in semetipso proinde rationem, et in ratione sermonem, quem secundum a se faceret agitando se.
Caput VI.
Hæc vis et hæc divini sensus dispositio, apud Scripturas etiam in Sophiæ nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione Dei, sive sermone? Itaque Sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Primo, Dominus (Prov. VIII, 22) creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur: ante omnes autem colles generavit me; in sensu suo scilicet condens et generans. Dehinc assistentem eam ipsa separatione cognosce; Cum pararet, inquit, cœlum, aderam illi simul; et cum fortia faciebat super ventos quæ sursum nubila; et cum tutos ponebat fontes ejus quæ sub cœlo, ego eram cum illo compingens; ego eram ad quam gaudebat: quotidie autem oblectabar in persona ipsius. Nam ut primum Deus voluit ea quæ cum sophiæ ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.
Caput VII.
Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit Deus: Fiat lux. Hæc est nativitas perfecta sermonis, dum ex Deo procedit: conditus ab eo primum ab cogitatum in nomine Sophiæ: Dominus condidit me initium viarum. Dehinc generatus ad effectum: Cum pararet cœlum, aderam illi simul. Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est, primogenitus (Col. I, 15), ut ante omnia genitus; et unigenitus (I Joan., IV, 9), ut solus ex Deo genitus: proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et Pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum (Ps. XLIV, 1). Ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius (Ps. II, 7): Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et: Ante luciferum genui te. Sic et Filius ex sua persona profitetur Patrem in nomine Sophiæ: Dominus condidit me initium viarum in opera sua. Ante omnes autem colles generavit me. Nam si hic quidem Sophia videtur dicere conditam se a Domino in opera et vias ejus; alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse, et sine illo nihil factum; sicut et rursum (Ps. XXXIII, 6): Sermone ejus cœli confirmati sunt, et spiritu ejus omnes vires eorum; utique eo spiritu qui sermoni inerat: apparet unam eamdemque vim esse nunc in nomine Sophiæ, nunc in appellatione Sermonis; quæ initium accepit viarum in Dei opera; et quæ cœlum confirmavit; per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est (Joan. I, 3). Nec diutius de isto, quasi non de ipso sit sermo, et in sophiæ, et in rationis, et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est Dei, de quo prodeundo generatus est. Ergo inquis, das aliquam substantiam esse Sermonem, spiritu et Sophiæ traditione constructam? Plane. Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiæ proprietatem, ut res et persona quædam videri possit, et ita capiat secundus a Deo constitutus duos efficere, Patrem et Flium, Deum et Sermonem. Quid est enim, dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et (sicut Grammatici tradunt) aer offensus, intelligibilis auditu; cæterum, vacuum nescio quid, et inane, et incorporale? At ego nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum; nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, et tantas substantias fecit, fecit enim et ipse quæ facta sunt per illum. Quale est ut nihil sit ipse, sine quo nihil factum est? ut inanis solida, et vacuus plena, et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando quid fieri diversum ejus per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est. Vacua et inanis res est Sermo Dei, qui Filius dictus est, qui ipse Deus cognominatus est, Et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan. I, 1)? Scriptum est (Exod. XX, 7): Non sumes nomen Dei in vanum. Hic certe est, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit esse se æqualem Deo (Philip, II, 6). In qua effigie Dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et invisibilia illa quæcumque sunt, habent apud Deum et suum corpus et suam formam, per quæ soli Deo visibilia sunt; quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit! Quæcumque ergo substantia Sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen Filii vindico; et dum Filium agnosco, secundum a Patre defendo.
Caput VIII.
Hoc si qui putaverit me προβολὴν aliquam