Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/627

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1253
1254
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1253A acerba sua amittit, ex Apocalyps. VI, 13: τοὺς ὀλύνθους αὐτοῦ, grossos suos habet Vulgata. Grossus autem est ficus dura atque acerba. Theodorus Gaza, in opere de Plantis, ὄλυνθον vocat caprificum.

Acerbatus. I, 533 A, Flagella acerbata, i. e. duplicata.

Acerra. I, 324 A, Ut poculum, ut acerram.

Acervus. II, 103 C, Confusum acervum fidelium eventilans. I, 1271 A, Ad omnem acervum nuntiorum.

Acescere. I, 474 A, Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aer; quod præ multitudine hominum in theatris et spectaculis accidere solet.

Acies. II, 1643 B, Et acie figere, est acute, intentis et quasi defixis in rem oculis intueri, ἀτενὲς ὁρᾷν. Ut qui vestibus a naturæ moderatione alienis, hominesque transversos de recto statu agentibus induti, palam conspiciendos se, aut potius deridendos præbent, omnium oculos in se convertere velle videantur. Ut tamen hujusmodi inspectio sive spectatio, quam captant, cum probro contumeliaque eorumdem 1253B gestantium, sit conjuncta, ut non laudi, sed vitio vertat. Huic subjungitur (Ibid.): Digito destinare, nutu tradere. II, 1006 C, Quam exerta acies machæræ spiritalis. Vid. Exertus. II, 1013 A, Provoca ad apostolicam aciem. II, 669 A, Tot acies tibiarum.

Aconitum. Herba virulenta, quodcumque venenum. II, 1030 A, Eradicato omni aconito hostilitatis.

Acor. II, 249 A, Modico fermento totam fidei massam hæretico acore decepit. I, 1237 A, Velut poma cum jam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt.

Actor, qui negotia agit aliena, procurator. II, 434 B, Proponit actorum similitudinem.

Actorium de anima, II, 668 C.

Actrix. I, 650 B, Quod si tragœdiæ et comœdiæ scelerum et libidinum actrices.

Actus. II, 564 B, Enthymesis de actu fuit, nempe quo prorupit sophia in patrem inquirere, ut auctor loquitur, cap. 9. I, 1313 A, Sic ergo et circa actum 1253C materiarum. Actum vocat Tertullianus rerum a Deo creatarum usum, cum ex iis aliquid agimus, cum iis utimur ad actum sive actionem, cujusmodicumque sit. I, 496 B, Vestros enim jam contestamur actus de judicibus. II, 439 C, Secundum servi illius exemplum, qui ab actu summotus. I, 670 B, Minor merces frequentiore actu repensatur.

Acus. I, 1246 A, Cedo acum crinibus distinguendis. II, 906 B, Et acu lasciviore comam sibi inferunt.

Acutus. II, 1048 A, Si pergam ad acuta, i. e. si pergam acutis et decretoriis armis tecum pugnare, non prolusoriis et hebetibus.

Ad, apud. I, 527 A, Profani vero et qui non integre ad Deum.

Addicere. II, 120 A, Melius est turbas tuas aliquando non videas, quam addicas, nempe tributariæ servituti. I, 1237 A, Hoc enim pretio Dominus veniam addicere instituit: proprium venditoris verbum. I, 438 A, Et ita nos crimini addicite.

Addictio. II, 1015 A, Et addictionem omnis pudicitiæ. 1253D Addicit prætor, cum quid proprium esse alicui jubet.

Adgeniculari, ad genua accidere. I, 1244 A, Et aris Dei adgeniculari. Rectius alii: Charis Dei. Intelliguntur autem per charos Dei sine dubio martyres, quos pœnitentes rogare solebant, ut se Ecclesiæ redderent. Vid. Tertull. Ad martyr.: Quam quidam, pacem nimirum, non habentes, a martyribus petere consueverunt.

Adglutinare. I, 1235 A, In tantum contumaciæ adglutinaris. II, 665 B, Et adglutinabit se uxori suæ. II, 684 B, Et adglutinabitur mulieri suæ.

Adhærere. II, 1047 A, Cæteroquin humerum adhæret.

Adhuc. II, 54 A, Etsi adhuc memini, i. e. insuper, præter communem ritum.

Aditus, qui adiit. II, 540 A, Idcirco ei aditum (nempe ad ista sacra) prius cruciant.

1254A Adjungere. II, 17 A, Quod malis adjungat. Jun. mavult adjugat, i. e. constringit eodem jugo, ut palmites adjugari Columella dicit.

Adjurare. I, 692 A, Jures per idola, an ab alio adjuratus acquiescas. I, 448 A, Cæterum dæmonas, id est genios, adjurare consuevimus. II, 122 A, Diffidentia signandi statim et adjurandi et ungendi bestiæ calcem.

Adolari. II, 806 B, De bonis carnis Deo adolantur, i. e. cultum religiosum exhibent.

Adolatio, i. e. adulatio, more veterum. Cultus deorum non verus, sed fictus.

Adorare. II, 550 A, Ne gravitate adorentur, i. e. probentur. Jun. mavult adornentur. Nam si ad rem vanam adhibueris gravitatem, videberis adornare, decet eam festivitatis. II, 218 A, Adoro Scripturæ plenitudinem.

Adsacrificium. I, 686 A, B, Sim vocatus, nec adsacrificii sit titulus officii, et operæ meæ expunctio, quid tum? si libet. Solvit his verbis objectionem: Sed 1254B his accommodantur sacrificia, sumpta persona servi seu liberti christiani, quem dominus gentilis adesse aut apparere sibi jussit, filiove ob togæ puræ vel sponsalium solemnia sacrificanti. Sim vocatus, inquit, dum officium meum et opera mea non possit haberi pro adsacrificio, i. e. administratione seu participatione aut consensu sacrificii, utatur ille et opera mea, et officio meo, quid hoc ad me? integra est hac in re conscientia mea; si libet, adesse possum.

Adsignare, Adsistere, vid. per litter. Ass.

Adsolare. I, 363 B, n. (1); 577 A, Si majestatis fastigium adsolant, deprimunt, allidunt solo.

Adversio. II, 299 C, Jam secundum adversionem dirigendæ bonitatis, i. e. dirigendæ bonitatis prout mentem quisque suam ad Dei bonitatem advertit. Adversionem jureconsulti vocant jus fructuum percipiendorum, et in suos usus accommodandorum. Sic vector navem conducere in adversionem dicitur, qui ea lege conducit, ut obventiones ad ipsum conductorem 1254C redeant.

Advivere. I, 748 A, Qui in ipsis tunc fuerunt, cum adviverent, i. e. adhuc cum ipsis viverent. II, 87 A, Quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent, i. e. una viverent cum iis qui istum cultum exhiberent ipsis.

Adulari. II, 972 A, Non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari. Vid. Adolari. II. 976 B, Et ad singulas horas salutandis adulantur. II, 722 B, Ei (corpori) soli quies finem operis adulatur, i. e. adulans tribuit.

Adulter. II, 30 A, Tantum veritati obstrepit adulter sensus, i. e. perversa interpretatio. II, 52 A, adulter stilus. II, 198 A, Totus adulter et prædicationis et carnis: adultera Hermogenis caro, quæ assidue nubebat; adultera prædicatio, quia hæresi sua fidem pacemque Ecclesiæ corruperat. I, 663 C, Nam qui falsis deis servit, sine dubio est adulter veritatis, quia omne falsum adulterium est. I, 519 A, Expedite autem præscribimus adulteris nostris, hæreticis. II, 1000 C, Adultera et ipsa, de scriptura Pastoris. II, 156 B, Colligantur omnes adulteræ fruges. I, 580 C, Quod adulteram noctem 1254D commenti sumus.

Adulterare. I, 632 A, Qui autem adulterat et affectat, scil. veritatem. I, 519 A, Ad philosophicas sectas adulteraverunt. II, 987 A, Semetipsum adulterat et stuprat.

Adulterium. I, 519 B, Adulteria salutaris disciplinæ. II, 51 A, Adulteria Scripturarum. II, 401 A, In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror, i. e. adulteratione et corruptione Scripturarum velut obstupefactas caruisse sensu. I, 1312 B, De adulterio colorum injustorum.

Adumbrare. II, 899 B, Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, i. e. velari. I, 645 A, Postea placuit impietatem voluptate adumbrare. II, 1014 D, Obscura manifestis adumbrantur.

Advocare est græce παρακαλεῖν. II, 390 C, Advocare languentes.

Advocatio proprie est turba patronorum et amicerum