Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/628

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1255
1256
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1255A qui alicui in judicio adsunt. I, 270, A. C, Secuturæ Scripturarum quoque advocationi, i. e. defensioni. II, 393 A, Quoniam recepistis advocationem vestram, i. e. consolationem, παράκλησιν. I, 1267 A, Itaque talibus et advocatio et risus promittitur. II, 863 B, Voces exhortationis et advocationis, i. e. consolationis, auxilii. II, 93 B, Quibus familiarissima est advocatio necessitatis, i. e. allegatio, excusatio. I, 270 A, Advocatione mercenaria utuntur.

Advocator, παράκλητος. II, 393 A, Sicut probavi mendicorum advocatorem.

Advocatus. II, 931 A, In hoc quoque paracletum agnoscere debes advocatum. Alludit ad significationem vocis παράκλητος; sed ridicula est applicatio auctoris. II, 972 A, Qua paracletus, id est advocatus. J, 695 A, Non jam advocatorum, sed angelorum. Advocatos dicit, qui amico præsentiam suam commodabant signando, subscribendo, testimonium dicendo. Sic Varro, lib. II de Re rust., cap. 5: Tu vero, Murri, veni mi advocatus, dum asses solvo Palilibus, si postea 1255B a me repetant, ut testimonium perhibere possis.

Aedifex, pro ædificatore. I, 678 A, Ex similitudine providentissimi ædificis illius.

Aedificare, proposito exemplo invitare. II, 540 A, Ut opinionem suspendio cognitionis ædificent. II, 139 C, Ad quarum tolerantiam ædificans monet. I, 1310 B, Solum hunc mulierum stuporem ædificare noverunt, i. e. operi inservire faciendo atque exhibendo quod stupeant mulieres et admirentur. II, 14 B, Aedificari in ruinam. I, 624 B, Ut robori ædificando vacent.

Aedificatio. I, 1256 A, Loquacitas in ædificatione nulla turpis.

Aedificatorius. II, 782, B, In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum ædificatorium mortis.

Aemulatio, invidia, odium, dolor, quo ethnici afficiebantur, quum viderent numerum suorum decrescere, et religionem christianam in dies majora capere incrementa. I, 277 A. Absolutus post tribunal de vestra rideat æmulatione. I, 308 A, Ex æmulatione Judæi. II, 52 A, Veniens utique ex caussa æmulationis. I, 536 A. 1255C Aemulatio divinæ rei et humanæ, i. e. aliter sentit Deus, aliter homo. II, 408 A, Aemulatio legis. II, 928 A, Si quis præsumptione hujus providentiæ suæ æmulationem provocarit. Sensus est, eo magis fieri posse, ut gravida fiat fœmina providentia Dei, si quis præsumptionem de ea conceptam (quod sit sterilis) provocaverit concubitu, quasi æmulaturus Deum, qui de sterilibus fœtas facit.

Aemulus. I, 277 B, Quædam ratio æmulæ operationis, i. e. operose æmula. Vid. Ratio. II, 958 C, Aemulo modo, i. e. contrario. II, 278 B, Qui non alias plene bonus sit, nisi mali æmulus.

Aenigma, figura. II, 448 C. Ubi in lapidis ænigmate. II, 820 A, Obtentu figurarum et ænigmatum. II, 841 A, Ut non possit altera species admittere ænigmata.

Aeoneius. II, 251 C, Tanquam œoneiœ scrofæ. Rigalt. emendat æneiæ. Vid. Scrofa.

Aequiparantia. II, 570 B, In æmulas æquiparantias corpulentiarum.

1255D Aesculapius. II, 1031 A, Aesculapio jam vestro. Vestrum appellat eo quod præcipue in Africa coleretur et Pœna matre genitus crederetur, nam prius erat Pergamenorum dumtaxat. Sensus: Pallia quibus olim usi estis, fuere qualia etiam hodie Aesculapii sacerdotes in usu habent.

Aestimare. II, 82 B, Contactum in manibus æstimavit. Melius Rigalt. legit extimavit; quod vide infra.

Aestimatio, cogitatio. I, 263, 264 A, Nec tamen hoc ipso modo (Heuman. moniti) ad æstimationem, etc. Sensus: nec tamen ea re se admoneri patiuntur, ut cogitent fortasse veritatem subesse ei doctrinæ, quæ vulgo damnatur. I, 1327 A, In æstimationem temporum recte Rigaltius restituit in extimatione temporum, i. e. in extremis temporibus, in fine sæculi.

Aestuare. II, 134 C, Cum terrena quoque officia in gradu æstuent, i. e. contendant pro dignitate gradus, 1256A ut primum obtineant locum. I, 497 A, De vestris semper œstuat carcer.

Aestuarium. I, 658 A, Quid facies in illos suffragiorum impiorum æstuario deprehensus.

Aetas, I, 316 A, 319 A, Major ætas, i. e. majores natu. I, 1327 A, Aetates denique requietas jam et in portum modestiæ subductas. Ibid., Pro frigore ætatis. II, 982 B, Habet et in Christo scientia ætates suas.

Affectatio, imitatio. I, 371 A, Sed et plerique vestrum affectatione aliquando, etc.

Affectio, προσποίησις, assumptio. II, 1045 A, Ob diversam affectionem tenebricæ vestis.

Affectiosus. II, 682 B, Et naturaliter affectiosa sit, non habens intellectum.

Affinis. II, 260 A, Et impudentiæ et malignitatis affinis est, i. e. particeps; ita Cic. pro Sylla: Hujus affines suspicionis. II, 437 C, Extraneos et nullius juris affines. I, 1261 A, Affines cupiditatis deprehendemur. I, 1267 A, Numquid impatientes paris affines. I, 674 A, Affines illos esse multimodæ idololatriæ.

1256B Affinitas. I, 679 A, Ut non usque ad idololatriæ affinitates, i. e. usque adeo ut participes simus idololatriæ.

Afflatus. II, 291 B, Afflatus Dei, i. e. anima. II, 294 C, Imprimis tenendum quod græca Scriptura signavit, afflatum (πνοὴν) nominans, non spiritum (πνεῦμα). I, 1231, B. Alia afflatu ejus consummata.

Ἀγενεαλόγητος, qui est sine cognatione, II, 73 A.

Agere. II, 26 B, Egisse Jesum Christum, h. e. eam hominis personam induisse, omniaque egisse quæ de Jesu Christo fuerant prædicta. II, 416 B, Et illi agis, i. e. agis actorem et procuratorem illius. II, 434 B, In tantum illi negotium agens. II, 667 C, Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam?

Agina est, inquit Festus, foramen illud in quo inseritur scapus trutinæ, hoc est in quo agitur sive vertitur trutina; unde aginatores dicti, qui parvo lucro moventur. II, 234 B, Mediæ quod aiunt aginæ, 1256C de motu, qui adeo temperatus, ut nullam in partem vergat, parsque nulla præponderet.

Agnitio, assensus, approbatio. II, 155 B, Et ex ea agnitione pacem. II, 963 A, Verum etiam sacramentorum agnitionem jejunia de Deo merebuntur, i. e. peritiam interpretandi figuras et imagines sacras, nempe divinitus objectas in somnis.

Agnoscere, assentiri, approbare. II, 155 B, Agnoscentem jam prophetias Montani.

Agnoscibilis. II, 877 A, Sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat.

Agonotheta, ἀγωνοθέτης, certaminis præses et judex, musici scilicet et scenici. Gymnicorum enim certaminum qui præsides, essent, athlothetæ dicebantur. II, 104 A, Ita agnosces ad eumdem agonothetam pertinere certaminis arbitrium. I, 624 A, B, In quo agonothetes Deus vivus est.

Αἱρέσεις, dictæ græca voce, ex interpretatione electionis, qua quis sive ad instruendas, sive ad suscipiendas eas, utitur, II, 18 A.

1256D Αἰὼν. II, 550 B, Αἰῶνα τέλειον, æonem perfectum.

Aliqui, pro aliquis, I, 315 A. Ita sæpissime.

Alcinous rex in Corcyra insula, II, 1036 A. De ejus pomariis vid. Plin., II. N., lib. XIX, cap. 4, et Hom., Odyss., lib. VII.

Ales, metaph. pro eo quod est, velocissimus est et quovis alite velocior. I, 407 A, Omnis spiritus ales est.

Alexander, II, 1038 A, est Polyhistor, quem Suidas Milesium fuisse refert, et bello captum, in Corn. Lentuli familia pædagogum egisse, posteaque manummissum, Cornelli nomine vocitatum. Scripsisse videtur libros de rebus Phrygiorum et Aegyptiorum ad matrem suam. Richerius intelligit de Alexandriæ et Africæ populis.

Allectio. II, 58 B, Allectio explorata; allegandorum scilicet in ordinem ecclesiasticum. Hoc enim ante ordinationem prædicari mos erat. Prædicatio autem fiebat nominibus eorum propositis, admonito populo,