pessimorum improbitati Beneficiariis et Curiosis. Nam et ipsi pensionibus annuis aut menstruis corrupti, tabernariorum, ganeonum, furum, lenonum scelera dissimulabant: ita ut domi servarent matriculas turpium hujusmodi pactionum. Cum igitur et in Christianos mandata principum sive proconsulum aut præsidum tanquam in facinorosos atrociter exsequerentur, tandem et istis Christiani quoque pecunias pactis pensionibus numerare cœperunt. Hoc Septimius nomini christiano turpe ac pudendum esse ait, in matricibus Beneficiariorum et Curiosorum, inter ganeones et fures, et tabernarios et lenones, christianos quoque vectigales censeri.
Curiositas. I, 265 A, Hic tantum humana curiositas torpescit; sensus: Receditis etiam in eo natura hominis, quod hæc semper curiosa sit, altius ea in quæ incidit, scrutandi. Heuman. mavult, urbana curiositas.
Currere. II, 908, C, A quocumque institutore sunt sive spiritali, qui singularibus Paracleti revelationibus instructus, sive tantum fideli, qui communi fide solum, eidem Deo currant, i. e. eidem Deo conveniant, de eodem Deo intelligi debeant. II, 300 C, Item cætera bona, per quæ opus bonum currit bonæ severitatis.
Cursitare. I, 452 B, Catervatim cursitare ad injurias.
Custodia. II, 539 A, Custodiæ officium, quo occultant doctrinam suam, ut qui solent custodire aliquid diligenter. II, 771 A, Quem et facultate custodiæ liberæ. Lucian. διαφθείροντες τοὺς δεσμοφύλακας. I, 325 A, Et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.
Custodiarium. I, 622 A, Ut vos, benedicti, de carcere in custodiarium, si forte translatos existimetis, i. e. ut hoc de vobis statuatis, vos ad libertatem servari, non ad captivitatem et mortem. Nam carcer damnandorum damnatorumve custodiarium stationariorum et speculatorum est, opus stationis suæ præstantium, et observantium tanquam de specula, ut appellatur lib. adv. Jud., cap. 3.
Cutis. II, 1042 A, Intra cutem cæsus et ultra. Cleomachus cæsus est intra cutem, cinædus jam factus, et extra cutem, cum pugil erat propter cæstuum vulnera, quæ ultra cutem descendebant.
Cymatia, omnia opera prominula et aquæ modo in longum fluentia, simæ, rectæ aut inversæ, et similia. Vitruv. lib. III de Architect. cap. 3, et lib. IV, cap 6. Hesych. Κυμάτια τὰ χείλη διὰ τὸ κυμαίνειν, ἢ αἱ ὑπεροχαὶ παρὰ τέκτοσι καὶ λιθόποιοις. I, 674 A, Et cymatia distendere.
Cymbalum. II, 1043 B, Cymbalo incessit.
Cynocephalus, κυνοκέφαλος, δεῖνος, ἀναίσχυντος. II, 126 B, Ab isto scilicet Cynocephalo, i. e. diabolo, canina invidia genus humanum vexante. Junius intelligit de Plautiano, quo accendente Severi temporibus calamitatum æstus in Christianos excanduerunt.
Cynopæ, sive Cynopes, sunt Cynocephali homines caninis capitibus, de quibus ex Indicis Ctesiæ Plin. H. N. lib. VII, cap. 2. I, 312 B. Sed I, 370 A, legitur Cynopennæ. Pamel. et La Cerda legunt Cynophanæ. Wouw. Cyclopes. At Heraldus habet Cynopenæ.
D
Dæmon. II, 61 B, Ad dæmonem se aberrantem. Dæmonem vocat scortum suum Simon, nomine Helenam, quam circumducebat secum, et Ennœam, Ἔννοιαν, appellabat cogitationem ac intelligentiam suam: se ad hanc perditam ovem quærendam descendisse narrabat Simon, quum ab angelis invidiose detenta esset, ut Irenæus exponit copiosius lib. I, cap. 20.
Damnare. II, 48 A, Ideo et sibi damnatum dixit hæreticum, i. e. a semetipso, proprio judicio. Hæretici in semetipsos sententiam ferunt, arbitrio suo de Ecclesia recedentes; quæ recessio, propriæ conscientiæ videtur esse damnatio.
Damnatitius. II, 48 A, Quo etsi nihil de damnatitiis, scil. hæresibus, participarentur, i. e. jam damnatis, ut fictitium, quod fictum est, donatitium, etc.
Dare. II, 963 B, Dedit faciem suam Deo, i. e. conversus ad Deum.
De, ob, propter. I, 371 A, De religione. II, 318 A, Et de judice necessarie severum, et de severo, sicut sævum. I, 413 A, Se dæmonem confitebitur de vero, i. e. quod vere est. Conf. Lactant. lib. II, cap. 16. I, 416 A, Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine christianorum, i. e. non tantum cum in gratiam illorum eos mactatis, sed ad aras ipsorum trucidatis nonnunquam. I, 523 A, Sed de nostra magis defensione. Jun. explicat: Facit hoc magis ad defensionem nostram. Alii: Maneamus potius in defensione nostri. II, 204 B, De cujus utitur, subaud. rebus, aut aliquid simile. Hujusmodi formula sermonis etiam in superioribus libris usus est, adv. Marcion. lib. V: Si in creatoris accipitur. Eod. libro, Et a nostræ partis possit opponi, græcorum est imitatio. II, 188 A, Sicut ipse de patris, i. e. de eo quod est patris. II, 792 B, Ut autem clausula de præfatione communifaciat, i. e. præstet usum præfationis communis, faciat quod præfatio communis solet.
Debellator. I, 294 A, Edite aliquem debellatorem Christianorum, i. e. non extinctorem, sed aggressorem, persecutorem.
Debellare. II, 909 B, Debellatos aliquandiu a matribus. I, 442 A, Cœlum denique debellet imperator.
Debere. I, 444 A, Ego sum cui impetrare debetur, i. e. ego solus impetrare debeo.
Debitum. I, 265 A, Si nullum odii debitum deprehendatur, i. e. caussa justa, cur virum bonum odisse hanc professionem oporteat. II, 303 A, Debita enim omnia hæc sunt severitati, sicut severitas debitum est justitiæ. II, 399 C, Quam sibi debitum gratiæ referentes homines. II, 659 A, Solemniora quæque et omnimodo debita corpulentiæ. Ita vocat habitum, terminum, longitudinem, latitudinem, etc.
Debuccinare, διασαλπίζειν. II, 907 B, Nihil debuccinemus eorum quæ apud illum mercedem merebuntur.
Decedere, de fastigio decedere, subigi. II, 1043 A, In captiva Sarabara decessit. II, 274 B, Cogitis tormentis de confessione decedere.
Decimare. I, 704 B, Quid ipsa Carthago passura est, decimanda a te. Quid sit decimare, indicat his verbis Livius: Cætera multitudo forte decimus quisque ad supplicium lectus.
Declinare. II, 556 B, Declinata investigatione patris; Jun. legit cum Rhenano et aliis, de inclinata invest., i. e. cujus spes omnis eripitur, quasi inclinantibus et deficientibus adjumentis, quæ ad eam consequendam fuerunt necessaria; sic Cicero scribit Lentulo: Res inclinata est, laboratur vehementer. II, 462 A, Jam tunc Christum in Juda declinabat, i. e. declinatum sive derivatum iri vaticinabatur; nam declinare Latinis derivare est, et inde voces declinatæ primigeniis apud Varr. lib. IV. de Ling. lat.
Decor. II, 236 B, Sicut facit, qui decor solummodo apparens. Rigalt., Jun. et alii legunt quid decor. Decor solummodo apparens facit aliquid, h. e. vulnerat animam.
Decrescere. I, 1247 A, Ad omnem occursum majoris cujusque personæ decrescentes, i. e. demittentes se ad reverentiam illi exhibendam.
Deculcare. I, 511 A, Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat, superbe calcat, et quasi ex alto.
Decumanus. II, 1033 A, Decumani (fluctus), i. e. magni et pessimi. II, 739 B, Nullis quassata decumanis.
Decutere. I, 579 B, Quotidie toto jam corpore decutit, i. e. toto jam corpore cutem amisit.
Dedamnare. II, 1009 B, Sed et sceleris manifestum dedamnaverit, i. e. sententiam damnationis resciderit, damnatum absolverit.