Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/674

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1347
1348
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1347A in bonam partem dicitur, ut, I, 1288 A, Studio perpetrantur; nam, teste Festo, perpetrat qui peragit ac perficit.

Persona. II, 391 A, Personam nominis, i. e. personam illam, cui hoc nomen competit.

Personaliter. II, 551 A, ὑποστατικῶς ratione singularis personæ.

Perstringere. Usurpant Latini de levi vulnere, non vero alte adacto, ut et de arrosione quoque quasi fulminis cum non disjicit aut comburit. I, 489 B, Si aliqua nos quoque perstringunt.

Pertinax. I, 671 B, O divina sententia usque ad terram pertinax, i. e. quæ ubique obtinet constantissime, etiamque hic, in terris obligat homines, ut ex eadem judicent mathematicos ejici oportere.

Pertinentius. II, 374, C, Quam pertinentius volebat agnosci, i. e. altius, sive hanc legem proxime ad Christum pertinere.

1347B Pertractus. I, 1159 A, Quomodo quidam pertractum quemdam in sæculo, i. e. perdurantem et perpepetuam durationem, protractionem sæculi, quasi trahente in longum Domino.

Philosophari. II, 861 A, Sicut aridæ et ardentis naturæ sacramenta leones Mithræ philosophantur, i. e. ratione philosophica interpretantur leones Mithræ sacramento esse, h. e. signa aridæ et ardentis naturæ.

Philyba, est tiliæ membrana fasciatim dissecta. II, 1038 B, Tenus philyræ est tænia seu laqueus et vinculum ex philyra. Tenus autem et tænia græca sunt.

Physcon. II, 1042 B, Physcone impurior. Proverb. locut. de homine qui se in omne luxus libidinisque genus ingurgitat. Fuit enim Ptolemæus Physcon a Lago septimus Aegypti rex, qui, cum Cyrenæ imperaret, fratri Evergete defuncto successit, qui supra belluinam libidinem et crudelitatem (quæ facinora commemorat Justin., lib. XXXVIII), sagina ventris et 1347C corporis vultusque deformitate, belluæ quam homini similior. Quæ fœditas in eo pellucidæ vestis subtilitate, quasi de industria, sive potius ex intemperantia augebatur, infame Physconis nomen ex re tulit, quasi ventricosi et aquarioli, propter abdominis studium.

Pigmentum. I, 676 A, Etiam hominibus ad pigmenta medicinalia. Nam et pigmenta sunt utilia medicinæ, unde et pigmentarii dicti pharmacopolæ. Julius Firmicus, lib. VIII, cap. 17: Quicumque sub hoc sidere nati fuerint, Marsi erunt, vel qui veneris ex herbarum pigmentis confectis salutaria soleant hominibus remedia comparare. Pigmenta etiam dixere condimenta. Cassianus, Collat., XV, cap. 3: Corpora mortuorum pigmentis condita redolentibus in editioribus cellulis recondantur. Sic etiam Exod., XXXVII, sub finem, opus pigmentarii dicitur, quod Septuaginta, ἔργον μυρεψοῦ.

Pipiare. II, 568 A, Cœlestes imbres pipiavit Achamoth, i. e. effudit pipians. Pipum vel pipulum, plorantis vagitus et pipiatio, clamor plorantis lingua Oscorum, 1347D ut ait Festus. II, 952 B, Et infantes pipiantes.

Plaga. II, 130 C, 131 A, Occursum est huic plagæ. Sumptum a gladiatoribus, qui vel adversarii petitionem corporis declinatione effugiunt, vel parmula excipiunt ut sit frustra conatus.

Plagiator, plagiarius qui liberum hominem aut servum surripit. II, 273 C, Talis assertor etiam damnaretur in sæculo, nedum plagiator.

Plagula. II, 342 A, Novam plagulam non adsui veteri vestimento. Plagulam lacernas vocat Turneb. I, 25. Plagulæ vela sunt et textilia quibus lecticæ et lecti intendebantur, aut involvebantur, ut apud Tranquillum in Tito, cap. 10, lectica dimotis plagulis. Nonius plagulas interpretatur grandia lintea et toral et licticariam sindonem; unde plagulæ, II, 382 C, dicit additamentum.

Plane, immo, recte. I, 405 A, Plane a bono, i. e. immo habuit dæmonium, sed quod illum a bono dehortaretur. Planius, facilius, II, 1044 A, Quo planius deantur.

1348A Planus, impostor. II, 329 B, Quem planum, in signis et æmulum in doctrinis existimabant. Utitur et Cicero pro Cluentio, 26. Est etiam bis apud Plin., XXXV, 10. II, 342 C, Aut planum potius aliquem.

Plasmator. II, 599 A, Hominis plasmator.

Plausor. I, 458 A, Scelestarum partium socii aut plausores, i. e. fautores, auxiliatores, vel certe idem optantes.

Plautior, ad plausum aptior. II, 1039 A, Quo muscosæ lanositatis plautiores conchæ comant.

Plenitudo. I, 500 A, Pro scientiæ plenitudine, græce ἐκ τῆς πληροφορίας. II, 39 B, Ignorasse Apostolos plenitudinem prædicationis, i. e. non summam ac perfectissimam habuisse cognitionem omnis doctrinæ christianæ. II, 202 A, Quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis. II, 218 A, Adoro Scripturæ plenitudinem. I, 653 A, Et quæ ei debetur disciplinæ plenitudo.

Plenius, perfecte magis, I, 377 B.

1348B Plumbatus. I, 440 A, In manibus esse plumbatis. Plumbatæ manus sunt fulcro quodam plumbi ferruminatæ, ne facile delaberentur vel dehiscerent. Id in incurvatione brachiorum et manuum extensione præcipue requirebatur.

Plurimum, adverbialiter, pro ut plurimum. II, 311 B, Ex recordatione plurimum delicti. Terent., in Phorm.: Domum ire pergam, ubi plurimum est.

Pœnicum, pro pœno. II, 1032 A, Ne pœnicum inter Romanos aut erubescat aut doleat.

Pœnitentia. II, 42 B, Cum conditione datæ sibi scil. pœnitentiæ. Episcopus autem, sive Ecclesia dare pœnitentiam dicebatur, pro eo quod est indicere pœnitentiam et leges ipsius. II, 200 C, Ex pœnitentia illius retorquebo adversus illum, fortasse legendum ex peniculo illius, nam pergit auctor in allegoria instituta a re pictoria. Peniculus autem est instrumentum pictorium, quo colores ducuntur; sensus ergo est: ex 1348C peniculo illius retorquebo adversus illum, coloresque delibo et lineamenta illius.

Πολιτεύμα. Nostrum id est, municipatus in cœlis, II, 355 C.

Pollinctor, νεκρόκομος, νεκρολείπτης, qui mortuorum corpora ungit et curat. I, 347 A, Ab aruspice pollinctor. II, 136 C, Et pollinctorem sacerdotem, de eo qui homines immolat.

Polucibilis. II, 978 A, Nisi obsonandi pollucibilior, i. e. nitidior, lautior, magis opipara.

Polluctum. Varro, lib. V. de Ling. lat.: Cum ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in ara, tum polluctum est. Pollucta et pollucibilis cœna est opipara et splendida. Pollucere, consecrare, convivio lauto sacrificare, I, 474 A.

Poma. I, 1344 A, Ad hoc enim noverim maris poma. Ita appellat conchas, quod non ad fastum, sed ad saporem et escam sint ordinatæ.

Ponere. II, 721 A, Ut illic materia ponat, i. e. ut 1348D illic desinat sermo iste de anima.

Ponticus, i. e. Marcion. II, 248 A.

Pompaticus. I, 1326 A, Ita pompaticas progredi.

Pompatus. I, 638 B, Sed circensium paulo pompatior suggestus.

Popina. II, 970 B, Plane vestrum est, in carceribus popinas exhibere martyribus incertis. Lucian.: Συνεκάθευδον μετ᾽ αὐτοῦ διαφθείροντες τοὺς δεσμοφύλακας, εἶτα δεῖπνα ποικίλα εἰσεκομίζετο.

Popularia dicebantur in theatro loca populi vel plebis, ad equestrium discrimen. I, 635 A, Et discrimen popularium per proclivum. Sic equestria equitum loca erant.

Popularitas. II, 257 B, Denique major popularitas generis humani, i. e. gentium consensus. Conscientia publica: II, 97 A, Officia sæculi, honores, solemnitates, popularitates. II, 700 A, Concilio exonerandæ popularitatis.

Porta. II, 540, A, Cum et portas ante quinquennium instituunt, anastrophe: portas ante, pro eo quod est