mendacem notat eum, qui negaverit Jesum esse Christum: contra, de Deo natum, omnem qui crediderit Jesum esse Christum. Propter quod et hortatur ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo. Sic et Paulus ubique Deum Patrem ponit, et Dominum nostrum Jesum Christum. Cum ad Romanos (I, 8) scribit, gratias agit Deo per Dominum nostrum Jesum Christum. Cum ad Galatas (I, 1), non ab hominibus se apostolum præfert, nec per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem. Et habes tota instrumenta ejus, quæ in hunc modum pronuntiant, et duos proponunt, Deum Patrem, et Dominum nostrum Jesum Christum Filium Patris, et Jesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine Dei Filium. Nam exinde eo jure quo utrumque nomen unius est, id est Dei Filii, etiam alterum sine altero ejusdem est. Et sive Jesus tantummodo positum est, intelligitur et Christus; quia Jesus unctus est. Sive solummodo Christus idem est Jesus, quia unctus est Jesus. Quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo impositum est; alterum accidens, quod ab unctione convenit; dum tamen Christus Filius sit, non Pater. Postremo, quam cæcus est, qui nec in Christi nomine intelligit alium Deum portendi, si Christo nomen Patris adscribat? Si enim Christus Pater Deus est, qui dicit (Joan., XX, 17): Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum; utique alium Patrem super se et Deum ostendit. Si item Pater Christus est, alius est qui solidat tonitruum, et condit spiritum, et annuntiat in homines Christum suum (Amos, IV, 13); et si adstiterunt reges terræ, et archontes congregati sunt in unum adversus Christum ipsius (Ps. II, 2); alius erit Dominus, contra cujus Christum congregati sunt reges et archontes. Et si: Hæc dicit Dominus Domino meo Christo (Is., XLV, 1); alius erit Dominus qui loquitur ad Patrem Christi. Et cum Apostolus scribit (Eph., I, 17): Uti Deus Domini nostri Jesu Christi det vobis spiritum sapientiæ et agnitionis; alius erit Deus Christi Jesu charismatum spiritualium largitor (Rom., VIII, 11). Certe, ne per omnia evagemur; qui suscitavit Christum, suscitaturus est et mortalia corpora nostra; jamque alius erit suscitator quam Pater mortuus, et Pater suscitatus, si Christus qui est mortuus, Pater est.
Caput XXIX.
Obmutescat, obmutescat ista blasphemia, sufficiat Christum Filium Dei mortuum dici; et hoc quia ita scriptum est. Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duæ substantiæ censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quæ humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est, mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana substantia mortuum dicimus. Atquin blasphematis non tantum quia mortuum dicitis Patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim crucifixi, quæ ex lege in Filium competit (quia Christus pro nobis maledictio factus est, non Pater), Christum in Patrem convertentes, in Patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus; quia nec Apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem, de quo quid capit dici, sine blasphemia dicitur; ita quod non capit, blasphemia est si dicatur. Ergo nec compassus est Pater Filio; sic enim directam blasphemiam in Patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes jam Patrem et Filium duos esse; si Filius quidem patitur, Pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est enim compati, quam cum alio pati? Porro, si impassibilis Pater, utique et incompassibilis. Aut si compassibilis, utique passibilis. Nihil ei vel hoc timore tuo præstas. Times dicere passibilem, quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis Pater est, quam impassibilis etiam Filius ex ea conditione qua Deus est. Sed quomodo Filius passus est, si non compassus est et Pater? Separabatur a Filio, non a Deo. Nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat, nec secernatur a fonte, tamen fluvii injuria non pertinebit ad fontem. Et licet aqua fontis sit quæ patiatur in fluvio; dum non in fonte patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius qui ex fonte est. Ita, et si spiritus Dei quid pati posset in Filio, quia tamen non in Patre pateretur, sed in Filio, Pater passus non videretur. Sed sufficit nihil spiritum Dei passum suo nomine; quia si quid passus est, in Filio quidem passus est,