est unio ejus, qui cum sit unus, habet et Filium, æque et ipsum eisdem Scripturis comprehensum. Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiæ, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.
Caput XX.
Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera præbenda est, si quid de Scripturis ad sententiam suam excerpent, cætera nolentes intueri, quæ et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis, et monarchiæ sonitu. Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego Deus, et alius præter me non est (Ps. XLV, 5); ita in Evangelio, responsionem Domini ad Philippum tuentur, Ego et Pater unum sumus (Joan. XIV); et, Qui me viderit, videt et Patrem; et, Ego in Patre, et Pater in me. His tribus capitulis totum intrumentum utriusque Testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intelligi pauciora, sed proprium hoc est omnium hæreticorum. Nam quia pauca sunt quæ in sylva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio constituta ex prioribus et ex pluribus in posteriora præscribit, utique et in pauciora.
Caput XXI.
Adspice itaque quanta præscribat tibi etiam in Evangelio, ante Philippi consultationem, et ante omnem argumentationem tuam. Et in primis, ipsa statim præfatio Joannis Evangelizatoris demonstrat, quod retro fuerit, qui caro fieri habebat: In principio erat Sermo (Joan. I, 1), et Sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. Hic erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si hæc non aliter accipi licet, quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur, qui fuerit a principio, alius apud quem fuit: alium Sermonem esse, alium Deum (licet et Deus Sermo, sed qua Dei Filius, non qua Pater); alium per quem omnia, alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus, sæpe jam edidimus; quo alium dicamus necesse est, ne eumdem; alium autem, non quasi separatum, sed dispositione alium, non divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cujus erat Sermo. Hujus gloria visa est tanquam unici a Patre, non tanquam Patris. Hic unus sinum Patris disseruit, non sinum suum Pater. Præcedit enim; Deum nemo vidit unquam. Idem et agnus Dei ab Joanne designatur, non ipse cujus est dilectus. Certe Filius Dei semper, sed non ipse cujus est Filius. Hoc eum Nathanæl statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es Filius Dei. (Joan. I, 50; Matt. XVI, 16). Hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanæli quidem respondens: Quia dixi, Vidi te sub ficu, ideo credis (Joan. II, 50); Petrum vero beatum affirmans, cui non caro, neque sanguis revelasset (quod et Patrem senserat), sed Pater qui in cœlis est (Matt. XVI, 17). Quo dicto utriusque personæ constituit distinctionem, et Filii in terris, quem Petrus agnoverat Dei Filium, et Patris qui in cœlis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat Dei Filium Christum. Cum in templum introiit, ædem Patris appellat, ut Filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita dilexit Deus mundum, ut Filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit, non pereat, sed habeat vitam sempiternam (Joan. III, 16). Et rursus (Ibid. 17): Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum. Qui crediderit in illum, non judicatur; qui non crediderit in illum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Joannes autem cum interrogaretur quidde Jesu contingeret: Pater, inquit, diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui non credit in Filium Dei, non videbit Deum, sed ira Dei manebit super eum (Joan. III, 35, 36). Quem vero Samaritidi ostendit? Si Messiam qui dicitur Christus, Filium utique