Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/688

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1375
1376
INDEX LATINITATIS TERTULLIANEÆ.

1375A enim ut plurimum sponsalitiæ conventiones referebantur. Hæ tabulæ signatoriis eorum qui interfuerant, annulis obsignabantur.

Tabernacula, tabernæ. II, 976 C, Balnea et tabernacula in nonam usque cluduntur.

Tabulæ, dicebantur plicæ laxioris panni eo quod aliæ aliis in modum tabulati essent superpositæ. Ferrar. de re vest. Inde tabulatus; q. v. II, 1046 A, Jam deficientibus tabulis. II, 83 A, Habes communem istam legem in publico mundi, in naturalibus tabulis.

Tabulatus. II, 1031 B, Tabulata congregatione, i. e. umbone ex pluribus tabulis coacto, seu multiplici contabulatione coacto.

Talia, rugæ et plicaturæ, quasi scissuræ. II, 1046 A, Et inde deducat in talias. Alii legunt tabulas, alii tilias.

Tam. II, 187 B, Hermogenis autem doctrina tam novella, nempe quam aliæ illæ hæreses, quibus de posteritate solemus præscribere. Jun. mavult tantum.

1375B Tangere. I, 488 A, Deum tangimus: tangi dicebantur dii, cum afficerentur votis et petita cordi haberent.

Tantum quod, est græc. πλὴν ὅσον, πλὴν ὅτι. I, 281 A, Bonus vir Caius Seius, tantum quod Christianus. II, 426 B, Ad deum autem novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem.

Tantus, subaud. numerus. I, 262 A, Et sunt tanti quanti et denotamur, i. e. tanta est eorum multitudo, quanta vos non præterit. I, 281 A, Tanti non est bonum, quanti est odium Christianorum, i. e. non tam gaudent uxorem ex adultera pudicam, filium ex immorigero subjectum, servum ex improbo fidelem, quantum quasi detrimento mœrent transgressos ad hoc nomen, quod non factum, vel damno suo pacisci velint. I, 480 A. Tantos ad unum, i. e. tot Christianos, etc. II, 255 A, Quem tantis retro sæculis nominem.

Tardabilis. II, 722 A, Rigore tardabili.

Taurea, scutica seu lorum valentissimum ex corio 1375C bubulo. I, 626 B, Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt. Juven. Sat. VI: Taurea pavit continuo flexi crimen facinusque capilli.

Telinum, unguentum dictum a Telo, una ex Sporadibus insula, quam Callimachus Agathussam appellavit. Plin. II. N. lib. XIII, cap. 1. II, 1042 A, Quod apud Omphalen balsamo aut telino spero factum.

Temenus. II, 1035 B, Unus ex Herculis posteris, Messenios Peloponnesi populos rexit: alii legunt, qui a Temeno; alii, qui cum Timeno.

Temerarium, temere et sine arte factum, sive ex obvia quacumque materia. I, 430 A, Temeraria de cespite altaria.

Temperare. I, 276 A, C, Apud vos soli quæstioni temperatur, h. e. ad quæstionem dumtaxat adhibentur tormenta, expressaque confessione illico cessant.

Tempestivitas, ex græco ὡραῖος τῷ κάλλει. II, 330 B, 621 A.

Temporalitas, tempestas anni. II, 1031 B, Si quid præterea conditio vel dignitas vel temporalitas vestit.

1375D Tenebræ. Caninæ tenebræ ceciderint, i. e. ad canis motum lumen extinguatur, lucerna cadente.

Tenebricus, niger. II, 1045 A, Eum ob diversam affectionem tenebricæ vestis.

Tenebrosus, σκοτεινός. II, 318 A, 651 A, Ita vocatur Heraclitus ob nimiam illam obscuritatem, quam affectabat, Heraclitus ille tenebrosus.

Tenere. I, 648 B, Teneo testimonium cæcitatis, i. e. accuso cæcitatis. II, 158 A, Monarchiam, inquiunt, tenemus, i. e. Deum unum asserimus.

Tenus, vinculum, laqueus: Τενίαι, δεσμοὶ, διαδήματα, Hesych. II, 1038 B, In restis pristini modum, quam philyræ tenus junxerat.

Tenus. I, 483 A, Oculis tenus: sens.: si quæ illic forte arbores supersunt, spectantium quidem oculis poma promittunt, sed ea poma carpentium digitis contacta solvuntur in cineres.

1376A Terminus. II, 1005 A, Adversus terminum Domini, h. e. adversus sententiam et determinationem Domini. Etenim Tertulliano determinare et judicare, pronuntiare, definire judicio.

Terrigena. II, 299 A, Inter aquigena et terrigena animalia, ὑδρογενῆ καὶ γηγενῆ τῶν ζώων.

Testitrahus, qui testes trahere videtur, ob eorum magnitudinem. Voss. Rhetor. lib. IV. Alii textitrahum, ἑλκεσίπεπλον, II, 1031 B. Alii vestitrahum, aut textitrahum.

Testudo. I, 624 A, Testudinem densando. Præferenda sine dubio hæc lectio omnibus cæteris. Intelligenda enim hæc verba de testudine scutorum, quæ densatis scutis fiebat. Liv. lib. XLIV: Quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis submissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigiatam sicut tecta ædificiorum sunt testudinem faciebant.

Tetrao genus avis, cujus meminit Plin. II. N. lib. X, cap. 22; Athen. τά τε τῶν φασιανῶν, οὓς τετράωνας. 1376B II, 261 A, Una tetraonis pennula.

Tetricus. I, 1329 B, Vobis autem nulla procedendi caussa non tetrica, i. e. non gravis, non seria, non sancta.

Thamnus, θάμνος, planta quævis fructicans, et copiose subolescens. II, 702 B, Thamnus et piscis fui. Exstant de hac re Empedoclis ipsius versus apud Diogenem Lærtium; sed longe emendatiores apud Clementem Alexandrin. Strom. 6, in hunc modum: Ἠδὴ γάρ ποτ᾽ ἐγὼ γενόμην κοῦρός τε, κόρη τε, θάμνος τ᾽ οἰωνός τε, καὶ εἰν ἁλὶ ἔλλοπος ἰχθύς.

Thensa, II, 95 B, sive potius Tensa, a tendendo, ut monet Asconius. Erat, auctore Festo, vehiculum argenteum, quo exuviæ deorum ludis circensibus in circum ad pulvinar vehebantur, I, 638 B.

Thistri, I, 703 A, Ut Cincius Severus, qui Thistri. Jun. legit Thustri vel Thystri, liberum Africæ mediterraneæ oppidum: θυσδρός Ptolemæo, ac fortasse θυσδρίς; unde Thusdritanus Plinio, lib. V II. N. cap. 4, et lib. VII, cap. 4. Latinius reponit Thysdri, ex Sallustio, 1376C Oppio et aliis. Sed apud Plinium sine aspiratione legitur. Est autem Cincius Severus sine dubio idem, qui et Cingius Severus Lampridio dicitur in fine Commodi. Ac fortasse etiam hæc caussa fuerat, cur a Severo traditus sit morti ad inimicorum accusationem, ut Spartianus in Severo meminit.

Thori. I, 452 B, Thoros in publicum educere, sunt lectisternia et pulvinaria.

Thurarius, qui thura vendit. I, 677 A, Nisi si quis et de thurario dissimulabit.

Tiberis. I, 455 A, Testis et Tiberis. Gothofred. refert hoc ad domum Tiberianam seu palatium Cæsarum. Sed olim fluvii ripam vulgus accolebant, potentiores montes occupabant. Cum itaque de plebe loquatur, nihil commodius, quam habitationis locum indigitare potuit.

Tibicinare. II, 717 A, Nec ut ipse tibicinandus, i. e. fulciendus tibicine et sustentaculo; metaphora a structuris.

Titulare. II, 620 B, Magos quoque Samaritanorum 1376D appellatione titulavit, i. e. titulo notavit atque appellavit. II, 936 D, Etsi digamiam tibi tituleris. II, 667 B, Quis non animæ dabit summam omnem, cujus nomine totius hominis mentio titulata est?

Titulus. II, 1045 A, Superque omnes apices et titulos, melius tutulos. Tutuli erant pilei sacerdotales, unde apud Varronem, sacerdotes tutulati. Turneb. Advers. XXVI, 10: «Tutulum pallium erat, quo sacerdotes ad sacra accessuri caput tegebant tutabanturque.» I, 525 A, vel de titulo Pythiæ discens, respicit nobilem illam inscriptionem Delphis ad fores Apollinis, γνῶθι σέαυτον. II, 965 B, Habet enim et abstinentia vini suos titulos. II, 310 C, An delectabit titulus officii. I, 1219 A, Quasi titulo Pauli de suo cumulans, i. e. quasi aliquid titulis et gloriæ Paul, de suo adderet, quod cumuli esset instar. II, 987 B, Nullum aliud in talibus titulis firmandis. Titulos vocat legis