copias ejus, i. e. ad pisces, qui copiose in mari sobolescunt luxurianturque. Hos enim, utpote ἐμψύχους sive animatos, pro cibo utendos negabat Marcion, et sanctiorem cibum deputabat, quam ut homini usui essent. II, 871 B, Exsurgit autem copia fæneratum.
Cor. I, 1175 A, Deus autem non vocis, sed cordis auditor est. II, 161 C, Proprie de vulva cordis ipsius.
Corium. II, 1038 A, De corio suo ludere: proverb. a chamæleonte tractum, qui toto corpore reddit colorem quemcumque proximum attigerit, præter rubrum et album. Itaque adagium patet in hominem versipellem, inconstantem ac pro tempore in omnem habitum se vertentem.
Corneus. II, 970 B, Et contra ungulas corneus: sensus: tam expers quam cornu. Vid. Ungula. II, 741 A, Vel ut per corneum specular. Platonem imitatur, qui codem modo in Charmide vocat carnem corneum specular. Alludit uterque ad portas corneam et eburneam somniorum apud Homerum.
Cornutus. I, 396 A, Aut cornutum aut plumatum amatorem.
Corporalitas. II, 842 A, Ne corporalitas animæ occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat.
Corporari. II, 1032 B, Corporatus, i. e. ex diversis substantiis compactus et compositus. II, 757 A, Et carne corporaretur. Deum corporatum dicit hoc sensu Lactant. lib. IV Instit. cap. 26: Deus igitur corporatus est, et veste carnis indutus.
Corporatio. II, 758 B, Neque ut periculosam Deo repudias corporationem.
Corpulentia. II, 570 B, In æmulas æquiparantias corpulentiarum. II, 335 A, Totas istas præstigias putativæ in Christo corpulentiæ. Commode laudat Rigaltius ad hunc locum verba Bœtii lib. de Fide: Hodieque non desunt, qui negent eum nostram gestasse corpulentiam. II, 653 A, Fortasse an exstruentur magis ad auferendam animæ corpulentiam.
Corpulentum. II, 214 A, Quasi substantivum corpulentum, i. e. quod habet corpus.
Corpus. II, 230 A, Cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque: σῶμα, per abusum, quod vulgo essentia. II, 162 C, Quis enim negavit Deum corpus esse? II, 842 B, Nam et ideo præstruximus tam corpus animæ, etc. II, 130 B, Et de reliquo corpore hæretici cujusque doctrinæ. I, 432 A, Et sæculum corpus temporum fecit. II, 521 C, Manifeste legis est Christus, si corpus est umbræ.
Corruptorius. II, 303 B, Quoniam, in homine corruptoriæ conditionis habentur hujusmodi passiones.
Corybans. I, 426 A, Et aera corybantia. Corybantes seu Curetes cum Rhea nutrice adhibiti sunt ad custodiam Jovis. Dicti sunt, ut putat La Cerda ex Strabone, Curetes, quasi κουροτροφὴσαντες: nisi potius dicti a custodia, nam βαίνειν est φύλαττειν, unde Homerus, ὁς Χρυσὴν ἀμφιβέβηκας.
Cothurnatio. II, 563 B, Alia autem trans siparium cothurnatio est, i. e. alia scena tragœdiæ, alius actus tragœdicus.
Crates II, 854 B, Quorum crates adhuc vivunt, i. e. σκελετοὶ, reliquiæ ossium, quæ spinæ dorsi hærent in modum cratis. Sic Ovid., Metamorph. lib. VIII: Pendere putares pectus, et a spinæ tantummodo crate teneri.
Credere. I, 1220 A, Cæterum baptismum non temere credendum esse, i. e. committendum et administrandum petenti.
Cremare. II, 795 B, Quum crematis cremat, i. e. quum mortuis sacrificat. Utitur verbis quæ morem ostendant magis ridiculum. II, 92 B, Et cremabitur ex disciplina castrensi Christianus, cui cremare non licuit. Cremabitur militaris rogi modo, superstitiosæ idololatriæ ritibus plenissimi. Cremare, scil. thura idolo.
Crementum. II, 281 A, In crementum generis humani. II, 691 B, Crementa, decrementa.
Crepitaculum, ex ludicris puerilibus est, κρόταλον. II, 618 A, Et signum belli non tuba, sed crepitaculo daturus.
Crepitulum, ornamentum capitis, quod in capitis motu crepitum facit. Fest. II, 1044 B. Turneb. legit crepidulam.
Critæ. II, 129 B, Critas, quos censores intelligimus. Ibid. C, Annales critarum.
Cruciarius, est Apuleio crucem gerens, furcifer, deinde, cruciatibus onerans alterum. II, 13 A, Et cruciarios exitus.
Crudus. II, 246 C, Cruda vita, τὸ ζῇν ὠμόν. II, 401 C, Sed nec exinde pertinere poterat cruda (fides), recens, incipiens, imparata, opponitur coctæ, cultæ naturæ. I, 1321 D, Non ad crudum in totum et ferinam habitudinem. I, 1247 A, Quæ non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant.
Cruditare, de cibis, qui nondum sunt digesti. I, 322 A, Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc de visceribus humanis, i. e. nondum digestæ sunt carnes humanæ, quæ in ferinis sepulcris sunt conditæ, quum ipsæ feræ ad comessationem appetuntur.
Crux, est forceps, qua assignabatur umbo togæ. II, 1047 A, Nulli cruci in posterum demandatur.
Cubitus. II, 743 A, Et illos cubito pellere, i. e. aspernari et respuere homines tam prava opinione imbutos.
Culus, podex. II, 1020 A, A culo resina. Salmas. et alii legunt ab ala resina: hinc alipilarius, qui resina et dropace alas pilabat. Nam alipila resina erat, qua alæ pilabantur.
Cultus. I, 1309 A, Cultum dicimus, quem mundum muliebrem vocant, nempe aurum, gemmæ, vestes.
Cuneus. II, 270 B, Hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur hæresis, i. e. hoc argumento ad veritatis defensionem cuneata velut acie. Desumpta a disciplina militari metaphora. II, 797 C, Quo cuneo decurrendum sit a nobis, qua acie cuneata, quam firmo ad perrumpendos hostium numeros. II, 988 B, Noster hic cuneus est, nostra compago. II, 546 A, Hunc primum cuneum congressionis armavimus.
Curare. II, 976 B, Curantia Deum, i. e. colentia. I, 655 B, Qui etiam muliebribus curatur, i. e. qui et voce et gestu et incessu accuratissime effœminatur, ut saltandis fœminarum fabulis pro fœmina haberi possit. II, 706 B, Curata mora finis ad plenitudinem pœnæ.
Curatio. II, 976 B, Curationem facere dicuntur, θεραπείαν. Lipsius, epist. 95., ait Tertullianum alludere ad romanarum mulierum morem, quæ Junoni speculum tenebant, capillos disponebant, etc., ornantium modo. Senec. lib. de Superstit.
Curiosi. II, 118 C, Cum in matricibus beneficiariorum et curiosorum. Beneficiarii dicebantur milites beneficio principis assumpti ad officia seu ministeria certa. Itaque apparebant principi, mandatis exsequendis. Ex eorum schola seu corpore erant Curiosi, cursus publici curæ præpositi, qui et stationarii dicebantur, per stationes dispositi. Iis autem inter cætera hoc muneris injungit lex prima (C. de Curiosis), ut crimina judicibus nuntianda meminerint. Ergo reorum nomina requirebant, ac deferebant, ipsos reos sistebant tribunalibus et judiciis. Vetus historia passionis Fructuosi episcopi: Direxerunt Beneficiarii in domum ejus, et paulo post: Cui milites dixerunt: Veni, Præses te accersit, etc. Scriptor anonymus vitæ Chrysostomi apud Suidam, ἑλκόμενος ὑπὸ τοῦ κουριόσου τῆς πόλεως. Et apud Euseb. H. E. lib. IX, cap. 9: Βενεφικιαριῶν ὓβρεις καὶ σεισμοί. Hujusmodi autem officia tandem in prævaricationes et rapinas et concussiones degeneravere, conniventibus plerumque hominum