Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/636

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1271
1272
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1271A est apud Hesychium, a cicadis admordentibus atque hærentibus. Huic δηγγω, sive crobylo impactæ erant quasi morsu aureæ cicadæ, quæ τὸ γηγενὲς, hoc est indigenas, vel aborigenes Athenienses esse ostenderent. Hujus ornamenti meminerunt auctores multi. Tertullianus vero synecdochice totum hoc instrumentum significat cicadarum appellatione.

Cicuta. II, 647 A, Jam cicutis damnationis exhaustis, i. e. jam audita damnationis suæ sententia, quasi ab eo temporis momento mortem Socrates bibere cœpisset, cum ab eo quoque judices vitam custodiis ademisse censeantur, ex quo mortis sententiam dixere.

Cinædus. I, 348 B, n. (6), Nescio quem cinædum deum facitis. Antinous intelligitur, quem in deliciis habuit Hadrianus imperator.

Cinctus, zona. II, 1031 B, Cinctu arbitrante, i. e. tunica cingulo suspensa arbitratu vestro.

Cinerarius, structor comæ et capillamenti. I, 1301 B, Et cinerariis peregrinæ proceritatis. Videntur tamen 1271B potius hoc in loco esse cinerarii, qui dominam suam ut pompam prosequuntur, et cinerem pulveremque ab ea abstergunt, ut solent meretricum ancillarioli. Glossar. Cinerarius, δοῦλος ἑταίρας. Confirmat hanc interpretationem adjunctum epitheton peregrinæ proceritatis.

Circulatorius. II, 762 B, Sed de aliquo circulatorio cœtu, i. e. conventu agyrtarum, præstigiis circulatoriis agentium, ut loquitur auctor Apolog., cap. 23. Nam circulator, ἀγύρτης περιφοράριος in Glossario. I, 672 B, Quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret.

Circumdare. I, 1325 A, Circumdare capillum. Nullum sensum fundit hoc in loco verbum circumdare. Optime Rigaltius, circumradere.

Circumgelare. II, 687 A, Accepto initio animæ immortali mortale ei circumgelaverint corpus.

Circumscriptio. I, 1257 B, Et circa diaboli circumscriptionem, i. e. deceptionem.

1271C Circumscriptor, abrogator. II, 276 B, Sententiæ suæ circumscriptorem, i. e. qui eam circumscribit et fraude irritam facit. Circumscribere, pro circumducere et obliterare, frequens jureconsultis et auctoribus idoneis verbum. II, 293 B, Dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu fœminæ arcet, i. e. deceptorem.

Circumstantia. II, 1156 A, Cui illa angelorum circumstantia non cessat dicere, i. e. περίστασις vel potius παράστασις, græco more de angelis enuntiatum. Gell., N. A., lib. VII, cap. 4, circumstationem vocat. II, 965 A, In tempore pressuræ et persecutionis, et cujuscumque circumstantiæ.

Circurianiana. II, 591 A, Accipe alia ingenia circurianiana. Latin. emendandum censuit: Accipe alia ingenia cercuriana. Cercurus, inquit, dicitur navis asiana prægrandis. Ita quidem Festus tradidit, sed hoc frigidum nimis præ stoliditate ac vesania istius Valentiniani, quem Tertull. explodit. Rigalt. conjicit auctorem scripsisse: Accipe alia ingenia Currucæ 1271D Enniani insignioris apud eos magistri. Curruca, stupidi cujusdam mimologi nomen fuit, ut discimus ex veteri Juvenalis interprete ad hunc versum ex Satira sexta: Tu tibi nunc, Curruca, places, fletumque labellis exsorbes, quo certe fatuus aliquis describitur. Hujusce autem Currucæ aptam ridiculis personam primus ut videtur, Ennius introduxit. Unde Tertullianus hoc loco aliquem e proceribus Valentinianis deliramenta sua, tanquam effata pontificialia verbis ad fastum compositis pronuntiantem Currucam Ennianum nuncupavit. Tertullianum vero imitatus est Hieronymus, libro adv. Ruffinum: Sed nos homines simplices et Currucæ Enniani, nec illius sapientiam, nec tuam, qui interpretatus es, intelligere possumus.

Ciria, seu sciria, pellis leonina, quæ minime subacta est, sed crudo gestatu exarefacta inhorruit. II, 1042 A, Ne cervicem enervem inureret ciria leonina.

Cirrus. II, 903 A, Aut cirros Germanorum, i. e. 1272A capillorum intortos flexus in nodum ad verticem vinctos, et exinde in latum diffluentes. Tacit., de Mor. German.: Insigne gentis obliquare crinem, nodoque substringere. Vid. et Sueton. Calig. 47.

Civilis, clemens, I, 276 A, Civilis, non tyrannica, dominatio.

Clancularia, amasia; cum qua quis clam consuescit. II, 1041 B, Tantum Lydiæ clanculariæ licuit.

Clanculus, clanculum. II, 1041 A, Certe jam virum alicui clanculus functus.

Clausula, finis. I, 447 A, Ipsamque clausulam sæculi. II, 109 B, In clausula officii. II, 831 B, Aut tunc sub omni clausula temporum. I, 672 B, Quasi clausulam sacrificationis.

Clibanus. II, 437 A, Quia post illam clibanus vel furnus gehennæ sequatur.

Climacterica sunt certa vitæ spatia per annos novem aut septem scansili ratione currentia, quæ Chaldæi periculosa esse affirmabant, præcipue vero annum LXIII. Vid. Gell., N. A., lib. III, cap. 10; lib. XV, cap. 1272B 7. I, 675 A, Quæ aliorum climacterica præcanit.

Cloacinæ, deæ, quæ cloacis præerant. II, 1043 B, Adita Cloacinarum sunt ipsæ cloacæ.

Cluere, II, 1030 A, Aut quis Tarentum, vel Bœtica cluit. Cluo et clueo dicebant veteres, pro: esse, nominari, celebrari. Forte a græco καλεῖν, corrupte, ut alia multa, vel potius ἀπὸ τοῦ κλύειν, quod est audire, vel esse, dici quomodo Latinis hoc ipsum in usu est. Unde inclutus pro celebri. Plaut. Men. V, 2, 101: Qui cluet Cygno patre. Sic Prudentius: Qui patria virtute cluis. Cicero, de clar. Orat.: Tum duo Cæpiones multum cluentes consilio et lingua. Martianus præcluis pro nobili et claro accipit.

Cludere, pro claudere. II, 822 B, Si priorem venisse hoc fidem cludet, i. e. si hoc quasi claustra, terminos constituet fidei, extra quæ nihil credi ab homine oporteat. II, 384 B, Ut aliquid cludam cum mei domini veritate scripti. I, 337 A, Et cœlum semel clusit. II, 254 C, His interim lineis eam clusimus.

1272C Coætare. II, 858 B, Coætant natu, de anima et corpore.

Coagulum. II, 785 A, Nam ex coagulo in caseo vis est substantiæ, quam medicando constringit, id est lactis.

Cocetum, est genus edulii, ut docet Festus, ex melle et papavere factum. Sed apud veteres usurpatum etiam est pro potu miscello et ex rebus variis confecto, ut fuit ille Nestoris, Hom. II, λ. I, 562 B, Nestoris cocetum.

Cocus, pro coquus, I, 272 A, 282 A, et sæpe.

Cœlementatus, II, 577 A, vid. adv. Valentin. cap. 23.

Cœna. II, 477 A, Et cœnas puras, i. e. Parascevas, ἐν τῇ ἑκτῇ τῶν ἡμερῶν. Sic interpretatur Irenæus, lib. I, cap. 10. Glossar. Cœna pura, προσάββατον, quod sine ullo apparatu et accuratione fiebat cibo tenuissimo et simplicissimo. II, 702 B, Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut æstiva cœna, post assum. Videtur innuere Tertullian. in cœnis æstivis, post assum, hoc 1272D est, carnes assas, nihil præterea ferculorum afferri solitum, ita ut finis cœnæ fuerit assum. Uti Empedocles in ardenti Aetna probe assus in nullum aliud corpus est mutatus, atque adeo finis fuit metensomatoseos. Quid si huc alludat? Græcis, qui ova cum turdis et leporinis carnibus ac mellitis placentis, secundas mensas dabant, mos iste fuit, ut in fine cœnæ linguas igne torridas post sermones degustandas darent. Quare finitum aliquid esse, nihil esse reliqui proverbio significabatur.

Cœnaculum. Cœnacula sunt superiora domus. Vitruv. Architecturæ lib. II: «Cum enim, inquit, auctor mirum in modum Romano populo, necesse fuisset in cœnaculis habitare (nam ante, cum per laxitatem urbis licebat, unius tantum contignationis erant habitacula), ad ædificiorum altitudines deventum et ædium frequentiam.»

Cœtus, coitus, I, 326 A, Neque eas cœtus incesti