Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/613

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1225
1226
APPENDIX QUINTA, IN LIBRUM DE PŒNITENTIA.

1225A Nimirum cum primitivus ille fervor fidelium plurimum jam refriguisset, et laxata eorumdem conscientia perrupisset illa publicæ pœnitentiæ repagula, neque jam pristinus Ecclesiæ rigor, politico, ac præsertim imperantium statui, ob duritiam cordium adaptari posse videbatur, pia providaque Mater Ecclesia immorigerorum filiorum suorum saluti saltem lenitate, et præsertim Indulgentiarum, quibus pœnitentia illa publica suppleri ac compensari posset, thesauro jam eo liberalius recluso, succurrendum esse censebat. Atque hæc pauca in tanta materiæ hujus amplitudine pro instituto nostræ Scriptiunculæ, et velut occasione facta, dixisse sufficiat, cæteris apud Theologos nostros Dogmaticos plenius addiscendis.

Ex his autem manifestum jam est antiquam illam Ecclesiæ, secundam pœnitentiam excludentis, severitatem neutiquam aut Montanistarum, aut Novatianorum erroribus quicquam patrocinii attulisse; hi enim ipsam Ecclesiæ potestatem, dimittendi post 1225B Baptismum relapsorum peccata, aggressi, eamque penitus subvertere moliti fuerant: at vero hæc, quæ et solvendi, et ligandi Potestatem, a Christo Matth. XVIII, 18, et Jo. XX, 23, acceperat, utriusque duntaxat Usum, tanquam in suo arbitrio positum, ita moderabatur, ut tunc, et toties, et eo modo, quo, et quando, et quoties id expidere judicasset, peccata a pœnitentibus rite exposita, pro sua Authoritate, ac per suos Sacerdotes, aut dimitteret, aut retineret, cæteris, quæ ex ipsius Christi institutione ad hoc Sacramentum requisita erant, inviolate observatis.

Quanto in arcto, pro quanto arctius.

Tanto operosior probatio est, i. e. eo per plura magisque ardua pœnitentiæ opera debet demonstrari, ut fidem facere possit, eam seriam esse sinceramque.

Sola conscientia, id est solo animo, seu actu interno.

Proferatur. Junius legit perferatur: quod improbare non possum; malo tamen vulgatam lectionem 1225C retinere.

Aliquo etiam actu. Exteriori scilicet, ac sensibili; actum enim hic pro facto accipit, ut ex Cap. III, Not. Agitur, colligitur.

Exomologesis. Ἐξομολόγησις dicitur ab ἐξομολογέω, quod Ss. Scriptoribus proprie confiteri significat. Est autem, ut idem Tertullianus, L. de Orat. c. 6, definit, petitio veniæ; quia qui veniam petit, delictum confitetur. Juvat autem quædam exempla proferre: sic enim Psal. XXVII, 7, ubi in Hebræo habetur:, Aquila sic vertit: Καὶ ἀπὸ ἄσματός μου ἐξομολογήσομαι αὐτῷ, Et de cantico meo confitebor ei; LXX vero: Καὶ ἐκ θελήματός μου ἐξομολογήσομαι αὐτῷ, quod Vulgatus noster: Et ex voluntate mea confitebor ei. Non dicit In, sed Ex voluntate mea, ut non sit confessio mere intra voluntatem retenta, sed exterius quoque manifestata. Sic Ps. XXIX, 10, ubi Hebr. Symmachus ita reddit: μὴ ἐξομολογήσεταί σοι κόνις, ἢ ἀπαγγελεῖ τὴν ἀλήθείαν σου; Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem 1225D tuam? Significat ergo hic confessionem, quæ annuntiatio quædam est, in actu externo posita, ac per metaphoram pulveri applicata. Quam in rem multa alia exempla ex Vet. Lege proferri possent.

Ut autem ad Novum quoque Test. veniamus, Matth. III, 6, de Joanne dicitur: Baptizabantur ab eo, confitentes (ἐξομολογούμενοι) peccata sua; quæ utique externa quædam confessio erat, externis scilicet actibus demonstrata; neque enim temere Joannes administrabat Baptismum suum, sed iis duntaxat, quorum seria pœnitentia ex operibus externis nosci poterat. Sic et Act. XIX, 18, habetur: Multique credentium veniebant, confitentes (ubi rursus ἐξομολογούμενοι) et annuntiantes (externe nimirum) actus suos. Quid autem clarius eo, quo Rom. XX, 10, Apostolus ait: Corde creditur ad justitiam, Ore autem Fit Confessio (στόματι δέ ὁμολογεῖται) ad salutem. Quamquam 1226A autem non nesciam, apud profanos scriptores nonnunquam alio sensu sumi, attamen in S. Scriptura ἐξομολόγησις perpetuo per confessionem, quæ ore perficitur, exprimi solet. Cæterum etiam singulariter pro confessione peccatorum accipitur 1 Jo. I, 9: Ἐὰν ὁμολογῶμεν τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν, κ. τ. λ. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Item Jac. V, 16, Ἐξομολογεῖσθε ἀλλήλοις τὰ παραπτώματα ὑμῶν. Confitemini alterutrum peccata vestra, etc. Unde a Græcis Theologis etiam Exomologesis simpliciter posita pro confessione peccatorum, imo pro tota pœnitentiæ actione, prout etiam satisfactionis opera includit, plerumque sumitur, hacque ipsa significatione ad Latinos quoque translata, eodemque usu hactenus retenta fuit.

At vero Sæc. VIII paulo latius etiam ad Litanias, seu supplicationes publicas, extendi cœpit, ut S. Isidorus Etymol. l. VI, cap. 19, circa fin. testis est: Inter Letanias et Exomologesin, inquiens, 1226B hoc differt, quod exomologeses pro sola confessione peccatorum aguntur, Letaniæ vero dicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandum in aliquo misericordiam ejus. Sed nunc jam utrumque vocabulum sub una significatione habetur, nec distat vulgo, utrum letaniæ, an exomologesis dicantur. Interea vero apud Orientales antiqua illa significatio permansit, ut ex Cap. II prioris Epist. ab Hieremia, Patriarcha Cp, ad Lutheranos an. 1574. datæ, colligitur: imo et a Latinis nostris Theologis usque hodie frequentatur.

Neque vero absque causa huic vocabulo paulo longius immorati fuimus; cum enim Theologi nostri hac voce potissimum contra Calvinianos uti soleant, «caute et prudenter, ut Petavius in Animadvers. in S. Epiph. ad Hær. 89, observat, in hujus vocis interpretatione versandum est, ut ex ipso narrationis contextu, quo sensu a Patribus usurpata sit, dijudicare possimus.»

Confessione, i. e. per confessionem; hæc enim satisfactioni 1226C prævia est. Neque enim per satisfactionem alterius læsi injuria reparatur, nisi hæc ipsa satisfactio a corde pœnitente, ac ore confitente processerit.

Pœnitentia nascitur. Loquitur hic de operibus pœnitentiæ, quæ mox postea accuratius enumerat.

Prosternendi. Quatuor olim erant Pœnitentium ordines ac veluti gradus, scilicet Flentium, Audientium, Substratorum, et Consistentium.

Flentes (προσκλαίοντες) dicebantur, qui extra januam Ecclesiæ, sub porticu, seu humiliori quodam illius tecto, ciliciis induti, cineribus conspersi, etc., genuflexi, vel, pro magnitudine criminum, etiam toto corpore prostrati, amaras inter lacrymas, inter singultus et ejulatus nonnunquam, ab in et egredientibus precum subsidia, quibus apud Episcopum pro sua in Ecclesiam receptione intercederent, implorabant.

Audientes (ἀκροώμενοι, seu auscultantes) jam intra Ecclesiæ januam admissi eo in loco, qui 1226D νάρθηξ seu ferula (quasi pro iis proprie, qui adhuc sub ferula disciplinæ Ecclesiasticæ erant, destinatus) appellabatur, et ab ipsa Ecclesia per tabulas vel cancellos quosdam separatus erat, stabant, ad Divinas Scripturas aliasque Lectiones sacras audiendas illuc intromissi, at vero incipiente Missa catechumenorum rursus expellendi, ceu nondum digni, qui de precibus reliquorum fidelium participarent.

Substrati (ὑποπίπτοντες) erant, quibus intra ipsam Ecclesiam usque ad ambonem (locum Epistolæ et Evangelio legendo destinatum) locus indulgebatur: ita quidem ut et preces suas cum reliquis fidelibus conjungerent, et frequentes manuum impositiones (ex quibus, saltem ultimam, sacramentalem, seu a peccatis absolutoriam, fuisse aliqui opinantur) genuflexi, aut in terram prostrati reciperent, incipiente autem Oblatione, quam nos Offertorium vocamus, ab Ecclesia exire compellerentur.