Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
127
128
TERTULLIANI

0127A densas quasque effodietis aras earum, evertetis et comminuetis staticula earum, et excidetis lucos earum, et scalptilia ipsorum deorum concremabitis igni, et disperdetis nomen eorum de loco illo. Adhuc ingerit cum introissent terram promissionis, et exterminassent nationes ejus: Cave tibi ne sequaris eas posteaquam exterminatæ fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum, dicens: quemadmodum faciunt nationes deis suis, et ego ita faciam. Sed et id: Si prophetes, inquit (Deut. XIII), exsurrexerit in te, aut somnium somnians, et dederit tibi signum vel ostentum, et evenerit, et dixerit: eamus, et serviamus deis aliis, quos non scitis: ne audiatis sermonem prophetæ, aut somniatoris illius; quia tentat vos Dominus Deus vester, an ex toto corde vestro, et ex tota anima 0127B vestra timeatis eum. Post Dominum Deum vestrum abibitis, et hunc timebitis, et præcepta ejus custodietis, et vocem ejus audietis, et illi servietis, et illi adjiciemini. Prophetes autem et somniator ille morietur: locutus est enim ad seducendum te a Domino Deo tuo. Sed et alio capitulo: Si autem rogaverit te frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut mulier, quæ in gremio tuo est, aut amicus qui animæ tuæ pars est, clam dicens: eamus, et serviamus deis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum quæ circum te proxime sunt, aut longe; ne velis ire cum illo, et ne audieris eum. Non parcet oculus tuus super eum, nec misereberis, nec celabis eum: annuntians annuntiabis de eo; manus tuæ erunt in eum in primis ad occidendum, et manus omnis populi 0127C in novissimis, et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quæsivit avertere te a Domino Deo tuo. Subjicit etiam de civitatibus, si quam ex his constitisset suasu iniquorum hominum transiisse ad deos alios. ut interficerentur omnes incolentes eam, et devotamenta fierent universa ejus, et colligerentur omnia spolia ejus in omnes exitus ejus, et igni cremarentur cum omnibus vasis suis, et cum omni populo in conspectu Domini Dei. Et non erit habitabilis, inquit, in æternum, non reædificabitur amplius, nec adhærebit quidquam manibus tuis ex devotamento ejus, uti avertatur Dominus ab indignatione iræ suæ. Maledictionum 0128A quoque ordinem ab idolorum exsecratione commisit: Maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile, aspernamentum Domino, opus manuum artificis, et collocaverit illud in abscondito (Deut. XXVII, 15). In Levitico vero (XIX, 4): Non sequemini, inquit, idola, et deos fusiles non facietis vobis. Ego Dominus Deus vester. Et alibi: Filii Isræl famuli pueri mei; hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. Non facietis vobis manu facta, nec scalptile staticulum statuetis vobis, nec lapidem scopum ponetis in terra vestra. Ego Dominus Deus vester. Et hæc quidem prima per Moysen dicta sunt a Domino, utique pertinentia quoscumque Dominus Deus Isrælis perinde de Aegypto superstitiosissimi sæculi, et de domo humanæ servitutis eduxerit. Sed et deinceps 0128B omne os Prophetarum ejusdem Dei vocibus sonat, eamdem legem suam eorumdem præceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dei nationum argentum et aurum; oculos habent, nec vident; aures habent, nec audiunt; nares habent, nec odorantur; os, nec loquuntur; manus, nec contrectant; pedes, nec ingrediuntur. Similes erunt illis qui faciunt ea , et qui fidunt in illis.


Caput III.

Nec putem disceptandum, an digne Deus prohibeat nomen et honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstitionis avulserit, rursus in Aegyptum regredi nolit; an digne a se non patitur 0128C absistere quos sibi allegit. Itaque nec illud exspectabit retractari a nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam, quam voluit observatam: quando frustra instituisset, si observari eam noluisset; et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset. Sequitur enim ut has definitiones Dei adversus superstitiones, tam evictas quam etiam vindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio constabit. Aberat apud Deum in monte Moyses, cum populus tam necessariam absentiam ejus impatiens, deos sibi producere quærit, quos potius ipse perdiderit.