Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/638

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1275
1276
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1275A Ad eam vero non admittebantur, nisi deliberatione prius habita probatissimi. II, 789 A, Non ex vulvæ communicatione, i. e. inquinatione illa, quæ fit in coitu, quam ante genitalem passionem dixit.

Communicator. II, 1027 A, Et inde communicatores revertuntur, h. e. cum jure pacis et communionis.

Communiter, communi modo. I, 376 A, Quod videri communiter potest, i, e. oculis, manibus, sensibus.

Compactus, creber, frequens, densus. II, 549 A.

Comparatio, II, 579 A, B, In animalis comparationem, i. e. ut hic animali conjunctum formetur et comparetur cum eo.

Compar. I, 284 A, Sed jam, ut volunt, compares tuos, i. e. similes, qui Christianis illa objiciunt, falso quamvis, quæ ipsi revera faciunt.

Comparcinus. II, 586 A, Comparcinus ille Soter. Compactitius, apud Semler; Jun. legit comparcivus, i. e. ad cujus constitutionem compagemque omnes 1275B symbolam suam comparserant sive, ut olim dicebatur, comparciverant. Nævius quadrigeminis, Suo labori nullus parcivit.

Compassio. II, 799 B, Compassio sententiarum, inter vos scilicet, quibuscum intercedit communis sententiæ commune negotium. Sic contra libro de Virgin. veland. jam se proprium opinionibus suis negotium passum esse præfatur. Postea vocat, communionem favorabilem sensuum.

Compendiare. II, 362 A, Compendiatum est enim novum testamentum, et a legis laciniosis oneribus expeditum. II, 575 B, Sicut sermonem compendiatum, ita et lavacrum.

Compendium. II, 248 A, Ne compendium præscriptionis ubique advocatum diffidentiæ deputetur. Compendium præscriptionis vocat thesin illam: In tantum hæresis deputabitur, quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur, quod retro et a primordio traditum est. II, 519 B, Soleo in præscriptione adversus hæreses 1275C omnes de testimonio temporum compendium figere. I, 1214 B, Et exinde individuæ familiaritatis prærogativa compendium baptismi conferre potest. II, 894 B, Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est.

Compensare, commutare. II, 1041 B, Qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensavit.

Comperiri, deponente forma. II, 222 B, Unde ergo compertus est Hermogenes, pro comperit, ita consultari.

Compertum. II, 312 B, Utique de comperto, i. e. non temere, sed e re comperta.

Compescere. I, 262 A, Qui legem veterem compescat, i. e. abroget, ut novam subinducat.

Compitum. II, 882 B, Et compitum stomachi. Ita vocat conventiculum et receptaculum, quod in hoc videlicet conveniat, quidquid eduliorum per os immittitur.

Complecti, passiva significatione. II, 225 C, Et complectebantur, i. e. constringebantur, continebanturque complexu cœli. Sic complectendi verbum Cicero 1275D usurpavit, Tusc. V, 14: In eo genere, quo vita beata complectitur; ubi vid. Davis. et pro Rosc. Amerin. XIII: Quo uno scelere omnia scelera complexa esse videantur. Alii cod. Vatic. contemplabantur, passive, i. e. committebantur et compingebantur. Vid. Contemplari.

Componere. II, 432 A, Ut inter illum et fratrem ipsius dividunda hæreditate componeret. Ead. pag., Pacis inter fratres componendæ. I, 363 A, In templis adulteria componi.

Compos. II, 1035 A, Compotes sumus, sc. veræ historiæ. II, 217 C, Proinde nos et de cœlo et de terra compotes reddidisset, i. e. Spiritus sanctus qui cœli arcana nos docebat, monuisset de cœlo, a quo res creatæ fuissent. Idem quoque spiritus docuisset de terra, ex qua res crearentur, sicque vos et de cœlo et de terra compotes reddidisset. II, 965 A, Et occultorum compotes faciunt. II, 396 A, Hanc legis voluntatem 1276A et revelavit et compotem fecit. II, 726 A, Si compotes somniaremus, nimirum nostri, et non anima quodammodo e sensibus corporis sui excideret.

Composititius. II, 659 A, Dissolubile autem omne composititium et structile.

Compossessor. I, 682 B, Compossessores mundi, non erroris.

Compulsatio, concertatio. I, 400 A, Nec alia magis inter nos et illos compulsatio est. I, 464 B, Spectacula etiam æmulis studiorum compulsationibus inquietaret.

Computare. II, 995 B, Sed qui non computaverint Deum. II, 768 A, Non computantes scilicet, i. e. spernentes.

Conari. I, 483 A, Et si qua illic arborum poma conantur, etc., i. e. et si quæ illic forte arbores supersunt, spectantium quidem oculis poma promittunt, sed ea poma carpentium digitis contacta solvuntur in cineres.

Concarnare. II, 786 B, Ita concarnatur et convisceratur 1276B cum eo cui adglutinatur.

Concarnatio. II, 941 C, Occasio tertiæ concarnationis irrumpat.

Concessare. II, 156 A, Et a proposito recipiendorum charismatum concessare. II, 110 B, Quod apud doctores nostros concessavit.

Conciliabulum. Fest.: Locus, ubi in concilium venitur. Ubi plures sui juris sedent. Municipia etiam prius conciliabula appellata docet Frontinus. I, 463 A, Municipia, conciliabula, castra ipsa. I, 639 B, Nam non sola ista conciliabula spectaculorum.

Conciliare. II, 994 C, Cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum.

Concilium. II, 1030 C, Luminis concilio. Lumen atque os tunicæ stipabatur, aggesta materia densius, aut loro valentiore firmabatur, plerumque ex opere coactili, quod concilium Latinis dictum. Mercerius mavult consilio, i. e. coloris ratione. II, 1041 A, Nominis consilium, i. e. nomen quod sibi adscivit 1276C et conciliavit.

Conciliatus. II, 1003 C, Conciliatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum, in cilicio et cinere pœnitentium squalore.

Concolorare. II, 995 A, Concolorantibus figuris.

Concorporare. II, 988 B, Concorporavit nos Scriptura divina. II, 1009 C, Illo enim concorporato rursus Ecclesiæ.

Concorporatio. II, 366 A, Ut interpolatam a protectoribus Judaismi, ad concorporationem legis et prophetarum. I, 1207 B, Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere, et concorporationem eorum, etc. Organa hydraulica significat, qualia describuntur a Vitruvio, lib. X Architect.

Concorporificatus, II, 577 A. Vid. advers. Valentin. cap. 23.

Concubina. I, 1277 A, Erant et concubinæ patriarcharum. II, 921 A, Verum etiam concubinis conjugia miscuerunt.

Concubinus. II, 815 B, Urgentium et inquietantium 1276D sanguinis sui concubinum, quasi cæsorum sanguini incubet, qui gladium cæsorum sanguine tinctum cervicali supposuit suo.

Concultus, bene cultus. II, 1036 A, Concultus et amænus super Alcinoi pometum.

Concussio. I, 703 A, Ex concussione milites, qui gratum se facere arbitrati imperatoribus commilito nes suos tradunt, produnt et deferunt. II, 952 A, In concussione totius mundi. I, 308 A, In elogio concussione ejus intellecta, i. e. quum audivisset quomodo pecuniæ extorquendæ vim ei intulissent, qui nomen ipsius detulerant in elogio suo. Est enim concussio illatus terror, specie auctoritatis vel jussu præsidis, aut etiam extorsio pecuniæ ab alio per calumniam aut violentiam.

Concussor est qui pecuniam extorquet per calumniam sive terrore illato. II, 115 B, Quid etiam dicit ille concussor, de Simone ex Act. Apost. II,