est, ut æternum. Transfiguratio autem interemptio est pristini. Omne enim quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse, neque aliud potest esse. Sermo autem Deus; et sermo Domini manet in ævum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit transfigurari, consequens est, ut sic caro factus intelligatur dum fit in carne, et manifestatur, et videtur, et contrectatur per carnem: quia et cætera sic accipi exigunt. Si enim Sermo ex transfiguratione et demutatione substantiæ caro factus est, una jam erit substantia Jesus ex duabus, ex carne et spiritu mixtura quædam, ut electrum ex auro et argento; et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est, caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo Deus erit Jesus. Sermo enim desiit esse, qui caro factus est; neque caro, id est homo, caro enim non proprie est, qui Sermo fuit. Ita ex utroque neutrum est; aliud longe tertium est, quam utrumque. Sed enim invenimus illum directo et Deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, quoniam Deus homo natus est in illa, ædificavit eam voluntate Patris; certe usquequaque Filium Dei et filium hominis, cum Deum et hominem sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem: quia neque Sermo aliud quam Deus, neque caro aliud quam homo. Sic et Apostolus (Rom. I, 37) de utraque ejus substantia docet: Qui factus est, inquit, ex semine David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est Filius Dei secundum spiritum. Hic erit Deus, et Sermo Dei filius. Videmus duplicem statum non confusum, sed conjunctum in una persona, Deum et hominem Jesum. De Christo autem differo. Et adeo salva est utriusque proprietas substantiæ, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem; denique et mortua est. Quod si tertium quid esset ex utroque confusum ut electrum, non tam distincta documenta paterent utriusque substantiæ. Sed et spiritus carnalia, et caro spiritalia egissent ex translatione; aut neque carnalia, neque spiritalia, sed tertiæ alicujus formæ, ex confusione: imo aut sermo mortuus esset, aut caro mortua non esset, si sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset, aut sermo mortalis. Sed quia substantiæ ambæ in statu suo quæque distincte agebant, ideo illis et operæ et exitus sui occurrerunt. Disce igitur cum Nicodemo, (Joan., III, 6) Quia quod in carne natum est, caro est; et quod de spiritu spiritus est. Neque caro spiritus fit, neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Jesus constitit, ex carne homo, ex spiritu Deus, quem tunc angelus ex ea parte qua spiritus erat, Dei Filium pronuntiavit, servans carni filium hominis dici. Sic et Apostolus etiam Dei et hominum appellans sequestrem (I Tim., II, 5), utriusque substantiæ confirmavit. Novissime qui Filium Dei carnem interpretaris, exhibe qui sit filius hominis. Aut nunquid spiritus erit? sed spiritus Patrem ipsum vis haberi; quia Deus spiritus, quasi non et Dei spiritus: sicut et sermo Deus, et Dei sermo.
Caput XXVIII.
Itaque Christum facis Patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis hujus, si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non magis nomen est, quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res. An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur Jesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, æque Jesum Filium Dei diceres, vestitum vero Patrem crederes? Nunc de Christo. Si Pater Christus est, Pater unctus est, et utique ab alio. Aut si a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum, in illa exclamatione Ecclesiæ ad Deum: Convenerunt enim (Act. IV, 27) universi in ista civitate adversus sanctum Filium tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pilatus cum Nationibus; ita et Filium Dei Jesum contestati sunt, et Filium a Patre unctum. Ergo Jesus idem erit Christus, qui a Patre unctus est, non Pater, qui Filium unxit. Sic et Petrus (Act. II, 36): Firmissime itaque cognoscat omnis domus Isræl, quod et Dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Joannes autem (I Joan., II, 22) etiam