in quo erat et Pater, cum Filius pateretur in carne; quia hoc retractatum. Nec quisquam negabit, quando et nos pati pro Deo non possumus, nisi spiritus Dei sit in nobis qui et loquitur de nobis quæ sunt confessionis; non ipse tamen patiens, sed pati posse præstans.
Caput XXX.
Alioquin si ultra pergas, potero tibi durius respondere, et te cum ipsius Domini pronuntiatione committere, uti dicam: Quid de isto quæris? Habes ipsum exclamantem in passione: Deus, meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Ergo aut Filius patiebatur a Patre derelictus, et Pater passus non est, qui Filium dereliquit; aut si Pater erat qui patiebatur, ad quem Deum exclamabat? Sed hæc vox carnis et animæ, id est hominis, non Sermonis, nec spiritus, id est non Dei, propterea emissa est, ut impassibilem Deum ostenderet, qui sic Filium dereliquit, dum hominem ejus tradidit in mortem. Hoc et Apostolus sensit, scribens (Rom., VIII, 32): Si Pater Filio non pepercit. Hoc et Esaias (Is., LIII, 6) prior pronuntiavit: Et Dominus eum tradidit pro delictis nostris. Sic reliquit, dum non parcit; sic reliquit, dum tradit. Cæterum, non reliquit Pater Filium, in cujus manibus Filius spiritum suum posuit. Denique posuit, et statim obiit: Spiritu enim manente in carne, caro omnino mori non potest. Ita, relinqui a Patre, mori fuit Filio. Filius igitur et moritur (I Cor., XV, 3 et seq.) et resuscitatur a Patre, secundum Scripturas. Filius ascendit in superiora cœlorum, qui et descendit in interiora terræ: hic sedet ad dexteram Patris, non Pater ad suam. Hunc videt Stephanus cum lapidatur, adhuc stantem ad dexteram Dei, ut exinde sessurum, donec (Ps. CIX, 2) ponat illi Pater omnes inimicos sub pedibus suis. Hic et venturus est rursus super nubes (I Cor., XV) cœli, talis qualis et ascendit. Hic interim acceptum a Patre munus effudit, Spiritum Sanctum, tertium nomen divinitatis, et tertium gradum majestatis, unius prædicatorem monarchiæ, sed et œconomiæ interpretatorem, si quis sermones novæ prophetiæ ejus admiserit, et deductorem omnis veritatis, quæ est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, secundum christianum sacramentum.
Caput XXXI.
Cæterum judaicæ fidei ista res, sic unum Deum credere, ut Filium adnumerare ei nolis, et post Filium, Spiritum. Quid enim erit inter nos et illos, nisi differentia ista? Quod opus Evangelii, quæ est substantia Novi Testamenti, statuens Legem et Prophetas usque ad Joannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus, tres crediti, unum Deum sistunt? Sic Deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per Filium et Spiritum, ut coram jam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per Filium et Spiritum prædicatus non intelligebatur. Viderint igitur antichristi, qui negant Patrem et Filium. Negant enim Patrem, dum eumdem Filium dicunt; et negant Filium, dum eumdem Patrem credunt, dando illis quæ non sunt, auferendo quæ sunt. Qui vero confessus fuerit Christum Filium Dei non Patrem, Deus in illo manet, et ipse in Deo. Nos credimus testimonio Dei, quo testatus est de Filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet (I Joan., V, 12). Non habet autem Filium, qui eum alium quam Filium credit.
Quinti Septimii Florentis Tertulliani Liber Adversus Hermogenem.
Argumentum.
Hermogenes iste natione fuit afer, professione pictor, alius omnino ab eo de quo, cum Phygello seu Phileto, loquitur Apostolus, II ad Timoth. 1. Christianum se primum professus, vafritiem et subdolum nationis animum testatus est, cum in gentilium philosophiam degener incurrit, et Stoicorum deliria secutus