Dedere. II, 892 A, Dedantur illis, i. e. jubeantur transire in morem et consuetudinem ipsarum. Metaphora e castris adversantibus. II, 544 B, Simul dedi in sapientiæ ordinem.
Dedicare, incipere. I, 340 A, In patibulo primum corpus Dei vestri dedicatur. II, 223 A, Dehinc exornatis velut dedicans, Guil. Canterus in lectionibus variis legit: De hinc exornatis velut delicans, et exponit ex Nonio, explanans, aperiens, patefaciens. Sed delicare est sermone explanare atque evolvere ea quæ obscura sunt, non autem opere. II, 367 B, Ut cum ipsis ecclesiis dedicata. II, 934 B, At ubi primum scelus homicidium in fratricidio dedicatum. II, 802 B, Recogita totum illi Deum occupatum ac dedicatum. Fest. Dedicare proprie est dicendo deferre. Deus illi materiæ hominique formando operam suam prius detulerat, dicendo: Faciamus hominem, etc. I, 1229 A, Jam inde in semetipso pœnitentiam dedicavit. II, 725 C, Sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus.
Dedicator, incœptor, auctor, princeps. I, 293 A, Sed tali dedicatore damnationis nostræ etiam gloriamur. II, 781 C, Novæ nativitatis dedicator.
Deductor, dicebatur proprie in sacris Eleusiniis is qui facem manu tenens, alios præibat, atque viam illuminans deducebat, ut docet Eustath. ad Homer. II., α, vers. 279. I, 395 A, Illuminator atque deductor generis humani, græc. ἀρχηγός.
Defæcare. I, 1246 B, Defæcato senectutem vini.
Defæcatio. II, 693 A, Sicut et virus illud corporale semen et carnis defæcatione.
Defarinatus. II, 586 A, Ad molas delatum et defarinatum, i. e. molitum atque redactum in farinam.
Defectio. II, 798 B, Solius carnis et defectionem agnoscimus, i. e. mortem. II, 951 A, Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat.
Defendere. I, 289 A, In aliis de admisso non de nomine probata defendunt, i. e. juste censent, in accusatione eorum qui non sunt christiani, rapi in jus non esse satis, sed vel maxime de facto constare debere, cum vel innocentissimus criminis accusari possit. II, 277 C, Cur enim prohibet admitti, quod non defendit admissum, i. e. ulciscitur, punit, defendens auctoritatem interdicti sui. II, 898 B, Et ita universo mulierum generi defensam, i. e. vindicatam. II, 903 A, Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, i. e. tueri, asserere sibi, et quasi suo jure vindicare. I, 1280 B, Carnis concupiscentia ætatis officia defendit, i. e. tuetur ætatem quæ adhuc apta est nuptiis, in eis occupandam. II, 934 C, D, Iniquitates semel defensæ, i. e. vindicatæ in diluvio.
Defensa, ultio, defensio. II, 305 C, Mihi defensam et ego defendam.
Deferre, emere, et condicto pretio secum exportare, II, 1049 A.
Defetiscentia. II, 722 A, Defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiæ, quam scilicet tolli.
Deficere. II, 868 A, Regnum Dei capere deficiunt, τοῦ λαβεῖν ἀπολείπονται. Hellenism. II, 84 A, Scientia autem deficiunt illud quoque intelligere, i, e. non intelligunt, deficiunt scientia qua intelligant.
Defigere. II, 368 C, Qua defigimus, i. e. fixum ponimus, statuimus et determinamus. II, 880 B, Facilia crementa, nempe unguium, defixit, i. e. crescere vetuit.
Definitio. II, 222 A, Est definitionis caput, erat relationi facit, quasi dicat: Est de re in se simpliciter dicitur; erat de re non simpliciter atque secundum se dicitur, sed cum relatione et determinatione ac restrictione temporis. II, 294 B, Cum definitione mortis, i. e. cum sententia definitiva mortis; ut jurecons. loquuntur.
Defloratio. II, 562 B, Ut ex omnium defloratione constructum. Iren. διὰ τὸ ἀπὸ πάντων εἶναι.
Defluxura. II, 884 A, C, Cur non magis quam defluxura colorentur. Defluxuras potuum dicit, quæ de potu excernuntur.
Deformare. II, 444 A, Utriusque exitu deformans. I, 340 A, Quod simulacrum non prius argila deformat cruci et stipiti superstructa.
Defraudatio. II, 723 A, Omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur.
Defrutum. II, 326 C, Aut defrutum de rupibus. «Defrutum (inquit Varro., lib. I de Vit. pop. Rom., ut citatur a Nonio) appellabant mustum, si ex duabus partibus ad tertiam redegerant fervefaciendo.»
Defunctus, passio, mors. II, 580 A, Et defunctui ingratis subjaceret.
Defundere. I, 534 A, Et tamen illis omnibus et statuas defunditis. I, 1259 A, Cum in idolum auri sui collationes defundit.
Defungi. II, 281 C, Sed ut matura defungi. I, 1285 A, Igitur defuncto per Dei voluntatem etiam matrimonium Dei voluntate defungitur, i. e. jam nullus matrimonii usus.
Degeneratus. II, 583 A, Choicum saluti degeneratum. Sicut degenerem appellamus eum qui generosus non est, ita degeneratum saluti vocat, quod ad salutem non est generatum. Iren. τὸ μὲν χοἳκὸν εἰς φθορὰν χωρεῖν.
Degustare. II, 818 A, Prior degustans judicium. II, 125 A, C, Alii fustibus interim et ungulis insuper degustato martyrio.
Dehaurire. II, 809 C, Poterit et carnem quocumque dehaustam evocare de alio, i. e. absumptam. II, 1049 A, Margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit.
Dehonoraria, indecora, inhonesta, I, 470 A. Vid. Honoraria.
Dejerare. II, 45 C, Et demonstratæ et dejeratæ, i. e. juramento admodum confirmatæ. Conf. de Pœnit., cap. 4.
Dejicere, decidere, occidere, de stellis. II, 1033 A, Siderum distincta confusio interdum dejicit quid.
Delatura. II, 519 A, Ipsum vocabulum diaboli quæro ex qua delatura competat Creatori.
Delegare, injungere, committere. I, 1251 B, Sed vivæ ac cœlestis disciplinæ divina dispositio delegat. II, 660 A, Aut petitiones delegantur. II, 290 A, Nec cautionem ejus delegasset sub metu mortis.
Delibare. I, 319 A, Dum adhuc sanguis in hominem delibatur. Delibari in hominem sanguis dicitur, dum ex præstantissimo hominis succo embryo nutritur. Alii deliberatur.
Delibatio. II, 549 B, Non erit delibatio transpunctoria expugnatio, i. e. suggillabimus quidem et libabimus, sed non transpungemus. Suggillatio pungit, expugnatio transpungit. II, 804 A, Et ipsa delibatio masculi in fœminam.
Deliberare, i. q. liberare. II, 583 B, Animal mediæ spei deliberatum, h. e. libertati arbitrioque suo traditum. Mediam spem dicit, quod supra dubitatum eventum. Alludere videtur ad regionem medietatis, ubi Valentiniani justorum animas refrigerari dicebant. Jun mavult delibratum, i. e. mediæ, quod aiunt, aginæ aquilibrio et sui ipsius impetui permissum. Vid. Delibrare.
Deliberatio. I, 1262 A, Minorum deliberatione lædemur. Minorum, h. e. pecuniæ. Deliberatione positum esse videtur pro liberatione. Christianæ philosophiæ scitum est, divitias inter impedimenta censeri.
Delibrare. II, 412 A, Non decem mensium cruciatu delibratus, i. e. quasi in uteri trutina suspensus: alii legunt deliberatus. Partum delibrari dixit quamdiu fœtus in utero perficitur ordine nativitatis humanæ, decem mensium spatio currente. Haverc. ad Apolog., c. 9, ita explicat: Dum deliberat natura in utero, velitne conceptum semen commixtumque in hominem formare, an sinere ut effluat, naturalemque patiatur abortum. Non placet.
Delineatio, typus. II, 582 A, In delineationem superioris Christi.
Demandare, proponere, adserere, præmittere. II,