Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/644

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1287
1288
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1287A 326 A, Et ut ita dixerim, naturam demandare. II, 332 B, Mors Christi negatur, cum tam impresse Apostolus demandat.

Dementire, insanire, quasi de mente exire. I, 412 A, Ut aliter dementire videatur, Lucret. III, 464, Dementit enim deliraque fatur. II, 679 B, Nam et cum dementit homo, dementit anima.

Demerere. I, 378 A, Qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, qui scilicet certas præscribit leges et regulas demerendo sibi, i. e. quibus observatis favor ejus exprimi potest. I, 404 A, Multitudine tot numinum demerendorum. II, 963 A, Sciens quid ad demerendam Dei gratiam faceret. II, 252 B, Possem in uno demereri. I, 1269 A, Quæ demerendo domino multipliciter allaboret.

Demorari. II, 957 B, Demorati cibi, h. e. dilati propter stationes, quæ quoniam protendebantur, cibos morari consueverant. II, 977 A, Et stellæ auctoritatem demorantis suspirant, i. e. morantis, tardantis.

1287B Demutatio. II, 876 A, Discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis; aliud enim demutatio, aliud perditio.

Denotare, reprehendere. II, 1030 C, Habitus denotare. Alii legunt: Habitus denotare pacis, hæc et annona et otia; ab imperio et a cœlo bene est. Junio denotare est, nota publica indicare, et auctoritate indicere: male. II, 1036 A, Quid denotas hominem. II, 551 A, Nec aliud magis in hujusmodi (nempe æonum fabula) denoto. II, 177 C, Nonne denotasset vanitatem. II, 560 A, Doctrinæ denotabo perversitatem.

Denotatio, reprehensio. I, 1332 A, Et ipsa denotatione sui exultat.

Denotatus, id. II, 1044 A, Quantum denotatui passivitas offert libertinos.

Depalare, palis impactis statuere et circumcludere. I, 330 A, Civitas quam depalaverat Saturnia usque nunc est. II, 222 C, Incultis primo elementis depalans quodammodo mundum. Depalare Tertulliano interdum 1287C esse videtur id. quod propalare, manifestare, palam ostendere. II, 484 C, Apostolus vocatur depalator disciplinæ, divinæ, i. e. enarrator, promulgator. Junius tamen ingeniosius, ut solet, hunc locum interpretatur: «Est, inquit, totus hic sermo figuratus, sumpta allegoria a statuariis, qui primum depalant incultum et rude lignum, deinde vero affabre factum et exornatum dedicant.» Depalo verbum non a palam ductum est, sed a nomine, palus, pali. Depalare mundum, rudem tanquam in palo formandum faciendumque statuere, ut sensus sit: crassum et rude opus, quasi palum exhibens dolandum ad stipitem, ut I, 366 A, Quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica? et Ceres farrea, quæ sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?

Deperire. I, 260 A, Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, i. e. quid decedit, etc.

Depluere. II, 584 A, In animas bonas depluat, i. e. infundat et instillet. Iren., Spiritalia vero inseminat Achamoth.

1287D Depostulator. I, 456 A, Nec ulli magis depostulatores christianorum, qui Christianos depostulabant ad supplicium, et acclamabant: Christianos ad leones.

Deprecari, I, 259, Nihil illa secta vel veritas de caussa sua deprecatur, i. e. secta Christianorum non est sibi conscia caussæ non satis bonæ, ut cogatur misericordiam judicum implorare.

Deprehendere. I, 1292 B, Qui in matrimonio gentilis a fide deprehendantur, i. e. ad christianam fidem vocantur; postquam matrimonio cum infideli conjuncti sunt, et inveniuntur in conjugio, quo tempore in matrimonio sunt. II, 944 C, Qui in matrimonio a fide deprehensi.

Depretiari, ἐλαττοῦσθαι, pretium minuere, contemnere, translatum a mercimoniorum licitatione. I, 500 A, Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat. II, 253 B, Si depretiari capit in Creatore, i. e. si datur, ut Creator depretietur. II, 262 B, Depretias in quibus 1288A et vivis et moreris. II, 112 D, Qui fugis diabolum depretiasti Christum, qui in te est.

Depugnatio. I, 650 C, Et quamcumque humani oris, id est divinæ imaginis depugnationem, i. e. deformationem pugnando factam.

Depungere, præstare et occupare bonum acceptum, sive in usum vertere. II, 295 C. Si non bene depunxisset, quod bene acceperat.

Deputari. I, 284 A, In quibus irridendi deputamur. II, 588 B, Deputor angelis, non angelus, non angela, i. e. similis fio angelis, neque jam censeor masculus nec fœmina. Resurgent mortui cum sexu quibusque suo; sed erunt officia sexuum nulla, quia nec amplius erit nasci nec mori. I, 370 A, Ad Persas si forte deputabimur, i. e. Persarum religione uti dicemur. I, 1303 C, Damnati in pœnam mortis deputantur.

Deridere. II, 758 C, 759 A, Quod blanditiis deridetur, de infante.

Derivatio. II, 164 B, Filius vero derivatio ipsius et portio, i. e. ἀπόῤῥοια, qui e patre emanavit. II, 171 A, 1288B Pro modulo derivationis.

Descrobare, profundius quasi in scrobem inserere, a scrobe, i. e. fovea. II, 805 A, Et insuper operosissimo descrobes auro.

Desævire, sæve et crudeliter tractare. II, 347 A, Nervos ejus clavis desævierunt.

Designari, ostendi, omnium conspectui expositum esse. II, 1042 A, Jam Omphale in Herculis scorto designata descripsit.

Desinere. II, 21 A, Cum etiam Johannes de illo certus esse desiisset, h. e. etiam post excessum Joannis. Hunc locum exponit Tertullian. lib. de Baptismo, cap. 10, adv. Marcion. lib. IV. cap. 18. II, 904 B, Desiit virginem. Hellenism. παρθένον παύεται, non amplius virgo est.

Despoliare. II, 587 A, Despoliari autem est deponere animas quibus induti videbantur.

Destinari, ὁρίζεσθαι, definiri, statui. II, 248 A, Destinare digito, i. e. directo digito aliquem monstrare ac 1288C denotare. II, 543 A, 1043 B, Proinde quos nunc destinamus hæreticos, i. e. velut ad ictum propositos petimus.

Destinatio. I, 523 A, Quia ratio restitutionis destinatio judicii est, i. e. id ad quod destinatum judicium est: sens., quia illud agit judicium, ut cuique pro meritis tribuatur.

Destructio. II, 211 A, Pluribus et indignioribus destructionibus Deo objiciunt. Destructiones hic præstructionibus oppositæ (quæ non nominantur) pro consectariis, quæ ex præmissis adstruuntur, τὰ παρεπόμενα.

Desultrix. II, 592 A, Tantum quod desultricem. Iren. ἀποστᾶσαν, i. e. quæ desiliverit de ratione communi æonum, atque ab ea defecerit.

Detentus. II, 587 B, Neque detentui neque conspectui obnoxii.

Detergere, de bestiis, comminuere dentibus et disrumpere occursu suo. I, 322 A, Aper ille quem cruentavit, colluctando detersit. II, 819 A, Duo verba 1288D expedita, decisa, detersa.

Detinere, accusare. I, 1301 A, Quam hujus amentiæ caussam, detineam. I, 283 A, At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur.

Detractare, διατυποῦν. I, 1292 A, C, Detractata et exerta sententia est. De compositum intendit significationem verbi.

Detractatus. I, 633 B. Convertamur magis ad nostrorum detractatus, i. e. tractatus de hac re.

Detrimentum. I, 1260 B, Ita detrimentum patientiæ fastidium opulentiœ præministravit. Obscura sententia. Videtur sic intelligenda et distinguenda: Ita Dominus præministravit patientiæ detrimentum, subaudi rei familiaris, fastidium opulentiæ, contemptum divitiarum, appositive, ut sit sensus: Dominus primus ostendit patientia tolerandum esse rei familiaris detrimentum, dum docet divitias esse contemnendas.