Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
183
184
TERTULLIANI

0183A inquit, quæ vidi penes Patrem meum, loquor; et vos quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis: et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a Deo; et: Si Deus esset pater vester, dilexissetis me. Ego enim ex Deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exiisse dixerit, ut quidam arripiunt hujus dicti occasionem; exivit autem a Patre, ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine). Ego dæmonium non habeo, sed honoro Patrem meum; et: Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea. Est qui me glorificet Pater, quem vos dicitis Deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum. Et si dicam, «Non novi,» ero similis vestri mendax; sed novi illum, et sermonem ejus servo. Ac cum subjungit: Abraham diem meum vidit, et lætatus est; 0183B nempe demonstrat Filium Abrahæ retro visum, non Patrem. Item, super cæcum illum Patris opera dicit se facere oportere. Cui post restitutionem luminum: Tu, inquit (Joan. IX, 35), credis in Filium Dei? et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans, utique Filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc, cognosci se profitetur a Patre, et Patrem a se. Et ideo se diligi a Patre, quod animam suam ponat; quia hoc præceptum accepisset a Patre. Et interrogatus a Judæis, si ipse esset Christus (utique Dei, nam usque in hodiernum Judæi Christum Dei, non ipsum Patrem sperant, quia nunquam Christus Pater scriptus est venturus): Loquor, inquit, vobis, et non creditis. Opera quæ ego facio in nomine Patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quid 0183C testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum Dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu ejus eriperet: Pater enim quod mihi dedit, majus est omnibus; et: Ego et Pater unum sumus. Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo cæci, qui non videant, primo, Ego et Pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod, unum sumus, non, «unus sumus.» Si enim dixisset, «unus sumus,» potuisset adjuvare sententiam illorum. Unus etiam singularis numeri significatio videtur. Adhuc cum duo, masculini generis. Unum dicit, neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad conjunctionem, ad dilectionem 0183D Patris, qui Filium diligit; et ad obsequium Filii, qui voluntati Patris obsequitur. Unum sumus, dicens, ego et Pater, ostendit duos esse, quos æquat 0184A et jungit. Adeo addit etiam multa se opera a Patre ostendisse, quorum nihil lapidari meretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se Deum ipsum, id est Patrem voluisset intelligi; quia dixerat, Ego et Pater unum sumus, qua Filium Dei Deum ostendens, non qua ipsum Deum. Si in lege, inquit, scriptum est, «Ego dixi, vos dii estis,» et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixi , Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite credere; si vero facio, et mihi credere non vultis, vel propter opera credite. Et scitote quod ego in Patre sim, et Pater in me. Per opera ergo erat Pater in Filio, et Filius in Patre; et ita per opera intelligimus unum esse Patrem et Filium. Adeo totum hoc perseverabat 0184B inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute; quia aliter Filius credi non posset, nisi duo crederentur.


Caput XXIII.

Post hæc autem Martha Filium Dei eum confessa, non magis erravit, quam Petrus (Matth. XVI, 16) et Nathanæl; quanquam etsi errasset, statim didicisset. Ecce enim, ad suscitandum fratrem ejus a mortuis, ad cœlum et ad Patrem Dominus suspiciens: Pater, inquit (Joan. XI, 42) \[utique Filius\], gratias ago tibi, quod me semper exaudias. Propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et in conturbatione animæ: Et quid dicam? Pater, salvum me fac de ista hora. Atquin propter hoc veni in istam horam. Verum, Pater, glorifica nomen 0184C tuum (Joan. XII, 27). In quo erat et Filius. Ego, inquit, (Joan. V, 43), veni in Patris nomine. Inde scilicet suffecerat Filii ad Patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de cœlo Pater, Filio contestatur (Matth. XVII, 5): Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personæ tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? habes Filium in terris, habes Patrem in cœlis. Non est separatio ista, sed dispositio divina. Cæterum, scimus Deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. Tamen in ipsa œconomia, Pater voluit Filium in terris haberi, se vero in cœlis; quo et ipse Filius suspiciens, et orabat et postulabat a Patre, 0184D quo et nos erectos docebat orare: Pater noster qui es in cœlis (Matth. VI, 19), et cum sit et ubique, hanc sedem suam voluit Pater; minoravit