Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

vescendam,

datam ex ipso. Ecclesia corpus ejus sumens, vescens, accipit ab ipso datam. Quod nisi ita construatur, putabit aliquis esse accusativum casum; nos autem dicimus nominativum Ecclesia, quod est corpus ejus. Accepit itaque Christus carnem nostram, non phantasticam, sed naturalem. Ergo et caro nostra naturalis, unde sumpta est illa. Sed et illa naturalis, quae uniret utrasque, et faceret connaturales, et ipsa connaturalis. Sed, ut ait quidam sapiens, non ob hoc plures carnes vel corpora, sicut nec multa sacrificia, sed unum; licet a multis offeratur per loca diversa et tempora. Quia divinitas Verbi Dei, quae una est, et omnia replet, et tota ubique est, ipsa facit ut non plura sint sacrificia, sed unum licet a multis offeratur, et sit unum

corpus Christi cum illo quod suscepit in utero virginali. Quam vigilanter, quam aperte, fit, inquit, unum corpus Christi cum illo quod suscepit de utero virginali! Vere enim et incunctanter credendum, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis precem coelos aperiri, et illud angelico ministerio in sublime deportari altare, quod est ipse Christus, qui et pontifex et hostia, contactuque illius unum fieri. «O quales,» ut ait S. Basilius, «oportet sacerdotis esse manus, tantarum rerum ministras, quae communem Dominum angelico iterum revectum officio subinde contigerint [cod., contigerit]!» Sed jam Paschasium Radbertum sufficiat excusatum, librumque ejus plurimorum utilitati defensum, qui in hoc tantum peccavit, quia de sententia beati Ambrosii

non verbum de verbo, sed sensum de sensu expressit. Quod autem iterum objiciunt, eum dixisse «toties Christum pati quoties missas contingat quotidie ubique celebrari,» ego certe in libro ejus non reperi: cum et Augustinus et caeteri, illo manente integro, dicant. Et S. Andreas: «Agnus, inquit, in suo regno integer perseverat et vivus.» Et beatus Petrus: «Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est (I Petr. III, 18).» Et Paulus: «Christus resurgens jam non moritur (Rom. VI, 9)»: et pene totus textus Epistolae ad Hebraeos idem sonat.

IX. Sed illorum jam ineptiis respondendum, qui humano aut saeculi sensu in Dei rebus putant loquendum. Dominus etenim noster non de spiritali

cibo, sed de carnali locutus est, cum diceret: «Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur (Matth. XV, 17).» Non autem in Scripturis omnibus semper pro categorico syllogismo praediffinite accipitur: cum, etsi de corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19), ut idem Dominus dicit, non possunt exire etiam bonae? Calumniati sunt haeretici ex hoc sermone, Dominum physicae ignarum fuisse; physica enim sic se habet: Ignea virtus, cujus sedes in corde est, cibi potusque subtilem per occultos poros in diversas corporis partes vaporem distribuit; faeculentum vero in secessum discernit. Et nos saepe videmus non modo infirmos sed etiam sanos, quod per os intromittunt, per vomitum rejectare, et aliquos per multa tempora sine

digestione duxisse [f. suppl. vitam] Et, licet quod sumebant, per nauseam stomachi revomeretur, subtilior tamen succus per membra usque ad ungues diffundebatur. Ergo dicendum, aut Dominum non praediffinite locutum, aut quamcunque aporiam corporis, qua se subtilis cibi vapor diffundit, secessum dictum; et hoc, ne haereticus garriat. Caeterum quia vere credimus non solum animam sed et carnem nostram hoc mysterio recreari (totum enim hominem assumpsit qui totum hominem in Sabbato curavit), carni quidem caro spiritaliter conviscerata transformatur, ut et Christi substantia in nostra carne inveniatur, sicut et ipse nostram in suam constat assumpsisse deitatem: ut qui manducat ejus carnem et bibit sanguinem, vivat per animam et

nunc et in aeternum, et caro de terrae pulvere resuscitata vivificetur in novissimo die. Quapropter cujus potenti virtute panis iste communis quem quotidie sumimus, cum sit candidus, mutatur intra nos in colorem sanguineum vel alium humorem fluidum, ipsius potentia caro et sanguis ejus sumpta non in noxios et superfluos humores, sed in carne vere resuscitanda debeat reservari conformata. Et quia totum quod diximus, non ex nostro sumpsimus, de isto etiam quid quidam sapiens diffinierit, dicamus. «Scimus, inquit, hoc sacramentum mysterio et reverentia omnimodis a communibus escis secernendum quae naturali et necessario usu sumuntur; ita enim omnes exposuerunt quod Apostolus dixit: «Non dijudicans» corpus Christi, id est, a caeteris

escis non discernens, vel cujus excellentiae sit, inconsiderans, quod unum idemque est.» Non enim excellentiam ejus reveretur qui secessui dicit obnoxium, sicut caeteras escas. Sed tamen eodem modo, quantum ad comestionem et haustum pertinet, percipitur [cod., percipiuntur], videlicet trajiciendo per os, et in ventrem mittendo. Ubi quid Dominus de mysterio suo agere voluerit, suae scimus tantum cognitum esse voluntati. Scimus enim consumi posse spiritali virtute; scimus et reservari posse inconsumptibili perennitate; quia quaecunque ex his Christus elegerit, de suo sacramento perficit. Absit tamen ut tantum mysterium secessui fiat obnoxium! in quo si forte ordo naturae servatur, mysterium, quod sola fide conspicitur, humilietur. Si

corpus in corpore ordinem servat, non violatur mysterium quod divinitatis firmavit sacramentum; nec spiritus amittit quod fide integra in re corporali spiritaliter sumpsit.

X. Sed jam forti syllogismo quod praemisimus, concludamus. Dixeramus Dominum non de spiritalibus escis, sed de carnalibus dixisse: Omne quod intrat in os, et reliqua. Est homo exterior, qui corrumpitur, est et interior, qui renovatur. Est autem corpus Christi spiritualis alimonia pertinens potius ad interiorem hominem, de quo digestio non praedicatur. Quod si ad exteriorem pertineat hominem pium sit et salutare, diffundi per membra credere profuturum resuscitandis in generali resurrectione Liquet igitur non obnoxium secessui esse.