Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/651

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1301
1302
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1301A 453 A, Qui vota probi expungimus, i. e. implemus, perfungimur. I, 527 A, Ad expungendum, i. e. ad perficiendum, perfecte præstandum. II, 605 A, Et legis veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur. Expuncta nempe fuit lex vetus, nova superveniente. II, 524 B, Et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus, i. e. absolverimus, effecta reddiderimus. II, 813 A, Judicum resurrectio expunget. I, 627 A, Imo et omni contumelia expuncti, i. e. nihil contumeliæ omissum, quod illi non sint perpessi. I, 663 B, In idololatriæ tamen crimine expungitur, i. e. perficitur, consummatur. II, 76 A, Liberalitas præstantissimorum imperatorum expungebatur in castris. Donativum significat. Singuli milites ex catalogo seu tabella citati adibant, et singulorum nomina, prout quisque accipiebat, expungebantur. Itaque absoluto cunctis donativo, omniumque nominibus expunctis, tota illa tabella, qua nomina continebantur eorum quibus donativum distribui convenerat, expuncta apparebat: ac per hoc liberalitas imperatoris 1301B absoluta quoque et expuncta. Præstantissimorum imperatorum, nempe L. Septimii Severi patris, et M. Aurelii Antonini Caracallæ filii, sub quibus Tertullianum floruisse D. Hieronymus auctor est in illustribus Ecclesiæ viris.

Exsecutio. II, 604 B, Et hostis exsecutionem, i. e. persecutionem.

Exsufflare. I, 677 B, Fumantes aras despuet et exsufflabit, i. e. profitens se Christianum fumi idololatrici aversatione.

Exstructio, est, I, 1294 A, capilli strues, suggestus; quo Juvenal. Satyr. VI, Altum ædificat caput.

Extare, I, 1331 B, Et extamus inter demersos, i. e. eminemus. Sunt autem demersi, in profundo siti, qui celsis atque eminentibus opponuntur.

Extendere, de canibus, cum in pedes se conjicientes spe prædæ internodia corporis laxant, et spiras extendunt. I, 313 A, Quæ illos ad eversionem luminum extendant. I, 1279 B, Extendamur in priora. 1301C I, 1319 B, Illæ sibi formositatem et datam extendunt, et non datam conquirunt. I, 676 B, Diligentiam extendunt observationis.

Exterminium. II, 612 A, Exterminii civitatis Hierusalem, id est vastationis ejus.

Extimare. II, 82 B, Contactum in manibus extimavit, i. e. contactum extremum sive extimum sensum in manibus collocavit, et quidem extimis, nam extrema digitorum tactuum differentias maxime percipiunt ac sentiunt.

Extra. I, 512 A, Christianus etiam extra fidelis vocatur, i. e. erga exteros et ab extraneis, a Gentibus.

Extranaturale. II, 721 B, Non utique extranaturale est somnus.

Extraneus. I, 446 B, Liceat extranei a turbis in aliquo loco casus invenimur, i. e. licet nullis turbidis rebus nos immisceamus, tamen cum concutitur imperium, nos quoque concutimur, et aliquis casus nos ferire potest, itaque patimur vobiscum. Construitur sæpe cum genitivo. I, 1317 B, Cujus te profiteris 1301D extraneam. I, 1250 A, Nullum opus Domino complacitum perpetrare extraneus patientiæ possit. II, 727 A, Quis autem tam extraneus humanitatis.

Extremus. II, 708 A, Quia nihil plenius, quam quod extremius. I, 387 A, Extremissimi tamen eorum.

Exul. I, 1247 A, Sed exules a libertatis et lætitiæ felicitate.

Ezechiel. II, 790 C, Legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quæ peperit et non peperit. Cum in Ezechiele propheta nusquam mentio fiat illarum vocum quæ hic laudantur ab auctore, merito dubitant interpretes, quæ sit hujus loci explicatio. Pamelius et alii putant id esse quod habetur Job II, Vacca peperit et non est privata fœtu suo. Junius hoc ex scripto aliquo apocrypho depromptum esse suspicatur. Nisi quis forte de Ezechielo pœta acceperit 1302A tragœdo, qui a Clemente Alexandrino, Strom. II, et ab Eusebio sæpe libris de Præparat, Evang. adducitur.


F

Fabale. II, 702 A, Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Etiam cum discrimine vitæ observatum præceptum illud Pythagoræ. Χυάμων μὴ θιγγάνειν scribit Jamblichus cap. 31, ubi narrat quosdam Pythagoræ discipulos fugientes milites Dionysii tyranni incidisse casu in fabalia, qui, decreti memores et illud violare nolentes, substitere, minime ausi transire per fabalia, sed maluerunt trucidari et obrui.

Fabricare. I, 1261 C, Quomodo amicos de mammona fabricabimus nobis.

Facere, vadere, proficisci. II, 1038 B, Quo ad illum ex Libya Hammon facit. Hyginus Hammonem refert ex Africa venisse ad Liberum: Liber autem 1302B apud Aegyptios Osiris. Alii legunt vasit. Prodesse, II, 1045 B, Est habitus iste quod faciat. Sensus totius loci est: Nulla signa pallium exhibeat hominis ad meliora transgressi: habet tamen hic habitus, in quo utilitatem suam possit ostendere. II, 227 A, Quia et filios facimus, licet generemus. II, 399 B, Qui nobis filios facere non permisit, græc. τεκνοποιεῖσθαι. II, 618 B, Ante militare, quam virum facere; eamdem sententiam Tertull., lib. III, adv. Marcion., cap. 13, sic edidit: Nusquam hoc natura concedit, ante militare quam vivere. II, 143 A, Qui solum corpus occidunt, animæ autem nihil faciunt. II, 792 B, Ut autem clausulam de præfatione communi faciat, i. e. præstet usum præfationis communis, faciat quod præfatio communis solet.

Facilis. II, 538 B, Ad fabulas facile est, i. e. libenter recipit. II, 647 B, Sane Socrates facilius diverso spiritu agebatur, i. e. potius et certius. «Veteres enim, ait Donatus, facile dicebant pro certo.»

1302C Facilitas. II, 52 C, Excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, activa significatione accipiendum pro habitu facili et molli brachio efficiente, quod instituitur.

Facinus. II, 692 A, Quo totum facinus attrahitur, præferenda illa altera lectio, quo totum pecus. Vid. Pecus.

Factio. II, 468 A, Edam jam nunc ego ipse negotia christianæ factionis. I, 478 A, Quo de factionibus querela est. II, 152 A, Valentinianæ factionis.

Factitamentum. II, 680 A, De factitamentis intellecta visuntur.

Factitatio. II, 226 B, An et hæc in hominis factitatione censetur, i. e. creatione seu conditione.

Factitator. II, 177 B, Ad idolorum factitatores.

Factitius. I, 651 A, Sed nec cura factitii corporis, ut plasticam Dei supergressa.

Factura. II, 652 B, Capit itaque et facturam dici generari pro inesse poni. Capit, h. e. licet, fas est. 1302D Facturam de anima dicit, quod alias diceret creationem. Vid. Inesse.

Facula, diminutiv. a fax. I, 461 A, Pauculis faculis. II, 1027 C, Quomodo oleum faculæ tuæ sufficere et tibi et mihi poterit. II, 135 A, Qui faculis oleum non præparassent.

Fama. II, 1030 C, In fama de subteminis studio. Junius mavult: infamatæ, i. e. aut infames factæ, aut jactatæ fama, divulgatæ, ut Liv.: infamandæ rei caussa januam obserari jubet.

Familia. II, 554 A, Familiæ Phosphori φεῦ acclamant, i. e. sectatores rhetoris, συνόντες, οἰκεῖοι ἐταῖροι. II, 1252 A, Nomen cum familia ipsius persequentes. Rhenan. ex Mss.: Nomen, familiam ipsius persequentes. Nomen autem dicit christianum et familiam ipsius, scilicet Christi, hoc est christianos.

Famositas. I, 654 B, Ademptis bonis dignitatum in quemdam scopulum famositatis.