Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/624

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1247
1248
TERTULLIANI APPENDIX QUINTA.

1247A demum cognovit Deum, cum et intellectum, et pristinam hominis figuram recuperavit.

Hanc vero rem ulterius sic explicare juvat: Septennio illo elapso rex veluti ex alto sopore evigilans, discussis (neque autem sine miraculo id tam subito fieri poterat) atris illis spiritibus, hactenus animum undique obsidentibus, recurrenteque immanis superbiæ suæ, rerumque ex eadem sceleratissime actarum memoria, totaque tam diuturnæ miseriæ infelicitate, omnibusque ejusdem circumstantiis vivaciter intellectui objectis, edomita tandem illa superbia sua, ad Dei veri agnitionem, et tum Justitiæ, tum Clementiæ, professionem adactus, denique conversus fuit, etc.

Proh malæ tractationis! Hellenismus est; nam Græci signis exclamationis frequenter genitivum jungere solent.

Deus recipiebat. An rex hic egerit pœnitentiam, veram, salutique æternæ proficuam, qua scilicet peccata ejus deleta fuerint? an dein in ea perseverans 1247B denique salutem ipsam inter vere pœnitentes consecutus fuerit? res multum ambigua est. Equidem S. Hieron. in Ep. VII, ad Lætam, nec non S. Aug. in Ep. CXXII (nunc CXI), ad Victorianum, maxime vero auctor Libri (olim S. Augustino adscripti) de Prædest. et grat., c. 15, eidem favere videntur: aliis autem pœnitentia illa vehementer suspecta est, eandem ex inconstanti regis hujus genio dimetientibus.

Sane quidem cum somnii sui de Statua illa, ex 4 metallis conflata, interpretationem a Daniele accepisset, totus stupefactus in has voces prorupit: Vere Deus vester Deus Deorum est, et Dominus Regum, et revelans mysteria, etc. Dan., III, 47. Verum quam in sua Dei veri agnitione parum stabilis fuerit, quanto autem deinceps quoque fastu intumuerit, succedens alterum illud arboris pulcherrimæ, sed mox succidendæ, etc. (Dan., IV) somnium, tum vero vibrata in regem terribilis illa sententia de septenni inter bestias exilio demonstrat. Cum enim integrum adhuc 1247C annum indulsisset Deus, peccatis per eleemosynas, aliaque bona opera redimendis, nil horum quidquam fecisse, quin potius nova inflatus superbia de rebus a se gestis proterve gloriatus fuisse legitur. Quid vero insuper? cum integrum septennium inter feras in miserrimo illo corporis habitu exegisset, postquam pristinam non tantum formam, sed et regnum ipsum, et quidem ampliori magnificentia auctum, recepisset, quid tandem? demum exclamasse legitur: Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cœli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. De pœnitentia vero, de dolore animi, de anteactæ vitæ detestatione, de novæ melioris proposito, etc., nihil legimus. Atqui hæc sunt, in quibus veræ sinceræque pœnitentiæ ratio consistit.

Sed et illa Dei agnitio, illa humilitas quantilli temporis fuit? Ecce multo jam majorem, prorsusque, nisi Propheta id testaretur, incredibilem animi de novo intumescentis vesaniam! Vix annus elapsus 1247D erat (ut interpretes computant), cum Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum 60, et statuit in campo Dura (Dan., III, 1, etc.), vel Nabopolassari, patris sui, vel Beli, apud Babylonios tunc deorum maximi, vel ipsius Nabuchodonosoris, simulacrum præseferentem, eamque severissimo edicto proposito voluit adorari; at sacrilegum nefas cum tres illi pueri, Sidrach, Misach, et Abdenago, admittere renuissent, jussit eos in fornacem igneam conjici; unde cum salvi fuissent educti, rex novo ingentique miraculo attonitus exclamavit: Benedictus Deus Deorum, qui misit Angelum suum, etc. (Ib., v. 95). Quin et publico ac severissimo decreto blasphemos in Deum Isræl compescuit, publice contestatus: Signa et mirabilia apud me fecit Deus Excelsus. Placuit ergo mihi prædicare signa ejus, quia Magna sunt, et Mirabilia ejus, quia Fortia: et regnum ejus Regnum Sempiternum, et Potestas ejus in generationem et generationem 1248A (ib., v. 10). Hoc ipsum vero id Edictum est, in quo Nabuchodonosor deinceps enarrat ea, quæ supra de suo in sylvis tam tristi septennio ex Dan. c. IV, attulimus, ut adeo necesse sit, metamorphosin illam regis (quod probe notandum) ante hanc trium Puerorum historiam contigisse.

Quis jam, oro, sibi de rege tam inconstante sinceram stabilemque pœnitentiam polliceri queat, de cujus operibus, dignisque pœnitentiæ fructibus, et maxime ipsa morte felici, tam altum porro apud Danielem silentium est? Quam alia autem fuit Manassis, regis Juda, pœnitentia! Enim vero impiissimus, et forte etiam ipso Nabuchodonosore multo sceleratior Rex, attamen postquam coangustatus est, oravit Dominum suum, et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum, deprecatusque est eum, et obsecravit intente.. et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini... Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Isræl. Quæ, 1248B obsecro, similia de Nabuchodonosore commemorata legimus? Equidem is Deum laudavit, magnificavit, etc.; num vero oravit, deprecatus est, obsecravit intente, etc.?

Et quid denique, si ea, quæ Isaiæ cap. 14 habentur: Infernus subter te conturbatus est in occursum adventus tui... Detracta est ad inferos superbia tua, etc., etc., præstantes nonnulli Interpretes, ac ipse etiam S. Hieron. de Nabuchodonosore intelligenda esse velint? Sed præstat regis hujus, seu pœnitentiam et salutem, seu damnationem, inter ea relinquere quæ Deus, ut multa ejusmodi alia, ad salutarem metum et penitentiæ eo majorem constantiam nobis ignota esse voluit.

Aegyptius imperator. Pharao nimirum, rex Aegypti, qui hic latiori significatione Imperator dicitur, tanquam instar aliorum regum in suos summum imperium exercens.

Diu Domino suo denegatum. Jussus enim fuerat a Deo 1248C Moyses Pharaoni in hæc verba denuntiare: Dominus Deus Hebræorum misit me, ad te dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad præsens tempus audire noluisti.

Discidio maris. I. e. ea divisione, quam Græci διχοτομίαν appellant. Atque sic etiam in L. de Pall., c. 2, de plaga discidii, et in L. de Resurr. carn., c. 19, de discidio carnis et animæ, loquitur. Hac voce Solinus quoque cap. 36, usus est, inquiens: Atlanticus æstus in nostrum mare discidium (seu discissionem) orbis immittit.

Pervium licebat. Liceo, antiquum verbum, passivam significationem habet, proprieque dicitur res quæpiam licere, cum certo æstimatur pretio ac venum exponitur: liceri autem est æstimare, ac pretium ei imponere, ut emptores faciunt. Unde est illud Pœtæ:

Non licet asse mihi, qui me non asse licetur.

Licebat ergo mare, cum Isrælitis a Deo offerebatur, 1248D tanquam transituris pervium. Alibi Tertullianus licere etiam pro liquere seu patere dicit, ut in L. adv. Hermog., c. 36, ubi: Sed de motu et alibi licebit, i. e. liquebit. Sic et supra cap. VI, pro emendatos liquebit, quidam codices licebit reponunt.

Revolutis fluctibus. De transitu Maris Rubri, tam felici ac prodigioso Isrælitis, quam fatali Aegyptiis ac Pharaoni suo, Historia ex Exodi cap. 14, etiam in vulgus notissima est.

Exomologesi restitutus Differt autem exomologesis a pœnitentia, sicut actus externus ab interno; pœnitentia enim in animo dolentis, exomologesis vero in ore confitentis, aliisque operibus, internam illam pœnitentiam etiam externe exhibentibus ac demonstrantibus, collocata est: de quibus Noster jam supra cap. IX per tot.