Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/673

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1345
1346
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1345A quadam adversus Græcos, cum et virgines velari oportere acrius forte asseruisset, Græcorum convitiis exceptus ac pro hæretico exagitatus fuisse. II, 895 A, Quæ virum passa sit. II, 904 B, Et nuptias pati. II, 652 B, Post definitionem census, quæstionem status patitur. II, 706 A, Quod exequias convivium patitur, i. e. quod convivio infertur, non sepulchro, quod cœnæ impenditur, non funeri.

Patrocinium. II, 543 A, Patrocinio coactæ figuræ sacrilegium obscurat, i. e. ad defensionem probationemque pudendæ illius figuræ, ex lana coacta factæ, opere coactili: ideo enim prætendunt venerandum naturæ nomen. Vid. Convitium. II, 668 A, Cujus intelligam instrumentum esse animum, non patrocinium, i. e. principalitatem, ut initio capitis appellavit.

Patruitus. II, 562 B, Et sermonem de patruitis. Iren. πατρωνυμικός. Jun. mavult de patritis, ut Cic., Tusc. I, 19, Patritam illam et avitam philosophiam.

Paupertinus, i. q. pauper. II, 262 A, Propter 1345B quem in hæc paupertina elementa.

Peccatela. II, 719 A, Ad suadendam vel imperandam peccatelam.

Pecten. II, 545 B, Lamiæ turres et pectines solis. Fabellæ pueriles apud Carthaginem Tertulliani tempore, quibus nutrices parvulos suos a clamoribus continebant.

Pecus. II, 411 B, Non pecus dictus post figuram, i. e. corpus animatum sentiens primum, et figura sua instructum recens. Eodem vocabulo utitur Julius Firmicus, lib. VII, cap. 1: Pecus intra viscera matris artuatim concisum a medicis proferetur. II, 486 A, Per similitudinem sanguinis salutaris et pecoris Christi. Alludit ad sanguinem illum Paschalis agni, qui postibus inspersus fuit in Aegypto. Exod., XII.

Pejor. I, 1300 A, Quod solis pejoribus placet nomen christianum. Ait Tertullianus: Quæ Deum offendunt, a malo inferri, idque ex eo manifestum fieri, quod ex Gentilibus Christianarum nuptias ambiant, 1345C ii præsertim qui vitæ sunt pejoris et turpioris. Ideo ethnici inveniuntur, qui tales, i. e. Christianas non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant.

Pelliceus. II, 578 A, Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam, obnoxiam sensui. I, 1305 B, Et adornari tibi in mente est, super pelliceas tuas tunicas? II, 803 B, Neque enim, ut quidam volunt, illæ pelliceæ tunicæ, quas Adam, etc.

Pellitus, pelle. II, 1038 A, Pellitus orbi, ut metallo datur.

Pendere. II, 450 B, Vel de recentibus Augustianis censibus adhuc tunc fortasse pendentibus. Tunc, i. e. cum diceret cæcus: Jesu, fili David. Pendentibus, scil. tabulis census. Nimirum haud semel acti census fuisse videntur sub Augusto. Et Septimius ipse, libro adv. Judæos, addubitare videtur an Christus adscriptus fuerit censui statim ut natus est. II, 819 A, Unum opinor apud omnes edictum Dei pendet resurrectio 1345D mortuorum. Sic vocat symbolum fidei christianæ, et supra dixit, quoniam titulo res ista proscripta sit, alludens ad edicta prætorum, quæ in albo, h. e. tabula proscribi et proponi solebant. I, 648 B, Dehinc ad signum annii pendent.

Pendulus. II, 708 A, Ut pendula exspectatione sollicitudo fidei probetur.

Penes, apud. I, 314 B, Infantes penes Africam Saturno immolantur.

Pensum, pars laboris quovis die perficienda. II, 247 A, Pensum securibus faciunt.

Penula. II, 76 B, Ibidem gravissimus penulas posuit relevari auspicatus. Penulas gravitate sua fuisse odiosas constat. Hinc Septimius, occasione sumpta, ait militem illum in Deo gloriosum, gravissimo militiæ gentilis onere deposito, jam exinde relevari cœpisse, simul atque onus Christi subiit, quod esse leve Christus ipse docuit.

1346A Pepo. II, 702 B, Cur non magis et pepo tam insulsus, ex proverbiali usu insulsum hominem denotans. II, 461 A, Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit.

Per. I, 403 B, Per eum et in eo, i. e. secundum ejus doctrinam atque religionem a Deo institutam.

Perditrix. II, 929 A, Invenit diabolus post luxuriam, etiam castitatem perditricem.

Perdocere. II, 546 A, Sed nec omnes quos edocent, perdocent.

Perductor. I, 495 A, Primi erunt lenones, perductores, aquarioli. Perductores hoc differunt a lenonibus, quod hi voluntarias, illi invitas ad aliquem pertrahant.

Peregrinari. I, 388 A, Peregrinandum est in historias et literas orbis. Exprimit moram istam et tempus, quod in aliarum gentium perscrutandis originibus teritur, dum mente non corpore peregrinamur.

1346B Peremptorius. II, 980 C, Audio etiam edictum esse propositum et quidem peremptorium.

Peremptrix. II, 721 A, Mortem peremptricem sensus.

Perennare. II, 855 A, Verum et dentes incorruptos perennare. I, 1233 B, Et in foliis perennat, i. e. perenne durat.

Pergula. II, 550 B, Aliis atque aliis pergulis superstructis. Pergulæ, στενὰ οἰκήματα (ut exponitur in Glossario), angusta cœnacula, projecta extra ædes atque exstantia parte sui aliqua, eo maxime pertinentia, ut ex una parte ædium in alteram pergeretur commode. Sic Plin., H. N., lib. XXI, cap. 3.

Periclitari, prope abesse, parum abesse quin, ut græc. κινδυνεύειν. II, 216 B, Et non periclitatur, ne ex aliquo factum existimetur, i. e. non prope est, ut ex aliquo, etc. II, 77 A, Mussitant denique tam bonam et longam partem sibi periclitari, etc. Fortissimi 1346C hujusce militis facinus a commilitonibus Christianis etiam, tanquam imprudentis ac præcipitis et intempestivæ fortitudinis exemplum vituperabatur, deque eo sermones ferebantur, ut de abrupto et præcipiti, et mori cupido, qui de habitu interrogatus nomini christiano invidiam fecisset, ac periculum creasset, pacemque tam bonam et longam, qua tum Christiani fruebantur, temeritate sua prope evertisset. Has voces graviter increpat Septimius: Mussitant, inquit, tam bonam et longam sibi pacem periclitari..... Nec dubito quosdam etiam mussitare, Scripturas sacras jam emigrare, sarcinas expedire, fugæ accingi de civitate in civitatem. Vulgo legitur: Nec dubito quasdam scripturas emigrare; at in cod. vetustissimo: Nec dubito quosdam Scripturas emigrare, et verbum de præcedentibus repetendum est, Nec dubito quosdam Scripturas mussitare, etc.

Periculum. II, 174 A, Sine periculo luminis, i. e. damno.

Periscelium, molle et fastidiosum est crurum 1346D ornamentum. I, 1332 A, Juvenal. vocat pariscelidem.

Permovere. I, 1317 B, Certe vel spiritu scandalum permovent. Rigalt. optime, spiritum scandalo permovent, i. e. concutiunt, inquietant. Etenim Spiritum Dei habent sancti. Itaque si quid admittant a malo, Spiritum Dei permovent, spiritum quem a Domino sumpsere, sæcularis rei gratia concutiunt.

Perones, rustici calcei, contra nives, imbres, frigoraque commodi, ex corio crudo, præalti. II, 1046 B, Perones effœminati dicuntur, quia eos mollities effœminaverat. I, 1312 A, Et peronibus uniones mergere de luto cupiunt. Plin., lib. IX, cap. 35.

Perpes, perpetuus, continuus. I, 378 A, In ignem æque perpetem et jugem.

Perpetrabilis. I, 1289 B, Quanto autem nubere in Domino perpetrabile est, pro eo quod est, perpetrabilius, vel magis perpetrabile more græco; sed