adhuc Sæcul. IV de eadem dubitasset Eusebius l. III, H. E. c. 33, credens cum aliis quibusdam, Libri 1223B hujus Authorem non Joannem Evangelistam, sed alium quemdam Joannem, cognomento Theologum, fuisse. De hoc igitur cum non sat constitisset, quis, aut an Spiritu S. afflatus fuisset, pleræque diu cunctabantur Ecclesiæ, Apocalypsin inter Scripturas Divinas annumerare. Quin vero et Conc. Laodicenum, circiter A. C. 372 habitum, nondum in Canonem suum recipere ausum fuerat, idque primum a Conc. Carthag. An. 397 factum, postea Innocentio I Papa plenarium demum S. Scripturæ Canonem proponente.

Errando laboraverat. Ovicula nimirum, circumerrando lassata.

Relevat, id e. Extenuat.

Dissimulatio. Videtur hic pro reticentia poni.

Exaggerat. Pro auget.


Notæ ad Caput IX.

Unius. Mox autem antea Cap. VIII, imo jam Cap. V. nonnisi unius post Baptismum pœnitentiæ ab Ecclesia indultæ, meminit Tertullianus, ulteriorem 1223C districte excludens: quod cum hoc loco rursus inculcet, nonnihil id accuratius, pro instituti tamen nostri modulo, expendendum videtur.

Sane autem nemo existimet, aut Tertulliani duntaxat temporibus, aut in solis Ecclesiis Africanis, hanc disciplinæ severitatem viguisse. Imprimis enim S. Augustinus, magnum illud non Africanæ tantum, sed totius Ecclesiæ Lumen, in Ep. 54 ad Macedonium, inquit: Quamvis eis (de his autem loquitur, qui, ut paulo ante ait, etiam post actam pœnitentiam, post Altaris reconciliationem, vel similia, vel graviora, committunt) in Ecclesia locus humillimæ pœnitentiæ non concedatur, Deus tamen super eos suæ patientiæ non obliviscitur. Rursusque paulo inferius: Quamvis caute salubriterque provisum sit, ut locus illius humillimæ pœnitentiæ Semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset ægrotis, quæ tanto minus contemptibilis fuerit, etc. Igitur IV etiam et V Sæculo, non in Hipponensi solum, sed reliquis 1223D etiam Africæ Ecclesiis, is rigor fuerat, ut nemo in peccata gravia recidivus, ad secundam exomologesin, publice nimirum, et in facie Ecclesiæ, et eo modo, quem hoc ipso Cap. Noster deinceps describit, et S. Aug. supra humillimam appellavit, agendam admitteretur.

Quid vero Clemens de Ecclesia sua Alexandrina, aliisque eidem subjectis? Ita enim vero is l. II Strom. inquit: Dedit Deus, cum sit multæ misericordiæ, iis etiam, qui fide (post susceptam in Baptismo fidem) in aliquod peccatum incidunt, μετάνοιαν δευτέραν, Pœnitentiam Secundam, quam, si quis tentatus fuerit post vocationem, violentia quadam adactus, et callide circumventus, μίαν ἔτι μετάνοιαν ἀμετανόητον λάβῃ, Unam adhuc, non pœnitendam (post quam pœnitentiam, si rursus peccaverit, deinceps non amplius pœnitere poterit) accipiet Pœnitentiam. Ipse etiam Origenes, Clementis discipulus, pœnitentiæ post Baptismum secundæ locum non fecit, ut Dupinus 1224A in Biblioth. scrip. eccl. t. I. p. m. 216, testatur.

Ut vero etiam de Occidentis Ecclesiis loquamur, sanctus Ambrosius, in l. II de Pœnit. c. 10, ita profatur: Merito reprehenduntur, qui sæpius agendam pœnitentiam putant, qui luxuriantur in Christo; nam si vere agerent pœnitentiam iterandam postea non putarent; quia sicut Unum Baptisma, ita Una Pœnitentia, quæ tamen Publice agitur.

Itaque certorum graviorumque criminum reis, nonnisi in agone (imo, ut quidam probabiliter existimant, ne quidem tunc) absolutio, solennis nimirum et publica (secundum plerarumque Ecclesiarum disciplinam) impendi consueverat.

Neque autem hic rigor, spectata temporum aliarumque circumstantiarum ratione, nimius, ac velut crudelitatis speciem præ se ferens, videri debet; namque major tunc naturæ vigor, et ejusdem nimia, præsertim in gentibus ad Christi Ecclesiam recens conversis, depravatio, ac ad certas quasdam delictorum species, in calidioribus præsertim 1224B regionibus, propensio, indigebat, salutari quodam terrore ab illis porro perpetrandis, et pœnitentia segnius agenda, cohiberi, quam alias ad novos frequentioresque relapsus noxia tunc futura Ecclesiæ laxitas, et sæpius impetrandæ ab eadem veniæ spes, animare potuisset, exemplis ejusmodi facile apud alios quoque perniciosa scandala parituris.

Deinde vero eorum pœnitentia, qui post hanc semel actam relapsi erant, non satis seria et efficax fuisse censebatur, ideoque nec secundæ pœnitentiæ, quibusvis operibus demonstratæ, tuto jam amplius fidi posse Ecclesiarum Præpositi rebantur. Δόκησῖς τοίνυν μετανοίας, οὐ μετάνοια, τὸ πολλάκις αἰτεῖσθαι συγγνώμην, ἐφ᾽ οἷς πλημμελοῦμεν πολλάκις. Opinio namque pœnitentiæ (ait Clem. Alex. rursus II Strom.), non pœnitentia est, sæpe petere veniam de iis, per quæ sæpius peccamus. Ac propterea factum est, ejusmodi relapsis nonnisi in exitu vitæ, imo, in aliquibus saltem Ecclesiis, neque tunc, ut multi 1224C probabiliter opinantur, absolutionem impensam fuisse. Non tamem propterea peccatoribus illis, secundo jam recidivis, desperandum fuerat, tanquam necessario perituris; quoniam, ut ex S. Aug. supra legimus, patientiæ ac misericordiæ Dei relinquebantur, utique per contritionem perfectam adhuc, si vere ac serio pœnituissent, a peccatis suis liberandi, porroque salvandi. Quin vero admodum probabile est, iis, non tantum in agone, sed et sanis adhuc, et valentibus, per privatam absolutionem Sacramentalem, pro ratione et exigentia circumstantiarum, subventum fuisse.

Haud dubie autem hi sat adhuc miseræ, neque ab aliis invidendæ, conditionis manebant; quoniam publicis Ecclesiæ precibus, quæ alias super publice pœnitentes fundebantur, et maxime S. Eucharistiæ communione deinceps quoque carituri erant, denique eo gravius, ac diuturnius in purgatorio satispassuri, nisi eo studiosius in id incubuissent, ut per internos pœnitentiæ actus, et externa pœnitentiæ 1224D opera, voluntarie, aut ex judicio Sacerdotum suscepta, etiamnum in hac vita satisfacerent.

Cæterum illa disciplinæ severitas ut non in quibuslibet Ecclesiis eadem fuerat, ita nec æqualiter perduraverat. Et quidem in Ecclesia Orientali cum labente Sæc. IV a Nectario, Patriarcha Cp. no, abrogata fuisset confessio et pœnitentia publica peccatorum occultorum, idemque, licet serius, in Ecclesia Occident. obtinuisset, peccata occulta soli quoque confessioni secretæ subdebantur, quæ sæpius, et post quoslibet relapsus, iterari poterat, cum spe absolutionis privatæ rursus consequendæ.

Tandem vero Pœnitentiæ publicæ usus ferme penitus exoleverat, quando etiam pro publicis et atrocioribus delictis in S. Confessione nonnisi pœnitentia privata et occulta, ita exigente temporum ratione, dictabatur, cæterum vero illa Judici Ecclesiastico censuris canonicis, etc., vindicanda relinquebantur.