Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/618

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1235
1236
TERTULLIANI

1235A Affectant. Aliud omnino est erga rem aliquam affici, moderateque eamdem appetere: aliud affectare, seu immodico in illam desiderio ferri, ipsumque affectum ultra æqui limites nimium curiose urgere, ut ii solent, qui paria desideratis merita, aut dotes idoneas non afferunt, et tamen desiderata omnibus modis consequi student, haud absimiles avium pullis qui nondum sat pennatis, ac intempestive sibi plaudentibus alis, nimiumque immatura fiducia, volatum affectare cernuntur.

Salutationibus occupant. Ita ergo nocturnis quoque et nimis pertinacibus studiis patronos suos sectabantur, etiam atriis, si quæ patula invenissent, se infundendo, aut intrudendo verius, et tantum non irrumpendo. Crudas autem dicit salutationes, scilicet cibis e cœna nondum bene excoctis, effusas, aut verius eructatas.

Decrescentes. Non jam capite, sed toto etiam corpore, ejusdem profundis inflexionibus, a semetipsis diminuti, ac chamæleontum instar captandæ populi auræ inhiantes.

1235B Nullis conviviis celebres. Enimvero jam supra not. Neque pudet, neque piget, insinuavimus candidatos (florente scilicet eorum adhuc conditione) larga populo sumptuosaque quandoque exhibuisse convivia, etc. At postea, cum etiam plebeii candidatis admisceri cœperant, in tenuiore nimiumque famelica illorum fortuna ipsæ etiam culinæ frigidiores erant.

Congreges. Ut segrex dicitur, qui in grege non est, sed solitarius agit, ita congreges hic appellat, qui una cum aliis congregantur, seu in grege sunt, ut Apuleius l. VIII de Asino aureo habet: Me congregem pastor egregius aliquando permisit.

Unius anni volaticum gaudium. Magistratus enim apud Romanos, Atheniensium exemplo, nonnisi annuos, raro et ferme nonnisi sub Tiberio Imp. (vide Tacit. l. I Annal. c. 80) ad plures annos prorogatos fuisse constat. Imperandi enim (ait Dion. Halicarn. Antiq. Rom. l. IV, c. 79) parendique vicissitudo, et potestatis, antequam corrumpat animum, depositio, cohibet ingenia contumacia, 1235C nec sinit mores (imperantium) inebriari nimia licentia.

Securium virgarumque petitio, i. e. Consulatus, aut aliorum Magistratuum petitio; ponitur enim hic metonymice signum pro re.

Virgæ autem erant bacilli aliquot teretes, loro in fascem colligati, cui securis infixa erat, inde prominens. Ili ergo fasces insignia Magistratibus majoribus dati sunt, quibus eorumdem potestas vitæ et necis per securim, leviorum criminum, et flagra commeritorum per virgas castigatio significabatur. Consulibus autem cum in publicum procedendum ipsis erat, fasces cum securibus a totidem lictoribus præferebantur, porro cum illi jus in foro dicerent, pone abstantibus: quo more prima creditur usa. fuisse Vetulonia, Hetruriæ civitas, de qua Sil. Ital. l. VIII:

Mæoniæque decus quondam Vetulonia gentis,
Bissenos hæc prima dedit præcedere fasces,
Et junxit totidem tacito terrore secures.

Aeternitatis. Pœnæ nimirum æternæ, nisi per pœnitentiam 1235D in tempore resipuerimus addicendi.

Castigationem victus. Quæ fit per frequentiora jejunia.

Cultus, i. e. culturæ vestium, quæ per saccos et cilicia arctatur.

Sibi irrogant. Ita ergo Christiani nonnunquam erga homines, quibus sæpe nullo gratitudinis vinculo, nullo læsionis reparandæ debito adstringimur, multo liberaliores, atque adeo prodigi, in rebus nostris profundendis esse solemus, ut nostris beneficiis non tam cumulati, quam onerati videri possint; imo nos nobismet ipsis nimio oneri sumus, interim illud Christi jugum suave et onus leve (Matth. XI, 30) nimis impatienter ferentes, aut omnino detrectantes. Neque autem, si quis Deo pro injuria debitor fuerit, eidem desperandum est, tanquam solvendo non esset. Enimvero plura (ut S. Ambr. l. II de Pœn. c. 9 ait) solvendi habet subsidia, qui Deo, quam is, qui homini debet. 1236A Homo pecuniam pro pecunia reposcit, quæ non semper debitori præsto est: Deus affectum exigit, qui in tua potestate est. Nemo pauper est, qui Deo debet, nisi qui seipsum pauperem fecerit. Et si non habet, quæ vendat; habet, quæ solvat. Oratio, lacrymæ, jejunia, debitoris boni census est, multoque uberior, quam si quis ex pretiis fundorum pecuniam sine fide deferat. Itaque nulla debitorum conditio melior, quam quibus Deo obnoxii sumus. Non, propterea ut creditori Deo satisfacias, venumdari te, omniaque tua necesse est. Orandus est autem Deus cum servo Evangelico Matth. XVIII, 26: Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi? Quid ergo? Misertus autem Dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Quomodo ergo redditurus erat, qui non habebat unde redderet? Redditurus erat non ex suo, sed ex alieno, ex Christi nostri meritis et satisfactione, et neque aliena, sed quam nostram esse voluit.

Itaque cum ambitiosi illi Romanorum Candidati 1236B tam lubenter tantos labores pro adipiscenda fugitiva dignitate subierint, quanto melius et benignius nobiscum agitur, eadem opera, multoque leviore, et satisfacere, nobis simul fœnerari possimus gratiam, regnum cœleste, et Gloriam Sempiternam. Eant nunc magistratus (sic cum S. Cypriano in alleg. Ep. ad Donat. concludo), et Consules, sive proconsules: annuæ dignitatis insignibus, et 12 fascibus glorientur.

Procero quasi fune nectunt. Forte illud Prov. V, 22 respicit: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Proceri sane hi funes sunt et vix jam amplius disrumpendi. Ex voluntate perversa (ait Sanctus Augustinus l. VIII Conf. c. 5 proprio experimento hæc nimis comprobans) facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo: et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas, nullis utique humanis viribus, sed per solam D. N. Jesu Christi Gratiam superanda.


Notæ ad Caput XII.

1236CRetractas, pro tractas, ut sæpissime alias. Mente autem tractat, qui de peccatorum suorum confessione cogitat, jamjamque animum suum ad eamdem serio et efficaciter applicat.

Gehennam. Gehenna minime, ut quidam putarunt, nomen Græcum est, sed Hebraicum, idemque cum quod significat Vallem Ennom, de qua Jerem. VII, 30 et 31 habetur: Aedificaverunt excelsa Tophet, quæ est in Valle filii () Ennom, ut, incenderent filios suos et filias suas igni, etc. Ideo ecce dies veniunt, et non dicetur amplius Tophet, et Vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis, etc. Tradunt autem Hebræi (ait S. Hier. in hunc ipsum Jerem. textum) ex hoc loco (ge hinnom) appellatam Gehennam, quod scilicet omnis populus Judæorum ibi perierit, offendens Deum. Explicatius autem in Matth. c. X commentatur, inquiens: Hæc vallis et parva campi planities, irrigua erat, et nemorosa, plenaque deliciis, lucusque in ea idolo (Moloch, toties a S. 1236D Scriptura execrato) consecratus erat. In tantam autem dementiam populus venerat, ut deserta Templi vicinia (erat enim vallis hæc Hierosolymæ proxima), ibi hostias immolarent, et rigorem (immanem utique prorsusque nefandam crudelitatem) religionis (idololatricæ nimirum) deliciæ (loci illius Topheth a Deliciis dicti) vincerent, filiosque suos dæmoniis incenderent, vel initiarent. Et appellabatur (addit) locus ille Gehennom, id est Vallis filiorum Hennom. Ita ibi S. Hier. «Alii ferunt» (ait interpres Latinus Calmeti nostri in Diction. Bibl. verb. Gehennom) «in ea valle cloacam urbis extitisse, ubi perpetuus ignis morticiniis et immunditiis absumendis detineretur.»

Non dubites. Sensus est: ut non diu tecum deliberes de remedio hoc arripiendo, aut diutius differendo.