Elimator, purgator, II, 447 A, Christum esse verum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum.
Ennœa, ἔννοια, cogitatio, II, 551 A.
Enorme, excurrens extra justam scribendi normam. I, 387 A, Non tam difficile nobis est exponere, quam enorme.
Enormitas. II, 961 A, Præposuit corruptelæ divitiarum edacitatis enormitatem. II, 248 B, Ipsa enormitate curiositatis. I, 1323 A, Quas enormitates subtilium atque textilium capillamentorum, i. e. enormia capillamenta, subtilia, textiliave, sive galericuli sint, sive substructiones repandæ illorum, nam hoc duplex fuit capillamentorum genus. I, 640 A, Obelisci enormitas. II, 983 C, Disciplinæ enormitate, i. e. eo quod discedunt a norma disciplinæ.
Entelechia, ἐντελέχεια, II, 703 B, Et Entelechias Aritotelis. Vid Ernest. Clav.
Enubilare, lucem claram reddere. I, 459 A, Elatissimis et clarissimis lucernis vestibula enubilabant. Havercamp. mavult cum Fuld. nubilabant. Fuliginem eo atrociorem attraxerunt postes, quo majores et plures faces vel lucernæ accensæ essent. Respondet enim illi, quod dixit de laureis sertis, præstruebant. II, 450 C, Ut non prius hanc cæcitatem hominis illius enubilasset. II, 652 A, Ea erunt Christianis enubilanda.
Enthimesis. ἐνθύμησις, cogitatio, consideratio. II, 20 A, 556 A, Et totam Enthymesin, id est animationem cum passione, etc. Iren.: deposuisse pristinam intentionem cum ea quæ acciderat passione.
Ἐπερχόμενε, superventitie. Nam Christus ὁ ἐπερχόμενος. II, 416 B, 422 D.
Epicitharisma. II, 589 A, Velut epicitharisma post fabulam. Proverbialis formula a re scenica, quam symphonia plurima terminabat, aut synodia demulcendis auribus comparata.
Episcynium, supercilium. I, 1044 A, Episcynio disperso, i. e. supercilio minus adstricto contractoque, minus severo, quantum ad denotationem et increpationem.
Epistates, ἐπιστάτης, præfectus et magister certaminum, quem auctor præsidem vocat certaminis, Scorpiace, cap. 6. I, 624 B, Itaque epistates vester Christus Jesus.
Erogare, exhaurire, consumere. II, 13 A, Erogando homini deputatam. Elegans metaphora; ut enim erogatio pecuniam, ita febris cruciatio exhaurit corporis vires. II, 807 A, Cum denique suppliciis erogatur. I, 645 A, Mox edicto dii inferiarum apud tumulos erogabant, i. e. expendebant in rogum atque consumebant. I, 496 A, Cum tot innocentes erogamur.
Erogator. II, 1012 C, Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem, quam erogatorem, i. e. qui virginem permittet marito.
Error. I, 1264 B, Ultio penes errorem, i. e. penes idolorum cultores. II, 648 B, Offenditur, prospero errore.
Erubescere. II, 247 A, Erubescunt armis suis, i. e. non pudet eos armorum, qui adeo Veneri dediti sint. I, 611 A, Ut vel tibi erubescant. Hellenism. αἰσχυνθῶσί σοι. Sic Cur. lib. V: erubescere fortunæ.
Eructare. I, 1312 A, Et eructet a conscientia in superficiem. II, 700 A, Consilio exonerandæ popularitatis in alios fines examina gentis eructant.
Eliquare, elicere, licium nendo educere. II, 1038 B, Tractu prosequente filum eliquat. II, 700 A, Paludes eliquantur. II, 251 A, In unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur.
Elleborum. II, 656 A, Sic Chrysippus ad elleborum. Chrysippus, Cleanthis discipulus, homo acerrimo ingenio, de quo versiculus, Εἰ μὴ γὰρ ἦν Χρύσιππος οὐκ ἦν στόα. Refert. Valer. Maximus, lib. VIII, cap. 7, Carneadem cum Chrysippo disputaturum, elleboro se ante purgare solitum ad exprimendum ingenium suum attentius, et illius refellendum acrius. Idem A. Gell., lib. XVII, cap. 15; «Carneades scripturus adversus stoici Zenonis libros, superiora corporis elleboro candido purgavit.»
Elogia, vocabantur vinctorum singulorum nomina, ætas, forma, crimen, quæ judicibus in tabeltis exarata offerebantur, quando illi pro cujusque elogio pœnam ejus temperabant. I, 496 B, Qui sententiis elogia dispungitis. II, 620 B, Superstitionis et maledictionis elogio. II, 342 B, At quin ista etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis. II, 272 A, Totum denique Creatoris elogium in illam rescribetur, i. e. nomen, titulus transcribetur. II, 941 A, Non capit elogium adulterii. II, 986 C, Si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatæ carnis elogium.
Eluctari, exercere, colere. II, 1040 A, Quas natura agro potius eluctando commodavit.
Emancipare, est per mancipationem sive imaginariam venditionem addicere alicui, vel quovis modo alienare et in alterius jura transferre, vel dono etiam dare. II, 291 C, Quasi libripens emancipati a Deo boni. Vid. Libripens. II, 372 C, Non ita Christo creatoris per prophetas emancipata.
Emancipatio. II, 114 C, Apud inferos emancipatio nostra est.
Ἐμβρυοσφάκτη. II, 692 A, Est etiam æneum spiculum, quo jugulatio ipsa dirigitur cæco latrocinio: Ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique viventis infantis peremptorium.
Emendator. II, 589 A, Ab emendatoribus Ptolemæi, i. e. qui de schola Ptolemæi sunt evecti, ut eam emendarent.
Emendicare. II, 736 A, Ita argumentationes emendicant.
Emereri. II, 447 A, Emeruisse medicinam a destructore legis, observatores legis.
Emicans. II, 223 B, Emicantior facta est arida, i. e. facilius conspici potuit.
Emigrare. II, 77 A, Nec dubito quosdam scripturas emigrare, intransitive, quemadmodum et Livius, lib. X, dixit migratu difficile, pro eo quod est exportatu. Scripturas vocat tabulas, codices, instrumenta.
Enarrare. II, 1031 B, Solemnia enarravit, i. e. solemnia effatus est, inaugurandæ coloniæ verba. Recte autem enarrare, quoniam utrumque complectitur, et liberationem a sacris prioribus, et posteriorum sacrorum effatum.
Endromis, vestis hirsuta et villi longioris, quæ post cursum vel certamen in usu erat, ne frigus madidos sudore artus penetraret. II, 1042 B, Ita et endrominis solocem aliqua multitia synthesi extrusit
Energema, ἐνέργημα, effectus quod ex vi quapiam et efficacia prodit. II, 43 A, Cujus energemate circumventus.
Erudire. II, 890 A, Eruditur in mansuetudinem saporis, i. e. cruditate et acerbitate sua evehitur. II, 788 B. Et ex flore omnis fructus, eruditur in fructum. II, 706 B, Etiam præter naturam eruditis bestiis, i. e. ad sævitiam informatis et impulsis. II, 994 C, Erudito mox utroque corpore, i. e. expolito utroque panno. In veteribus glossis polita dicuntur γεγραμμένα, rudia ἄγραφα.
Eruditus, i. q. eruditio. II, 584 A, Sed eruditu hujus fides augetur.
Eruere. II, 105 B, Sed erue nos a maligno, investigare. II, 524 B, Leges malos erui jubent. I, 276 A, Qua eruimus tempora ista, i. e. tempestive depromimus, non intempestivis repetitionibus ut imperiti faciunt, obruimus.
Eruptio, cogitati facinoris executio. I, 458 A, Sub ipsa usque impietatis eruptione.
Escatilis. I, 1259 A, Post mannæ escatilem pluviam. II, 247 A, Qui non ita discesserint, ut escatiles fuerint maledicta mors est.
Esurire. II, 125 A, Degustata martyria in carcere esuriunt, i. e. exoptant martyria consummare, quæ tantum degustaverint fustibus vel ungulis, verberatique,