et nos usquequaque simplices animæ, et solummodo columbæ, libenter errantes? credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris suis sensus. Quæ tamen passos Apostolos scimus, manifesta doctrina est; hanc intelligo solam Acta decurrens; nihil quæro; carceres illic, et vincula, et flagella, et saxa, et gladii, et impetus Judæorum, et cœtus nationum, et tribunorum elogia, et regum auditoria, et proconsulum tribunalia, et Cæsaris nomen interpretem non habent. Quod Petrus cæditur, quod Stephanus opprimitur, quod Jacobus immolatur, quod Paulus distrahitur, ipsorum sanguine scripta sunt. Et si fidem Commentarii voluerit hæreticus, instrumenta imperii loquentur, ut lapides Jerusalem. Vitas Cæsarum legimus; orientem fidem Romæ primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur. Tunc Paulus civitatis romanæ consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. Hæc ubicumque jam legero, pati disco; nec mea interest quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus Apostolorum; nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil enim passi fuissent, quod non prius patiendum esse sensissent. Cum vincula Paulo Agabus gestu quoque prophetasset, discipuli flentes et orantes ne se Jerosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille enim, quod semper docuerat animatus: Quid fletis, inquit, et contristatis cor meum? At ego non modo vincula Jerosolymis pati optaverim, verum etiam mori pro nomine Domini mei Jesu Christi. Atque ita cesserunt, dicendo: Fiat voluntas Domini (Act. XXI, 13, 14); fidentes scilicet, passiones ad voluntatem Dei pertinere. Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere tantaverant, ut Apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes. Quod si jam tunc Prodicus aut Valentinus assisteret, suggerens, non in terris esse confitendum apud homines; minus vero, ne Deus humanum sanguinem sitiat, nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat; statim audisset a servo Dei, quod audierat a Domino diabolus: Recede, Satana, scandalum
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/76
Appearance