speculo, in ænigmate, ordinem suum præstruens ab initio semper, quem erat persecuturus in finem. Ita semper ediscebat, et Deus in terris cum hominibus conversari non alius potuit quam Sermo, qui caro erat futurus. Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in sæculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta sunt, in quos ævorum fines decucurrerunt. Sic etiam affectus humanos sciebat jam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animam; interrogans Adam quasi nesciens, Ubi es Adam? pœnitens quod hominem fecisset, quasi non præsciens; tentans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem. Et si qua hæretici apprehendunt quasi Deo indigna, ad destructionem Creatoris, ignorantes hæc in Filium competisse, qui etiam passiones humanas, et sitim, et esuriem, et lacrymas, et ipsam nativitatem, ipsamque mortem erat subiturus: Propter hoc minoratus a Patre modicum quid citra angelos (Ps. VIII, 6). Sed hæretici quidem nec Filio Dei deputabunt convenire, quæ tu ipsi Patri inducis, quasi ipse se denominaverit propter nos; cum Scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et alius qui coronabatur gloria et honore, alius qui coronabat, utique Filium Pater? Cæterum, quale est, ut Deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum, nec videre potest: ille qui inaccessibilem lucem habitat: ille qui non habitat in manufactis; a cujus conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera; qui totum orbem manu apprehendit velut nidum; cui cœlum thronus, et terra scabellum; in quo omnis locus, non ipse in loco; qui universitatis extrema linea est; ille Altissimus, in paradiso ad vesperam deambulaverit, quærens Adam; et arcam post introitum Nœ clauserit; et apud Abraham sub quercu refrigeraverit; et Moysen de rubo ardenti vocarit; et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit (quanquam Filius hominis est dictus), in hæc in imagine, et speculo, et ænimate fuissent? Scilicet et hæc nec de Filio Dei credenda fuisse, si scripta non essent; fortasse non credenda de Patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariæ deducunt, et in Pilati tribunal imponunt, et in monumento Joseph concludunt. Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim, a primordio omnem ordinem divinæ dispositionis per Filium decucurrisse, ipsum credunt Patrem et visum, et congressum, et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus Prophetam dicentem: Deus æternus non sitiet, nec esuriet omnino (quanto magis nec morietur, nec sepelietur!); et ita unum Deum semper egisse, id est Patrem, quæ per Filium gesta sunt.
Caput XVII.
Facilius existimaverunt Patrem in Filii nomine egisse, quam Filium in Patris; dicente ipso Domino: Ego veni in Patris mei nomine (Joan. V, 43). Item ad ipsum Patrem: Nomen tuum manifestavi hominibus (Joan. XVII, 6). Condicente etiam Scriptura: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matt. XXI, 6), utique Filius in Patris nomine. Sed et nomina Patris, Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Isrælis, Qui est. Quatenus ita scripturæ docent, hæc dicimus et in Filium competisse, et in his Filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, Patris mea sunt. Cur non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Isrælis, et Qui Est; vide ne per hæc Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens, qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Isrælis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, Qui Est, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et Christi nomen Patris esse, audient suo loco. Interim, hic mihi promotum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Joannis proferunt: Ego Dominus qui est, et qui fuit, et venit omnipotens; et sicubi alibi Dei omnipotentis appellationem non putant etiam Filio convenire: quasi qui venturus est, non sit