Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/649

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1297
1298
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1297A quasi extrema tantum cute perstricta. II, 87 A, Per eos in quibus esurierunt.

Euripus, est maris pars inter Aeolidem Bœotiæ portum, et Eubœam insulam. Livius, lib XXVIII, cap. 6. Euripi etiam dicuntur fossæ atque incilia cum aquis in hortis et prætoriis. Sic Euripi etiam dicebantur fossæ in Circo, quæ impletæ subito aquis per occultos canales ex aquæductibus, totam arenam ad naumachiam inundabant. Vid. Diod. Sicul., lib. LXI; Senec., Epist. 90; Sueton. Cæs., 39; Plin., H. N., lib. VIII, cap. 7; Salmas. ad Solin., f. 638. II, 226 A, Et statuæ super Euripum. I, 640 A, Ea (mater magna) itaque illic præsidet Euripo.

Evehere. II, 1164 A, Sed evehe nos a malo.

Eventus. II, 40 B, Nullus inter multos eventus unus est exitus, etc. Sens.: Quum tam multi sunt, ad quos res una eademque affertur, si errant, fieri non potest, ut sit eventus unus, i. e. ut tam multi uno errore errent: 1297B exitus varius esse debuerat, prout error est varius et multiplex, et varium ordinem doctrinæ Ecclesiarum efficere.

Eversio. II, 30 A, Nisi plane ut aut stomachi quis ineat eversionem, aut cerebri. Hæc explicari videntur istis mox sequentibus: Et tu quidem nihil perdes, nisi vocem in contentione, nihil consequeris, nisi bilem de blasphematione; dixit autem, ut stomachi quis ineat eversionem, quemadmodum lib. IV, adv. Marcion.: Necesse est omnis demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his quorum fit.

Evigescere. II, 717 A, Denique derogatis eis (alimentis) evigescat anima.

Evigorari. vigorem perdere, I, 376 B, Licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata. II, 1042 A, Nisi diu mollitas et evigoratas et exeduratas.

Evolvere. II, 840 A, ( Jonas) de alvo piscis evolvitur.

1297C Evomere, II, 994 A, Errorem omnem traducta diversitas evomet. Ostendet male conciliata fuisse colorum temperamenta. Lanas dicit evomere, colores, quales imbibere.

Ex, cum substantivo adverbialiter. I, 456 A, Religiosi ex fide, i. e. fideliter. I, 504 A, Qui eam ex fide præstat.

Examen, multitudo, I, 332 A, Totum gentis examen. I, 482 A, Judæum ab Aegypto examen. II, 251 C, Examen divinitatis, de XXX Valentini æonibus.

Examinate, II, 35 B, Sufficit unicuique examinate credenti, i. e. postquam demum ipse examen habuerit.

Exancillare, perpetuo ac religioso cultu quasi exhaurire. Ancillare enim est Festo ministrare. I, 376 A, Licet falsis diis exancillata.

Exarmare, II, 971 B, Ita exarmata sunt jura. I, 691 A, Omnem postea militem Dominus in Petro exarmando 1297D discinxit.

Exasperari. I, 400 B, Ita exasperabantur.

Exauctorare. II, 324 A, Quam et ipse postmodum exauctoravit, auctoritate destituit, infirmavit. II, 1007 C, Ut sacramento benedictionis exauctoraretur. II, 1044 A, Quæ ita sese exauctorasset.

Excantare. I, 621 A, Tanquam coluber excantatus aut effumigatus, i. e. incantatione enervatus aut fugatus certis fumi generibus.

Excedere, de æterna generatione Filii Dei. I, 399 B, Et a matrice non recessit, sed excessit.

Exceptaculum. I, 632 C, Et aures ad exceptaculum maliloquii.

Exceptio. II, 555 C, Sed et hoc exceptio personarum est, προσωπόληψις. I, 392 A, Neque devictus exceptionibus.

1298A Excerebratus. II, 382 B, Excerebratus es novo vino.

Excessus, digressio in oratione. II, 44 A, Sed ab excessu revertar. II, 327 A, Et ab omni post matrimonium excessu. I, 426 A, Quorum vitio excessum mortis non ante Cybele cognovit, i. e. obitum, mortem.

Excetra, dicta est hydra ab excrescentibus capitibus, uno reciso, I, 1258 C, Talis igitur excetra delictorum.

Excidere. II, 233 A, Et hic a lineis tuis excidisti. II, 400 C, De magistri regula excidere. I, 529 B, Qui malumus damnari, quam a Deo excidere. II, 960 C, Quo ipsum sibi hominem excidere solemne est.

Excitare. II, 396 B, Et omnem dentem excitatura. Qui excitatur, loco fere movetur. Itaque eleganter ait, pugno in maxillam incusso dentem omnem excitari. Nec inane est votum illius miseri in rixa pugnati: Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

1298B Excludere. II, 996 B, Sic et hæretiei easdem fabulas quo volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. II, 247 A, Ubera excludunt.

Excondere. II, 517 A, Vere eum et invisibilem excondis præliatorem, i. e. condis et fingis eum ex illis prophetarum locis.

Excruciare. I, 1297 A, Aut re excruciata, i. e. extorta expressaque tormentis per judicem.

Excutere. I, 137 C, Conditionales minas regis excutiunt, i. e. depellunt a se.

Excusare. II, 899 A, Quarum flos etiam humanam libidinem excusat, h. e. recusat. Excusat libidinem virgo, quæ virginitatis suæ flore gaudet, ita ut nolit decerpi, qualis ille Catulli flos intactus et illibatus: Ignotus pecori, nullo contusus aratro, qui nondum tenui captus defloruit ungui, etc. Credibile est, inquit Tertullianus, talibus puellis angelos potius quam maculatis jam corporibus exarsisse. II, 803 B, Ita et Deo licuit carnis aurum de limi sordibus excusato censu 1298C eliquasse. Excusatus dicitur, extra causam legis, oneris aut criminis positus, qui scilicet docuit, in ea se caussa non esse, ut onere aliquo sive accusatione aliqua premi, sive lege aliqua censeri aut teneri debeat. Carnis itaque census dici videtur excusatus limi sordibus, quasi sordium exsors limosarum. Verumtamen Septimio nostro mentem fuisse aliam credimus; et aurum et carnem de terra esse ait; utrumque autem manibus artificis perfectum transire in materiam longe aliam, splendidiorem atque nobiliorem de obsoletiore matrice, ut jam non amplius terra, sed aurum et caro dicantur. Itaque, ut licuit artifici aurum de terra excudere, ac prunæ violentia coctum adeo purgare, ut tandem in perfectissimam proficiat bonitatem, ita etiam licuisse summo omnium artifici Deo, carnis nostræ aurum de limo excudere, ac virium divinarum fornacibus excoctum et eliquatum in nobilissimæ materiæ censum referre pristino illo terræ seu limi censu sordibus excusato. Censum materiam dixit, qualiscumque censeatur. Excusatum 1298D vero, excusum, ab eo quod est cudere et excudere, unde cusare et excusare, quemadmodum ab eo quod est quatere, jacere, premere, dicimus quassare, jactare, pressatum, quod alias quassum, jactum et pressum. II, 884 B, Nos quoque ut possumus, os cibo excusamus. I, 1246 A, Emolumento curationis offensam sui excusant. II, 1002 B, Cur ergo cervicem nostram a tanto jugo excusant.

Exedurari, consumi, tabefieri. II, 1042 A, Nisi diu mollitas et evigoratas et exeduratas.

Exemplarium, exemplar. I, 232 C, Exemplarium antiquitatis. II, 264 B, Cum justius multo sit, aliquibus exemplariis annuere quam nullis.

Exemplum, figura, imago. I, 459 A, Et in aliena solemnitate exemplum atque imaginem spei suæ inaugurarent. II, 849 A, Nullum vero exemplum majus est eo cujus exemplum est. II, 488 A, Hæc autem exempla nobis sunt facta. II, 871 C, Servi igitur exemplo,