omnipotens, cum et Filius omnipotentis tam omnipotens sit, quam Deus Dei Filius.
Caput XVIII.
Sed hanc societatem nominum paternorum in Filio ne facile perspiciant, perturbat illos Scriptura, si quando unicum Deum statuit; quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. Ergo quia duos et cum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus atque idem, et Filius et Pater. Porro, non periclitatur Scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria videatur. Habet rationem, et cum unicum Deum statuit, et cum duos Patrem et Filium ostendit; et sufficit sibi. Filium nominari ab ea constat. Salvo enim Filio recte unicum Deum potest determinasse, cujus est Filius. Non enim desinit esse qui habet Filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine Filio nominatur; sine Filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quæ ante Filii nomen erat proponenda; quia Pater ante cognoscitur, et post Patrem Filius nominatur. Igitur unus Deus Pater, et alius absque eo non est. Quod ipse inferens, non Filium negat, sed alium Deum: cæterum alius a Patre Filius non est. Denique, inspice sequentia hujusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere; ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen Filium quanto individuum et inseparatum a Patre, tanto in Patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens, «Alius præter me non est, nisi Filius meus.» Alium enim etiam Filium fecisset, quem de aliis excepiset. Puta solem dicere: «Ego sol, et alius præter me non est, nisi radius meus,» nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? Itaque præter semetipsum non esse alium Deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Isrælis, etiam propter hæreticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est, alium Deum, et alium Christum. Igitur et cum se unum pronuntiabat, Filio Pater procurabat, ne ab alio Deo Christus venisse credatur, sed ab illo qui prædixerat: Ego Deus, et alius absque me non est; qui se unicum, sed cum Filio ostendit, cum quo cœlum solus extendit.
Caput XIX.
Quin et hoc dictum ejus, in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, cœlum solus. Quantum ad cæteras virtutes, solus, præstruens adversus conjecturas hæreticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quæ extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus cœlum extendit, quomodo isti præsumunt in perversum hæretici, quasi singularis non admittatur Sophia illa dicens: Cum pararet cœlos ego aderam illi simul. Et si dixit Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, et quis illi consilio fuit (I Cor. II, 15)? utique præter Sophiam ait, quæ illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret. Præter Sophiam autem, præter Filium dicit, qui est Christus, Sophia et Virtus Dei secundum Apostolum, solus sciens sensum patris: Quis enim scit quæ sunt in Deo nisi spiritus qui in ipso est? Non qui extra ipsum. Erat ergo qui non solum Deum faceret, nisi a cæteris solum. Sed et Evangelium recusetur, quod dicat omnia per Sermonem a Deo facta esse, et sine eo nihil factum. Nisi enim fallor, et alibi scriptum est: Sermone ejus cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnes virtutes eorum. Et Sermo autem, Virtus et Sophia, ipse erit Dei Filius. Ita si per Filium omnia, cœlum quoque per Filium extendens, non solus extendit, nisi illa ratione qua a cæteris solus. Atque adeo statim de Filio loquitur: Quis alius dejecit signa ventriloquorum, et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum, et consilium eorum infatuans? Sistens verba Filii sui, discendo scilicet: Hic est Filius meus dilectus; hunc audite. Ita Filium subjungens ipse interpretator est, quomodo cœlum solus extenderit, scilicet cum Filio solus, sicut cum Filio unum. Proinde et filii erit vox, Extendi cœlum solus; quia Sermone cœli confirmati sunt. Quia Sophia, id est, Sermone assistente, paratum est cœlum, et omnia per Sermonem sunt facta, competit et Filium solum extendisse cœlum, quia solus operationi Patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et insuper ventura ego sum. Primum scilicet omnium, Sermo: In principio erat Sermo; in quo principio prolatus a Patre est. Cæterum Pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea eumdem et Patrem et Filium credendum putaverunt, ut unum Deum vindicent, salva