Stabulum, diversorium, tectum ad habitandum et commorandum institutum, I, 491 A.
Stadium. II, 133 C, Post stadii senectutem, i. e. postquam stadium seu locus ad agonas deputatus jam senectutem quamdam passus esset, utpote a multis annis minime frequentatus. II, 81 A, Cæterum in stadio mariti non putem velatam deambulasse; intelligit stadii nomine hypæthram, h. e. subdivalem ambulationem, quam et xystum appellamus; quæ etiam arboribus consita esse solebat, umbræ gratia.
Staticulum. II, 127 A, Et comminuetis staticula eorum, τὰς στηλὰς, quibus insistunt homines aut idola stantia.
Stare cœlum dicitur in diuturno vel ardore vel gelu, cum non solvitur in imbres. I, 479, 480 A, Si cœlum stetit.
Statio. II, 24 A, Ubi statio credendi? Tota periodus allegorica est, a re castrensi sumpta. Cum credis, inquit, quasi fixisti palos tentorii et stationis tuæ, ne proferantur ulterius: ad fructum quærendi, i. e. quem rimabaris quærens, pervenisti; hanc determinationem fossam, tibi imperavit Deus, nec ultra debes quærere. Est enim statio, ubi consistere solent mortales, et confabulari. I, 1183 A, Si statio de militari exemplo nomen accipit. II, 732 B, Statio sensuum; intelligit præcordia, περικάρδιον, sanguinem circumcordialem. II, 925 B, Postquam in secunda statione continens non fuisti, i. e. in matrimonio. II, 967 C, Quæ ipsis elementis stationem imperavit. II, 954 C, Quod stationes plerumque in vesperam producamus. II, 92 A, Jam stationes aut alii magis faciet, quam Christo? II, 966 A, Aeque stationes nostras ut indignas, quasdam vero et in serum constitutas. II, 733 A, Quia et Daniel trium hebdomadum statione aruit victu. I, 1181 A, Similiter de stationum diebus. II, 971 B, Et stationum semijejunia interponentes.
Status. II, 584 A, Secundum choicum statum ex Cain: statum appellat conditionem et habitum ipsarum.
Stella. II, 977 A, Et stellæ auctoritatem demorantis suspirant. Stellam significat, quam Plautus vesperginem, Ennius vesperum, Virgilius hesperon appellant. Auctoritatem vero præsentiam dicit. Etenim quamvis famelici, nullum attingere audebant cibum ante vesperæ exortum. II, 266 A, De ipsis etiam stellis vivere Creatoris, i. e. stellarum motu vitam suam pendere.
Stemma, generis series. II, 42 B, Apellis stemma.
Sterceiæ, mulieres quæ cunas purgant aut motant, II, 554 B.
Stigma. II, 903 B, Aut stigmata Britonum, i. e. varias et versicolores picturas, quibus Britanni sive Britones corpus suum et caput ipsum per illud tempus variabant. Vid. Herodian. lib. III.
Stillicidium. II, 21 B, Nisi stillicidium de situla, ex Es. XL, 15; i. e. nisi pauculi vocati de turba nationum vel gentium innumerabili.
Stylus. II, 1035 A, Ultra stylus non solet, i. e. ultra Ninum ab Assyriis apud vos stylus extendi non solet. II, 52 A, Adulter stylus. II, 198 A, Bis falsarius, et cauterio et stylo. II, 549 A, Nemo tam otiosus fertur stylo. II, 798 B, Habet et iste a nobis plenissimum de omni statu animæ stylum.
Stipendiari, stipendium facere seu recipere. II, 338 A, 618 B, Dehinc pannis armati et butyro stipendiati, de ponticis infantibus.
Stipare. II, 906 B, Calceum stipant, multiformem, ne follicet calceus. Ne vero follicaret, si quando pedum modulo laxiores essent, solebant eum vel tormento, vel quavis alia re idonea stipare. Calceum multiformem distinguit ab uniformi et plano, quo modestiores fœminæ utebantur. Vid. Balduin. de Calceo, cap. 19.
Stomachus. II, 30 A, Ut aut stomachi quis ineat eversionem, aut cerebri: eod. sensu dixit lib. I adv. Marcion. cap. 14: Necesse est omnis demutatio veniens ex innovatione, diversitatem ineat cum his quorum fit.
Strangulabilis. II, 703 C, Submersu etiam piscinarum strangulabilis.
Strena. I, 674 B, Etiam strenæ captandæ.
Strictura. II, 965 B, Et hæc autem strictura potus xerophagiæ portio est, i. e. hac forma potus perstricta etiam aridum pabulum significatur.
Stringere. I, 527 A, Sive de cœlo fulmina stringens, i. e. eliciens, adeoque igneum quasi ensem ex nubibus, ut vagina, educens. II, 501 C, Hinc enim expressit, quod in prima epistola, strinxit, i. e. perstrinxit, vel leviter indicavit.
Strongyla, statua in clypeo, expresso cum thorace vultu. II, 1041 A.
Stropha, dolus, versutia, impostura. II, 334 C, Quanto dignius necessitas fidem, quam stropham administrasset. I, 660 B, Nec strophæ, sed simplicitates. II, 698 A, Nam qui talem commentus est stropham.
Strophiolum. II, 101 B, Quid caput strophiolo aut dracontario damnas? Tenuioribus scilicet coronis utebantur antiqui, strophia appellantes; unde strophiola, ut exponit Plin. H. N. lib. XXI, cap 2.
Stropulus. Vide Scrobulus.
Structe. I, 1329 B, Structius prodeundi, i. e. instructius, majore instrumentorum et mundi muliebris accuratione. II, 922 A, Plenius atque structius.
Structio, instructio. I, 1251 A, Penes nos vero ratio est structio.
Struere, instruere, ornare. II, 163 B, Sermo autem spiritu structus est. II, 902 B, 903 A, Experimentis omnium affectuum structæ. I, 1257 A, Quid ad peccandum adjuvaret structus.
Strues. II, 567 A, In omnem hanc struem mundi, i. e. structuram.
Stupidus. II, 694 B, Ut altera semini stupida, altera intacta.
Stuporatus. I, 1320 A, Omnis gloria vana et stuporata, i. e. hebes, stolida. Quo sensu dixit Catulus: Talis iste meus stupor, nil videt, nihil audit.
Stuprum, pro adulterio. II, 14 B, Stupri reus de Davide.
Suadere. II, 547 A, Alioquin tantum se huic hæresi suadere permissum est. Suadendi verbum ab officinis baphicis infectorum translatum est. Festus: Suasum colos appellatur, qui fit ex stillicidio fumoso in vestimento albo. Plautus, quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam. Nec desunt qui dicant omnem colorem qui fiat inficiendo, suasum vocari, quod quasi persuadetur in alium ex albo transire. Hinc suadere, sine vase cortinave colorem aliquem inducere. Huic hæresi, inquit auctor, permissum est tantum se suadere, i. e. tantum sibi coloris et fuci pigmentique fallacis addere, quantum publica scorta prostibulæque meretrices solent. II, 1003 C, Omnium lacrymas suadentem.
Suasoria. II, 957 B, Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriæ, i. e. scimus quales soleant a Psychicis declamationes tractari commodis carnalibus suadendis. Apud rhetores duo genera materiarum tractabantur, suasoriæ et controversiæ. Suasoriæ tanquam leviores, et minus prudentiæ exigentes, pueris delegantur quasi rudimenta dicendi; controversiæ, seu judiciales robustioribus assignantur.
Suaviludius, is qui ex Christianis spectaculorum adhuc oblectamentis seu suavitate ludorum delectabatur. II, 652 A, Novam proxime defensionem suaviludii cujusdam audivi. II, 84 A, Sed et huic materiæ propter suaviludios nostros græco quoque stylo satisfecimus.
Sub divo II, 1033 A: legendum una voce subdivo. Subdivum, ὑπαίθριον, serenum.
Subare, vehementius appetere Veneris caussa. I, 352 A, Nunc fœde subantem in sororem sub commemoratione non ita delictarum jam pridem amicarum, legendum: non ita dilectarum. Conf. Hom. II. XIV, 314. I, 510 A, Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recubantis ardori subantem. II, 951 A, Quam