est. Hermogenes adhuc vivens docebat dari materiam æternam, hoc innixus principio, bonum et optimum esse Deum, qui bona atque optima tam velit facere, quam scit, imo nihil non bonum, atque optimum et velle eum, et sapere.... inveniri autem et mala ab eo facta utique non ex arbitrio et voluntate; oportere igitur ex vitio alicujus rei factum ex materia esse sine dubio. Cui reponebat Tertullianus Hermogenem duos Deos inferre, dum materiam parem Deo infert. Deum autem unum esse oportet, unicum autem esse non poterit, cui aliquid adæquabitur, adæquabitur autem Deo materia, cum æterna censetur. Similiter nec omnipotens Deus, qui materiæ indiguit, et materia egenti Deo se præstitit minori, et invalido, et minus idoneo de nihilo facere, quæ velit. Præterea si materia mala, et æterna, profecto malum inevitabile, et necessarium; si mutabilis in bonum, ergo non æterna, et hic auctor mali Deus, qui cum debuisset omnia ex materia protulisse, aut tantum bona, protulisset etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non volens efficere omnia bona, si voluit, et non fecit. Lump.
Caput Primum.
Solemus hæreticis compendii gratia de posteritate præscribere. In quantum enim veritatis regula prior, quæ etiam futuras hæreses prænuntiavit, in tantum posteriores quæque doctrinæ hæreses præjudicabuntur, quia sunt quæ futuræ veritatis antiquiore regula prænuntiabantur. Hermongenis autem doctrina tam novella est, denique ad hodiernum homo in sæculo, et natura quoque hæreticus etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis, officium bonæ conscientiæ judicet. Præterea pingit illicite, nubit assidue; legem Dei in libidinem defendit, in artem contemnit; bis falsarius, et cauterio et stylo; totus adulter, et prædicationis et carnis siquidem etnubentium contagio fœtet, nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveraverit. Sed viderit persona, cum doctrina mihi quæstio est. Christum Dominum non alium videtur aliter cognoscere, alium tamen facit quem aliter cognoscit: imo totum quod est Deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse. A Christianis enim conversus ad Philosophos, de Ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum Domino ponere, quæ ipsa semper fuerit neque nata, neque facta, nec initium habens omnino nec finem, ex qua Dominus omnia postea fecerit.
Caput II.
Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, præstruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse. Negat illum ex semetipso facere potuisse: quia partes ipsius fuissent, quæcumque ex semetipso fecisset Dominus. Porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem, et eumdem semper qua Dominus. Cæterum, si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem et quod fieret, et quod faceret, imperfectum habendum; quia ex parte fieret, et ex parte faceret: aut si totus totum fecisset, oportuisset