Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/664

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1327
1328
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1327A significari putetis. II, 347 B, Nisi forte lignarium aliquem regem significari Judæorum.

Limax, cochlea terrestris, a limo, quod in eo generetur et nutriatur, auctore Varrone et Festo. II, 663 A, Et spumante reptatu, quod limaces.

Limen. II, 939 A, Ecce statim quasi in limine duæ nobis antistites christianæ sanctitatis occurrunt, i. e. in ipso operis disputationisque congressu sese offerunt, II, 545 B, De limine offendere est locutio proverb. de iis qui initio rei, quam agendam susceperunt, peccant.

Limes. I, 526 A, Cum ergo finis et limes medius, etc. Sens.: cum ergo constitutum tempus et terminus ille extremus, qui inter temporalem et perpetuam ætatem est, aderit. Rigalt. putat, limitem medium vocari a Tertull. spatium annorum mille. II, 548 A, Mihi autem cum Archetypis erit limes principalium magistrorum, i. e. repagula et cancelli hujus meæ disputationis hi futuri sunt, ut cum authenticis principum hæreticorum scriptis congrediar.

1327B Linea. II, 200 B, C, Propter non intelligentes, quorum Hermogenes extrema linea est, i. e. summus ἀνοήτων, metaphora sumpta a pictorio opere. II, 232 B, Cujus linea extrema est. II, 233 A, Et hic a lineis tuis excidisti, i. e. contra te ipsum disputas, sive ab instituto et proposito aberrasti. II; 577 A, Horo signante lineam extremam. II, 175 C, Deus universitatis extrema linea est. II, 599 A, Et summam quæstionis ipsius certis lineis determinemus. II, 254 C, His interim lineis eam clusimus, metaphora a ludis sumpta. II, 276 A, His lineis deduximus, i. e. hac ratione et via docuimus. II, 781 B, Ad unam jam lineam congressionem dirigamus, i. e. in re una insistamus, eamque allatis utrimque rationibus disputemus. II, 659 B, Sed nos corporales quoque illi (animæ) inscribimus lineam. II, 693 B, In nostras jam lineas gradum colligam. II, 78 C, Quamdiu per hanc lineam serram reciprocabimus, proverbialis locutio de inutili et vano labore. Metaphora sumpta a sectoribus lignorum, qui sic ducunt 1327C serram, ut aut non dimittant, aut in eadem tantum linea perseverent: nihil agent, vel certe non multum agent.

Liniamentum. II, 812 A, Talia interim virium divinarum liniamenta. II, 866 B, Secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate, etc., imitantes conversationem, quam Christus gessit in carne. Sic, adv. Marc., lib. II, lineas Dei habere dicitur, qua immortalis, qua libera et sui arbitrii, quæ præscia plerumque, capax intellectus et scientiæ.

Linum. I, 1314 B, Uno lino decies sestertium inseritur. Uniones intelligit, quibus pertusis in linea utuntur fœminæ. Lineam margaritorum dixit Scævola, lib. XXVI, ad L. Falcid. De unionibus in linea lex est Ulpiani, 27, ad L. Aquil.

Litare. I, 1265 A, Quem autem honorem litabimus Domino Deo.

Literatura. I, 515 A, Adhuc enim mihi proficit antiquitas præstructa divinæ literaturæ. I, 377 B, Instrumentum 1327D literaturæ.

Localis. I, 701 B, Et deprecemur interim localem esse, i. e. ad singulum aliquem locum pertinere; opponitur universali.

Locare. I, 626 B, Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat, de iis qui affectatione quasi domina et magistra locantur ad operas gladiatorias, cum a nemine cogi possint; itaque non opus est Junii conjectura vocant.

Loculus. I, 1314 A, Brevissimis loculis patrimonium grande profertur. Loculi non sunt thecæ et repositoria, quibus conditus asservatur mundus ille muliebris, sed loculamenta sunt in muliebri habitu, palæ, fundæ, et si quid est ejusmodi, in quo pretiosæ illæ res proferuntur, i. e. feruntur palam ab omnibus spectandæ ambitiosa ostentatione.

Locus. I, 1043 B, Tunc locorum, i. e. tum temporum. I, 446 B, In aliquo loco casus invenimur, i. e. 1328A aliquis casus nos ferire potest. II, 103 B, Locum dabimus, i. e. alibi erit dicendi locus.

Λόγος. I, 398 A, Apud vestros quoque sapientes λόγον, id est sermonem atque rationem constat artificem videri universitatis; præter quos nominat Plutarchus, Numerius, Plotinus et ipse Plato. Theodoret. Plotini verbis: Οὓτω δὴ ἐξ ἑνὸς νοῦ καὶ τοῦ ἀπ᾽ αὐτοῦ λόγου, ἀνέστη τόδε τὸ πᾶν καὶ διέστη. Et Numerii de Platone dictum exstat apud Hesychium, Illustr. Miles., qui hac nota illum perstrinxit: Ὡς ἐκ τῶν Μωσαικῶν βιβλίων τὰ περὶ Θεοῦ καὶ κόσμου ἀποσυλήσασαν, quare ab eodem vocatus fuit Moses atticisans. Τί γάρ ἐστιν Πλάτων, ἢ Μώσης ἀττικίζων. I, 400 B, Λόγος Dei, id est Verbum illud primordiale primogenitum. II, 160 A, Hanc (rationem) Græci λόγον dicunt, quo vocabulo etiam sermonem appellamus.

Longinquare. II, 987 B, Nihil secundum longinquat a primo.

Lucar. II, 137 B, Contumeliosa cæde truncatur in puellæ salticæ lucar. Lucar erat merces saltatorum 1328B et histrionum. Plutarch. vertit τὸ τελούμενον εἰς τὰς θείας. Charis. et Glossar. θεατρικόν, itemque μισθὸς ἀπὸ φισκοῦ. Ex eo lucare dabatur pecunia in sumptus et impensas scenicas; unde θεατρικόν vertunt grammatici, quibus impensis modum factum fuisse, et lucar histrionum cœrcitum temporibus Tiberianis refert Tacit, Annal. I.

Lucernatus. I, 1298 A, Et procedit de janua laureata et lucernata. Antiquitus in omni publica privataque lætitia mos erat januam ornari lauris et lucernis. Ejusmodi lucernæ pensiles erant, suspendebanturque catenulis ad ædium januas aut fenestras accensæ. Vid. Apolog. cap. 35.

Lucifugus. II, 545 A. Lucifuga bestia, de serpente.

Ludere. II, 1038 A, De corio suo ludere. Proverb. de iis hominibus, qui ad omnia commodissime aptissimeque se habent. Vid. Corium.

Ludum. I, 1262 A, Cum denique ludo et castris sese 1328C locant, ludum gladiatorium intelligit.

Lumen. II, 1030 C, Luminis concilio. Vid. Concilium.

Lunenses. II, 590 A, Vetus Hetruscorum oppidum significat, a quo Marmor Lunense. Vid. et Plin., II. N., lib. XI, cap. 42.

Lusio. II, 550 A, Congressionis lusionem deputa, lector, i. e. prælusionem. Alludit ad prælusiones gladiatorum, quæ fiebant rudibus.

Lusius. I, 280 B, Quam lusius. Pamel. legit qui Lucius. Cod. Ursini et Scriverii habent lascivus. Havercamp. vult Tertullianum scripsisse pusus vel forte pusius, unde pusio, infantulus.

Lymphatus, I, 1205 B. Festus: Lymphæ dictæ sunt a nymphis, vulgo autem memoriæ proditum est, quicumque speciem quamdam e fonte, id est effigiem nymphæ viderent, furendi non fecisse finem, quos Græci νυμφολήπτους vocant, Latini lymphatos appellant.


M

1328DMacellum. II, 975 A, Et si claves macelli tibi tradidit permittens esui omnia. II, 883 B, C, Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum. Quemadmodum Mœvius ille Horatianus: Pernicies et tempestas barathrumque macelli.

Machæra. II, 1006 C, Exerta acies, machæræ spiritalis. II, 638 A, Sicut machæræ conditionalis comminatio.

Mactare. II, 977 A, Ille denique idolo gulam suam mactat. II, 998 A, Et rursus ille mactabitur Christus.

Magisterium, II, 1047 B, Sapientes vocas totum quietis magisterium. I, 1249 A, Exhibendi fiat magisterium.

Magnanimis. I, 1268 B, Dilectio magnanimis est. Ita vertit Tertullianus Paulinum verbum μακροθυμεῖ. Cyprianus æmulator Tertulliani, sed styli purioris: Charitas,