quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit. Sed Dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas, et ipsas æmulas vitio, verbum mortis verbo vitæ rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes, ita et cum mori præcipit medicus ille, veternum mortis excludit. Quid gravatur pati nunc homo ex remedio, quod non est tunc gravatus pati ex vitio? displicet occidi in salutem, cui non displicuit occidi in perditionem? nauseabit ad antidotum, qui hiavit ad venenum?
Caput VI.
Sed si certaminis nomine Deus nobis martyria proposuisset, per quæ cum adversario experiremur, ut a quo libenter homo elisus est, eum jam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis, quam acerbitas Dei præest. Evulsum enim hominem de diaboli gula per fidem, jam et inculcatorem ejus voluit efficere per virtutem; ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum. Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam; ut gaudeamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos, contentiosa solemnia et superstitiosa certamina græcarum et religionum et voluptatum, quanta gratia sæculum celebret, etiam Africæ liquit. Adhuc Carthaginem singulæ civitates gratulando inquietant, donatam pythico agone post stadii senectutem. Ita ab ævo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum præstantiam exprimere, præmio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt prælia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis præsidem suggillaverit, quod homines violentiæ objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest præstare sæculum de fama æternitatem, de memoria resurrectionem. Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult, corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria tumet quam injuria. Hunc tu læsum existimabis, quem vides lætum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit. Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc sæculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus? carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos cum ignominia summovere? Nimirum præscribes Deo, quibus temporibus, aut modis, aut locis de familia sua judicet, quasi non et præjudicare judici congruat. Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed et proprii profectus; nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret, votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum terrena quoque officia in gradus æstuent? aut quomodo multæ mansiones apud Patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo et stella a stella distabit in gloria (I Cor. XV), nisi pro