Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

hostili omne jus omneque licitum cavere, quid est aliud quam patriam perdere, et necem inferre? Silent equidem leges inter arma, quibus ille Odo feralis bestia ita hoc tempore abusus est, ut reverendissimos sacerdotes Dei quasi vilia mancipia caperet, nec ab ipsis sacrosanctis altaribus temperaret, commeatus publicos intercluderet.

Redeo ad me, reverendissimi patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi, totiusque reipublicae curam, mors furibunda cum suis incubuit copiis.

Hinc dira egestas; horrea et apothecas armata manus sibi vindicat: illic fortis gladius, intus pavor dies ac noctes reddiderunt insomnes. Sola vestra auctoritas, ut tantorum malorum levamen fieret, exspectata est, quae tantam vim habere creditur, ut non solum Remensi, sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae et pene ad nihilum redactae subsidio esse valeat. Quod divinitate propitia exspectamus, et ut fiat, omnes in commune oramus .



CONCILIUM RAVENNATENSE

A GERBERTO archiepiscopo habitum anno 997, de multis ad disciplinam ecclesiasticam spectantibus

 .

(Apud Labb. Conc. tom. IX, pag. 769.)


Perpetuo regnante Domino nostro Jesu Christo, tempore pii Caesaris Ottonis III, in anno II imperii ejus, indictione XI, sub imagine Salvatoris, infra valvas majoris ecclesiae Ravennatensis, Gerbertus, ejusdem ecclesiae praesul, residens cum pluribus episcopis et presbyteris ecclesiae memoratae, astantibus diaconibus et cuncto clero, dixit:

I.

«In sancta ac Ravennate Ecclesia, cui divina dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo est valde reprehensibilis orta, ut subdiaconus corpus Domini, quod formatum appellant, tempore consecrationis episcoporum, ipsis vendant episcopis, et chrisma vendant archipresbyteris annualiter parochiae vestrae. In quibus apparet venditio Filii Dei, et

venditio Spiritus sancti. Qua de re praesenti decreto constituo ut in hac sede et in his omnibus quae ad nos pertinent, ulterius minus fiat.» Quod omnes statuentes laudarunt. Et dixit: «Si quis autem contra hoc decretum ausus fuerit attentare, anathema sit;» et responderunt omnes: «Amen.»

II.

«Statuimus etiam ut annualiter in festo sancti Vitalis omnes archipresbyteri ad nos pertinentes, pro respectu sedis, subdiaconis nostris annualem censum persolvant solidos duos, et quicunque concesserit censualiter, sentiat ultionem, arbitrio primorum hujus Ecclesiae.» Et ab omnibus est laudatum.

III.


«Et quamvis antiquitus sit statutum ut nemo episcoporum alterius clericum sine eo mandante litteris

recipiat, aut ecclesiam [f. deest dedicet] in alterius dioecesi, vel per acceptam, sive promissam pecuniam; sed neque illum [f. deest promoveat] quem probabilem ad officium non inveniat, aut immatura aetas vel crimen excludit; nec illum quem inscitia coerceat, vel leges infamia damnent, aut debilitas vel imminutio membrorum cohibeat, seu quem abjecta officia vel ministeria deformia notant, vel quem turpis lucri cupiditas abjicit, vel contra leges prohibitio; neque ullum eorum, quos neophytos dicunt, bigamos, curiales, vel laicos, vel eorum qui in canonibus et legibus cohibentur: unde competere non ambigimus ut praesenti concilio priscorum Patrum sanctiones firmantes teneamus, ut nemo nostrum ecclesiam vel aliquando oratorium in alterius dioecesi

dedicare attentet sine permissu et consensu episcopi ad quem pertinet ipsa dioecesis; neque alterius dioecesenses vel parochianos recipere aut promovere seu retinere praesumat, sine canonicis epistolis quas Nicaena synodus, apud Bithyniam congregata, sancivit Latino more recitari formatas; et ut nullus sacris permittat ordinibus, nisi quem aetas, vita, doctrina, mores, auctoritas canonica commendat atque legalis. Ut autem haec sanctio per omnia firmior teneat, et ut hoc indignis non concedatur, sub anathematis obligatione nosmetipsos constringimus, et successores nostros episcopos qui contra haec decreta praesumpserint. Et si quis sacri ordinis de sepultura mortuorum aliquid acceperit, nisi forte quae sponte ab amicis vel propinquis mortuorum ecclesiae

fuerint collata, hac maledictione teneantur obnoxii.»