huic plagæ. In alium ictum consideremus, de voluntatis qualitate. Longum est ut Deum meum bonum ostendam, quod jam a nobis didicerunt Marcionitæ. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi. Malum enim Deum qui præsumpserit, constare in utroque non poterit: aut Deum negare debebit, quem malum existimarit; aut bonum dicere, quem Deum pronuntiarit. Bona igitur erit et voluntas ejus, qui nisi bonus, non erit Deus. Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit. Bonum contendo martyrium apud eumdem Deum, a quo et prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et adversatur idololatriæ martyrium. Malo autem obniti et adversari nisi bonum non potest. Non quasi negemus esse æmulationem, tam malorum inter se, quam et bonorum. Sed alia conditio est hujus tituli. Martyrium enim non de communi aliqua malitia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat, quis non bonum pronuntiabit? quid aliud est adversatio idololatriæ atque martyrii, quam mortis et vitæ? In tantum vita martyrio deputabitur, quantum mors idololatriæ. Vitam qui malum dixerit, habet mortem quam bonum dicat. Est et hæc perversitas hominum, salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa quærere, medica male vitare; mori denique citius, quam curari desiderare. Nam et medicinæ præsidium plures refugiunt: plures enim stulti, plures timidi, et male verecundi. Et est plane quasi sævitia medicinæ, de scalpello, deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari, et inuri, et extendi, idcirco malum, quia dolores utiles affert: nec quia tantummodo contristat, recusabitur; sed quia necessario contristat, adhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Ululans denique ille, et gemens, et mugiens inter manus medici, postmodum easdem mercede cumulabit, artifices optimas prædicabit, et sævas jam negabit. Sic et martyria desæviunt, sed in salutem; licebit et Deo in vitam æternam per ignes et gladios et acerba quæque curare. Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medelarum adversus qualitates querelarum: cum quasi de perverso auxiliatur, per ea subveniens per quæ laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit, et ardores siti potius macerando restinguit, et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit, et sanguinis fluxus defusa insuper venula revocat. Deum vero, et quidem zelotem, culpandum existimabis, si voluit certasse cum caussa, et injuriæ æmulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem lædendo juvare, animam eripiendo servare. Perversitas quam putas, ratio est; quod sævitiam existimas, gratia est: ita Deo de momentaneis æterna medicante. Magnifica bono tuo Deum tetrum: incidisti in manus ejus, sed feliciter incidisti; incidit et ille in ægritudines tuas. Homo semper medico prior negotium facit: denique sibimetipse periculum mortis attraxit. Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret,
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/66
Appearance