Nempe, inquiunt, Filius Dei Deus est, et virtus Altissimi Altissimus est. Nec pudet illos injicere, quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim verebatur, ut non aperte pronuntiaret, «Deus superveniet, et Altissimus obumbrabit te?» Dicens autem Spiritus Dei, etsi Spiritus Dei Deus, tamen non directo Deum nominans, portionem totius intelligi voluit, quæ cessura erat in Filii nomen. Hic spiritus Dei, idem erit Sermo. Sicut enim Joanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intelligimus in mentione Sermonis; ita et hic Sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. Cæterum, alium Joannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus. Sicut ergo Sermo Dei non est ipse cujus est, ita nec Spiritus; et si Deus dictus est, non tamen ipse est cujus est dictus. Nulla res alicujus, ipsa est cujus est. Plane cum quid ex ipso est, et sic ejus est dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse ex quo est, et cujus est. Et ideo spiritus Dei Deus, et sermo Dei Deus, quia ex Deo, non tamen ipse ex quo est. Quod si Deus Dei tanquam substantiva res, non erit ipse Deus, sed hactenus Deus, quia ex ipsius Dei substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua totius. Multo magis virtus Altissimi, non erit ipse Altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec providentia; et hæc enim substantiæ non sunt, sed accidentia uniuscujusque substantiæ. Virtus spiritui accidit, nec ipsa erit spiritus. His itaque rebus quodcumque sunt, spiritu Dei et sermone et virtute collatis in virginem, quod de ea nascitur, Filius Dei est. Hoc se et in istis Evangeliis ipse testatur statim a puero: Non scitis, inquit (Luc. 11, 49), quod in Patris mei me esse oportet? Hoc et Satanas eum in tentationibus novit: Si Filius Dei es. Hoc et exinde dæmonia confitentur: Scimus qui sis, Filius Dei. Patrem et ipse adorat. Christum se Dei a Petro agnitum non negat. Exsultans in spiritu ad Patrem: Confiteor, inquid, tibi, Pater, quod absconderis hæc a sapientibus (Matth. XI, 25). Hic quoque Patrem nemini notum nisi Filio affirmat. Et Patris Filium confessurum confessores, et negaturum negatores suos apud Patrem; inducens parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos, et occisi a malis rusticis, et a Patre defensi; ignorans et ipse diem et horam ultimam soli Patri notam; disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a Patre; habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a Patre si vellet; exclamans quod se Deus reliquisset, in Patris manibus spiritum ponens; et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem Patris; et novissime mandans ut tinguerent in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.
Caput XXVII.
Et quid ego in tam manifestis moror, cum ea aggredi debeam, de quibus manifesta obumbrare quærunt? Undique enim obducti distinctione Patris et Filii, quam manente conjunctione disponimus, ut solis et radii, et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut æque in una persona utrumque distinguant, Patrem et Filium, dicentes Filium carnem esse, id est hominem, id est Jesum; Patrem autem spiritum, id est Deum, id est Christum. Et qui unum eumdemque contendunt Patrem et Filium, jam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est Jesus, alius Christus; alius erit Filius, alius Pater; quia Filius Jesus, et Pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt, duos facere, Jesum et Christum. Sed hæc injectio eorum ex prætractatis jam retusa est, quod Sermo Dei, vel spiritus Dei et virtus Altissimi dictus sit, quem Patrem faciunt. Non enim ipsæ sunt cujus dicuntur, sed ex ipso, et ipsius. Et aliter tamen in isto capitulo revincentur. «Ecce, inquiunt, ab angelo prædicatum est: Propterea quod nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei; caro itaque nata est, caro utique erit Filius Dei. Imo de spiritu Dei dictum est. Certe enim de Spiritu Sancto virgo concepit; et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, et pariendum; id est spiritus, cujus et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus. Caro autem Deus non est, ut de illa dictum sit, quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; sed ille qui in ea natus est, Deus de quo et psalmus (LXXXVI, 5): Quoniam Deus homo natus est in illa, et ædificavit eam voluntate patris. Quis Deus in ea natus? Sermo et spiritus, qui cum sermone de Patris voluntate natus est. Igitur Sermo in carne, dum et de hoc quærendum, quomodo Sermo caro sit factus; utrumne quasi transfiguratus in carne, an indutus carnem? Imo indutus. Cæterum, Deum immutabilem et informabilem credi necesse