se, non Patrem demonstravit, qui et alibi Christus Dei Filius, non Pater dictus est. Exinde discipulis: Meum est, inquit, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut consummem opus ejus. Et ad Judæos, de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Pater et ego, Filius dicit. Denique, propter hoc magis Judæi illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum, sed quod patrem suum Deum diceret, æquans se Deo. Tunc ergo dicebat ad eos: Nihil Filius facere potest a semetipso, nisi viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Quæ enim ille facit, eadem et Filius facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstravit illi quæ ille fecit, et majora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini. Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio, uti omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem. Qui non honorat Filium, non honorat Patrem, qui Filium misit. Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos, et credit ei qui me misit, habet vitam æternam; et in judicium non venit, sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet hora, qua mortui audient vocem Filii Dei; et cum audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam æternam a semetipso, ita et Filio dedit vitam æternam habere in semetipso, et judicium dedit illi facere in potestate, qua filius hominis est; per carnem scilicet, sicut et Filius Dei per spiritum ejus. Adhuc adjicit: Ego autem habeo majus quam Joannis testimonium (Joan. V, 36, 37). Opera enim quæ Pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me Pater miserit. Et qui me misit Pater, ipse testimonium dixit de me. Subjungens autem: Neque vocem ejus audistis unquam, neque formam ejus vidistis; confirmat retro non Patrem, sed Filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit: Ego veni in Patris mei nomine, et non me recepistis (Joan. V, 43). Adeo semper Filius erat in Dei et Regis et Domini, et Omnipotentis, et Altissimi nomine. Interrogantibus autem quid facere debeant, respondit: Ut credatis in eum quem Deus misit (Joan. VI, 29). Panem quoque se affirmat, quem Pater præstaret de cœlo (Joan. VI, 32). Ergo omne quod ei daret Pater ad se venire, nec rejecturum se, quia de cœlo descendisset, non ut suam, sed ut Patris faceret voluntatem: voluntatem autem Patris esse, uti qui viderit Filium, et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur (Joan. VI, 35): neminem porro ad se venire posse, nisi quem Pater adducat: omnem qui a Patre audisset et didicisset, venire ad se (Joan. VI, 14). Non quasi Patrem aliquis viderit, adjiciens et hic, ut ostenderet Patris esse Sermonem per quem docti fiant. At cum discedunt ab eo multi (Joan. VI, 66), et Apostolis suis offert, si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitæ habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum esse, an Patris Christum?
Caput XXII.
Cujus autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam, an Patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non Pater, sed Filius: Neque me scitis, inquit (Joan. VII, 28), unde sim, et non veni a meipso; sed est verus qui me misit, quem vos non nostis. Ego novi illum, qui ab illo sum, et ille me misit: Non dixit, quia ipse sum, et ipse me misi; sed: ille misit. Item, cum misissent ad invadendum eum Pharisæi: Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum; et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum? Sed ego, inquit, et qui me misit Pater; nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? imo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse. Siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subjungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit Pater. Quod si unus esset, dum idem est et Filius et Pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis, non unius testimonio, sed duorum. Item, interrogatus ubi esset Pater, neque se, neque Patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos; quod si ipsum nossent, Patrem nossent, non quidem quasi ipse esset Pater et Filius, sed quia per individuitatem neque agnosci, neque ignorari alter sine altero potest. Qui me, ait, misit, verax est; et ego quæ ab eo audivi, ea et loquor in mundum. Interpretante extrinsecus Scriptura, non cognovisse illos quod de Patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones Patris in Filio esse, legendo apud Hieremiam (Jerem. I, 9): Et dixit mihi Dominus, «Ecce dedi sermones meos in os tuum;» Et apud Isaiam (Is. I, 4): Dominus dat mihi linguam disciplinæ ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem. Sicut ipse rursus: Tunc, inquit (Joan. VIII, 28), cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar: sed sicut me docuit, ita et loquor; quia et qui me misit, mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum. Item, in altercatione Judæorum, exprobrans quod occidere eum vellent: Ego,