Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
157
158
LIBER ADVERSUS PRAXEAM.

0157A sine quo factum est nihil (Joan., I, 3): hunc missum a Patre in virginem, et ex ea natum hominem et Deum, filium hominis et filium Dei, et cognominatum Jesum Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum Scripturas, et resuscitatum a Patre, et in cœlos resumptum, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos, qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a Patre Spiritum Sanctum Paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Hanc regulam ab initio Evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque hæreticos, nedum ante Praxeam hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium hæreticorum, quam ipsa novellitas Praxeæ hesterni. Quo peræque adversus 0157B universas hæræses jam hinc præjudicatum sit, id esse verum, quodcumque primum; id esse adulterum, quodcumque posterius. Sed salva ista præscriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquæque perversitas, non examinata, sed præjudicata damnari, maxime hæc, quæ se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiæ scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur œconomiæ sacramentum, quæ unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Tres autem 0157C non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiæ, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formæ et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur. Quomodo autem numerum sine divisione patiuntur, procedentes retractatus demonstrabunt.


Caput III.

Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotæ, quæ major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis sæculi 0158A ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes unicum quidem, sed cum sua œconomia esse credendum, expavescunt ad œconomiam. Numerum et dispositionem trinitatis, divisionem præsumunt unitatis; quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. Itaque duos et tres jam jactitant a nobis prædicari, se vero unius Dei cultores præsumunt, quasi non et unitas irrationaliter collecta, hæresim faciat; et trinitas rationaliter expensa, veritatem constituat. Monarchiam, inquiunt, tenemus. Et ita sonum vocaliter exprimunt etiam Latini, etiam Opici, ut putes illos tam bene intelligere monarchiam, quam enuntiant. Sed monarchiam sonare student Latini, œconomiam intelligere nolunt etiam Græci. 0158B At ego, si utriusque linguæ præcerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio, quam singulare et unicum imperium: non tamen præscribere monarchiam, ideo, quia unius sit, eum cujus sit, aut filium non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse, aut monarchiam suam non per quos velit administrare. Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. Si vero et filius fuerit ei, cujus monarchia sit, non statim dividi eam, et monarchiam esse desinere, si particeps ejus assumatur et filius; sed proinde illius esse principaliter a quo communicatur in filium; et dum illius est, proinde monarchiam esse, quæ a duobus tam unicis continetur. 0158C Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Millies millia assistebant ei, et millies centena millia apparebant ei: nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta millia virtutum procuratur: quale est ut Deus divisionem et dispersionem pati videatur in Filio et in Spiritu Sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiæ Patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam a substantia alienis. Membra, et pignora, et instrumenta, et ipsam vim,