Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/639

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1277
1278
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1277A 118 B, Concussores nostri in amicitiam redacti per Mammonam.

Concussura, i. q. concussio, civile quoddam latrocinium, cum quis terrore cogitur, invitus ad dandum aliquid. II, 117 B, In caussa eleemosynæ, non in concussuræ.

Condere. II, 738 A, Rursumque condita pace situi suo reddidisse, h. e. post osculum pacis, quod erat signaculum et conclusio orationis, ut ipse ait sub finem libri de Oratione. Conditam pacem dixit oscula mutuo data, nempe inter fratres seu fideles, qui mortui componendi officio interfuerant. Condere, hoc loco, significat mutuo dare.

Condicere, similiter dicere, assentiri. II, 176 B, Condicente etiam Scriptura. II, 150 B, Solus autem homo Dei condixerat, scilicet Petrum; i. e. cum Paulo dixerat, consentanea Paulo dixerat Petrus. II, 268 C, De Evangelii societate condixerant, i. e. convenerant. II, 905 B, Quo totam condixerunt confusionem. Vid. Confusio. I, 294 A, Ut si statio facienda 1277B est, maritus de die condicat ad balneas, i. e. amicos sibi adjungat, qui in balneis apud se lavent, quo tempore opus erat plurimo ministerio, nec stationem mulier poterat observare. II, 657 B, Philosophi ex contrariis universa constare condicunt. II, 985 A, Causas pœnitentiæ delicta condicimus. II, 207 B, Pecora condixerint bestiis; ut communis umbra seu commune tectum claudat oves et lupos, ut eodem quasi ad condictum amice conveniant.

Condimentarius. II, 686 C, Platonem omnium hæreticorum condimentarium factum.

Conditio, est græc. κτίσις. II, 207 B, Cum revelatio filiorum Dei redemerit conditionem a malo, ex Rom. VIII. I, 281 A, Neque alia conditio. II, 148 C, Quemadmodum et universum conditionis; τὸ ὅλον τῆς κτίσεως. II, 895 C, Si qua ergo conditio nova in Christo. II, 502 B, Cui conditio quæcumque serviret. I, 1313 A, Quia Dei conditio est thus. I, 632 A, Adulterandis usibus divinæ conditionis. II, 84 A, Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est. II, 995 1277C B, Cui etiam conditio gratior quæque de gula erepta est, i. e. edulia quæque a Deo creata et condita. II, 656 B, Universa conditio, i. e. quicquid a Deo conditum creatumque est. II, 702 B, Ne aliqua sepulturæ conditio patesceret. Jun. legit: ne aliqua sepulturæ conditio putesceret. Est autem conditio condimentum sive conditura, quæ adhibetur piscibus. Sic illudit Empedoclis verbis, quod se piscem dixisset.

Conditionalis. I, 678 A, Sed conditionalis erum. Servus dicitur conditionalis, certæ conditioni adscriptus et mancipatus. II, 638 A, Sicut machæræ conditionalis comminatio. II, 354 B, ead. verba. II, 137 C, Quando vigore animi conditionales minas regis excutiunt.

Confessio. II, 649 B, Quæ penes nos apocryphorum confessione damnantur, i. e. quod in confesso est, libros esse apocryphos. I, 471 A, Alumni confessionis suæ fiunt. II, 1028 B, Quem in prælio confessionis 1277D tormentis colluctatum sævitia dejecit.

Conficere, colligere, parare. II, 52 B, Ad materiam suam cædem Scripturarum confecit; Jun. vult: Ad materiam suam concædem scripturarum fecit. Est autem concædes accumulatio ramorum e sylva cæsorum.

Confiscatus. II, 116 A, Qui animam solam in confiscato habent. Verbo confiscatum usus est Sueton. ubi pecuniam dicens confiscatam, intelligit asservatam in fiscis.

Conflabellare. I, 656 B, De commercio scintillas libidinum conflabellant.

Conflictatio. II, 458 C, Conflictationes orbis. I, 1223 A, Simul et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus. II, 806 B, Conflictationes dico animæ, jejunia, etc.

Confœderare. II, 570 A, Uti in ipso, secundum Apostolum omnia confœderetur: legendum forte 1278A condendum, nam apud Iren. est: Ὅπως ἐν αὐτῷ τὰ πάντα κτισθῇ. etc., Coloss. I.

Conformalis. II, 863 A, Conformale corpori gloriæ suæ. II, 877 A.

Confusio. II, 1033 A, Distincta confusio siderum. Optimus est ipse sui interpres libro de Resurrectione carnis: Redaccenduntur et stellatorum globi, reducuntur et siderum absentiæ, quas temporalis distinctio exemerat. II, 905 B, Per commune conscientiæ pignus, quo totam condixerunt confusionem, quam prope dixit, totam condixerunt contumeliæ conjugalis impudentiam, sed Junius interpretatur: Condicto communi omnium rerum et juris et facti promiscuam inter se consociationem spoponderunt; male.

Confusus. I, 273 A, O sententiam necessitate confusam! i. e. quæ necessario aliqua ex parte in justitiam peccat, vel potius, qua occurrere volens Trajanus et odio in Christianos, et justæ eorum caussæ parcere, neutri bene satisfacit.

Congressio. II, 549 B, Quanquam autem distulerim 1278B congressionem, i. e. refutationem. Vid. Lusio. I, 664 B, Et in ipsa carnis congressione censendum.

Congrex. I, 1247 A, Nullis conviviis celebres, nullis comessationibus congreges.

Conjectatio. II, 560 A, Et innati conjectationem. Iren. ἀγεννήτον κατάλήψιν.

Coniscare. II, 1049 A, Patinam coniscavit. Salmasius et alii legunt conflavit.

Conresupinatus. II, 732 B, Neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis.

Consanguinitas doctrinæ, II, 45 B, i. e. doctrinæ quæ ab uno eodemque auctore sunt traditæ, quasi ab uno parente.

Consatus. II, 721 B, Strato segregationem consati spiritus somnum affirmat.

Conscientia. I, 261 A, Quæ non de eventu, sed de conscientia probanda est; sensus: Si vel maxime juste odissetis Christianos forte fortuna, tamen injuste faceretis, eos odio prosequentes, quos odio dignos 1278C esse compertum non habetis, cæco quippe flagrantes eorum odio. I, 375 A, Quasi de conscientia præterissemus, i. e. taciti præ metu. I, 438 A, Quod conscientia vestra est, i. e. quod vos probe scitis quod vestrum est crimen. I, 452 B, Conscientia potius, i. e. intimo animi cultu. II, 44 B, Quibus nulla constantiæ conscientia concedit, i. e. quibus nemo locum eo concessurus est, easque admissurus, quod sit apud se conscius, eas aliquantisper constitisse, aut porro constitutas esse. II, 1045 A, Sacerdos suggestus pro sacerdotali suggestu. II, 928 A, Si novam uxorem de tua conscientia impleveris. I, 289 A, Nulla lex sibi soli conscientiam justitiæ suæ debet. I, 328 A, Appellamus et provocamus a vobis ipsis ad conscientiam vestram. I, 617 B, An a Deo formata sit animæ conscientia. I, 468 A, Corpus sumus de conscientia et disciplinæ divinitate. I, 1316 B, A quibus abest conscientia veræ pudicitiæ. II, 943 A, Substantia, non conscientia, reformabimur.

Consecraneus, sive consecraneus, qui iisdem sacris 1278D initiatus est, I, 366 A.

Conservitium, II, 1316 A, Qui de meo jure conservitii et fraternitatis.

Consignare. II, 540 A, Quam consignant, i. e. ad sacra admittunt. Rigalt. linguam consignant, i. e. silentium indicunt. Consignati dicebantur μεμυημένοι et σφραγισθέντες. Philo de Mon. Irenæus, lib. I, cap. 24. Prudent. in martyr. S. Romani. Arnob. lib. III.

Consistere. I, 284 A, Jam de caussa innocentiæ consistam, i. e. arma movebo. Est autem genus loquendi tractum ab athletis et gladiatoribus, qui pedem in arena figunt, ne facile supplantari vel dejici possint. I, 500 B, Constitimus adversus omnium criminum intentionem, i. e. firmiter stantes, locum quem ceperamus, tuemur. II, 931, Ut jam de hoc primum consistendum sit.

Consistorium. I, 1298 A, Ut de novo consistorio libidinum