Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/652

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1303
1304
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1303A Famulare est græc. δουλοῦν, in servitutem redigere. I, 400 B, Elementa ipsa famularet. I, 476 A, Ad gloriam famulandæ libertatis. II, 224 A, Ut ex illa animalia usui meo famulentur. II, 862 A, Famulati autem Deo. II, 868 A, Quod famulatum est liberans.

Famulatorius. II, 705 B, Subigendæ quæ in famulatoriis, i. e. iis animalium generibus, quæ ad famulatum comparantur.

Famulus. II, 707 B, Omnia famula sunt hominis.

Farsus, pro fartus vel farctus. II, 971 A, Aliquamdiu farsum omnibus balneis. Sic, II, 1042 A, Hiatus criminibus infarsus.

Farsura. II, 781 B, Reliqua farsura, vox tertullianea pro fartura vel farctura.

Fascinare. II, 755 A, Taceat et anus illa, ne fascinet puerum, i. e. ne fata accinat puero, et bene vertat incantationibus.

Fastidibilis. II, 707 B, Fastidibilia de gratiis, quæ nec pessimi metuant.

Fasti. II, 364 D, Circumcisionem vindicantium et 1303B Judaicos fastos; ita legit Rigaltius; in exemplari Pithœano legitur fastus.

Fastidiosus, qui amores spernit. I, 359 A, Et Cybele suspirat pastorem fastidiosum.

Fastidire. I, 1265 A, Si fastiditi ante in fastidio ultionis non erimus. Optime restituit Rigaltius: Si fastidientem fastidio ultionis nocuerimus. Fastidimur ab adversario qui nos odio habet: quem si vicissim odio habemus et fastidio, jam fastidientem refastidimus, et malum pro malo rependimus, et præceptum Domini non observamus. Nocere fastidientem dixit h. I. Septimius, ut noscere nascentem lib. de Exhort. castit.

Fastidium. II, 289 A, Solutis a Deo et ex fastidio liberis, i. e. quæ animalia libera sunt et soluta lege, quia non æque amavit, sed abjecit et fastidivit Deus.

Fastigium. II, 803 A, Artificis fastigium recogitari oporteret, i. e. majestatem, dignitatem, amplitudinem. 1303C I, 420 A, Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare. II, 920 A, Ut sibi Apostoli fastigium redderet.

Fatigabilis. II, 703 C, Ascensu etiam scalarum fatigabilis.

Fatum. II, 714 A, Quum et fato jam inscribitur, i. e. accensetur et revera est in eorum numero, quibus inest arcana illa vis societatis corporis cum anima continendæ. Hoc enim est quod fatum et fatalia vitæ tempora vocaverunt, inquit Macrobius, lib. I, in Somnium Scipionis, cap. 13. II, 718 A, Dum ultima die fata scribunda advocantur. II, 683 C, Et providentiæ fatum et necessitas. I, 428 A, Fato stat Jupiter ipse.

Feralis. I, 1309 A, In maledictorum metallorum feralibus officinis. Nam metallorum operibus addicebantur damnati, inque his sæpe Christiani. De quibus Cyprian. lib. III, epist. 25.

Feria. II, 956 A, Quartæ feriæ et sextæ, i. e. die Mercurii et Veneris.

1303D Feretrum. I, 1270 C, Quale in illo viro feretrum Deus diabolo exstruxit, i. e. quale tropæum Deus de diabolo erexit. Est enim h. l. feretrum non νεκροφόρειον, quo mortuus effertur, ut Rigalt. vult, sed instrumentum triumphi, quo circumferebantur arma devictorum in pompa. Ita pergit: quale vexillum, etc.

Ferre. I, 647 A, Reliquas ipsarum rerum qualitates contra Dei omnes feramus. Feramus, inquit, res spectaculorum contra res Dei. Res Dei pro divina seu christiana disciplina. Contra ferre est contraponere, opponere, componere, committere, conferre.

Ferrum. I, 1328 A, Ut exillis ad ferrum nati corporis cicatricibus. Natum ad ferrum corpus dicit, quod simul ut natum est, ferro vulneratur, ima auricilla infantium pertusa.

Fibula. II, 221 B, Nam et autem ipsum velut fibula conjunctivæ particulæ ad connexum narrationi appositum est, i. e. conjunctio, sive conjunctiva particula 1304A sermonem confibulans et adstringens. Hypallage. II, 850 C, Vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est. II, 93 B, Aut etiam voluntariis delictis fibulam laxet: proverbial. locut., pro eo quod est, januam aut fenestram aperiat. II, 1011 D, Hujus boni fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse?

Fictrix. II, 815 A, 1044 B, Et tamen calicem, non dico venenarium, etc., sed fictrices, vel archigalli. Le Prieur legendum esse putat frictricis, sicque locutus esset Tertullianus de poculis, quæ frictrices illæ propudiosæ mulieres seu eunuchi cum osculo sorbebant. Sed melius Rigaltius e cod. Pith.: fictricis, φαρμακίδος, sagæ, simulacra cerea fingentis. In Ursini libro legitur fascinatoris. Fictricis non fictrices legendum esse monent sequentia.

Fidelis. II, 908 C, A quocumque institutore sunt sive spiritali, sive tantum fideli. II, 920 A, Sed non omnes fideles Apostoli. II, 56 A, Quis catechumenus, quis fidelis, incertum est.

1304B Fideliter. II, 928 A, Satis consulte, et imprimis fideliter, i. e. ut Christianum decet.

Fidentia, in bonam partem. I, 416 A, Ipsi spei nostræ fidentiam ædificant: eodem sensu et Cicero usus est hac voce.

Fides. II, 1040 B, Det consuetudo fidem tempori, natura Deo. Salmasius et alii legunt debet. Fidem dare est sequi, obtemperare, inservire. II, 206 A, Bona fide, i. e. ut serio simpliciterque dicam. II, 543 A, Si bona fide quæras. II, 686 B, Doleo bona fide. II, 138 B, Pro qua fidem diceret passio ipsorum, etc., i. e. probationem fidelem ac testimonium. II, 281 A, Jam nec ipsum fidei ejus sacramentum, i. e. baptisma. I, 677 B, Si post fidem obsignatam dicemus, i. e. post baptismum. II, 986 C, Habet et fides qaorumdam nominum familiaritatem. Fidem hic dicit, quam alias sectam, philosophiam, disciplinam, religionem, scilicet christianam.

1304C Fiduciatus. I, 694 A, Pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati, i. e. ὑποθέμενοι, et fiduciare, ὑποτίθεσθαι in glossario vetere.

Figere. II, 1043 B, Et acie figere, est acute, intentis et quasi defixis in rem oculis intueri, ἀτενὲς ὁρᾷν. Ut qui vestibus a natura moderatione alienis hominesque transversos de recto statu agentibus induti, palam conspiciendos se aut potius deridendos præbent, omnium oculos in se convertere velle videantur. Ut tamen hujusmodi inspectio sive spectatio, quam captant, cum probro contumeliaque eorumdem gestantium sit conjuncta, ut non laudi, sed vitio vertat. Huic subjungitur: Digito destinare, nutu tradere. II, 815 B, Estne ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, i. e. intrepide et constanter asserere.

Figulare, II, 578 A, Figulat ita hominem demiurgus. II, 920 B, D, n. (14). Cum hominem figulasset.

Figulatio. II, 690 C, Nec cum carnis figulatione compingi et produci, II, 801 B, Totam hominis figulationem 1304D Deo nostro cedunt.

Figura. II, 146 B, Cui potius figuram vocis suæ declarasset, i. e. sermonis sui mysteria, sacramenta, cum scilicet recedunt a literis suis sensus. II, 339 C, 620 B, Babylon Romanæ urbis figura est. II, 460 C (Vid. not. \[c\], 459 D), Hoc est corpus meum, dicendo: Id est figura corporis mei. II, 461 B, Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas. I, 1205 C, Figura ista medicinæ corporalis spiritalem medicinam canebat. II, 89 A, Atquin si figuræ nostræ fuerunt, nempe templum, arca, tabernaculum, etc. II, 489 A, Christum enim in floris figura ostendit oriturum.

Figurare. II, 44 A, Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat, i. e. per figuram docet. II, 811 A, Si parum universitas resurrectionem figurat. II, 462 A, Qui tunc vinum in sanguinem figuravit.

Fimbria, est mitra compescens fines crinium. II, 913 A.