Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/107

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GERBERTI

POSTMODUM SILVESTRI II PAPAE

OPERUM PARS III.---EPISTOLAE ET DIPLOMATA.

SECTIO I.



Epistolae ante summum pontificatum scriptae.

CURANTE ANDREA DUCHESNIO.


(Historiae Francorum Scriptores, tom. II, pag. 789-841.)

EPISTOLA PRIMA. AD OTHONEM CAESAREM.

Domino suo OTHONI Caesari semper Augusto, GERBERTUS quondam liber. Dum regnorum publica perpendo negotia, serenissimi domini mei aures propriis occupare expavesco. Loquatur Dominus meus servo suo propriis epistolis solito more, ut ejus servitutis fiat exhibitio, tollatur ambiguitas epistolarum, quae Caesaris nostri gravitatem saepe nobis compertam agentibus, cognitam non repraesentant. Denique signum erit nobis vos velle, aut nolle, sententia prolata bene aut non bene. Quantum enim in nobis est, quod possibile est esse, consequens est nos perficere, si vestrum cognoverimus velle. O! dicat dominus Gerebertus episcopus sententiam nostrae innocentiae super Brovingo

et Isimbardo: dicant Litefredus et Gerardus, cur eorum beneficium perceperit Rodulfus. Non dicatur majestatis reus, cui pro Caesare stare semper fuit gloria, contra Caesarem ignominia.

EPISTOLA II. AD EUMDEM CAESAREM.

Serenissimis auribus domini mei mallem referre laeta quam tristia. Sed cum videam monachos meos attenuari fame, premi nuditate, tacere quomodo potero? Tolerabile quidem hoc malum, si non etiam simul melior spes foret ablata. Nescio quibus codicibus, quos libellos vocant, totum sanctuarium Domini venundatum est. Collecta pecunia nusquam reperitur, apothecae et horrea exhausta sunt, sed in

marsupiis nihil est. Quid ergo peccator hic facio? si cum gratia domini mei fieri posset, satius esset me solum apud Gallos egere, quam cum tot egentibus mendicare apud Italos. Rainerius Francigena nobis intimus, vestrique honoris cupidus, de statu imperii vestri meae fidei multa commisit vobis referenda,

non autem legato credenda, sed nec chartis inserenda, nisi vestro consultu.

EPISTOLA III. AD GEREBERTUM EPISCOPUM TERDONENSEM.

O nostri spes consilii, praesentis mali statum stultum est dissimulare, loqui invidiosum, ne odio personarum agi videamur. Si licet abbati quibuscunque personis tradere immobilia monasterii libellario nomine, mobilia obtentu eleemosynae, nec relinquere si qua forte residua sunt, eorum haeredem fieri monachum, specialiter quo spectat novi abbatis ordinatio? Petroaldi dicuntur fuisse omnia, abbatis nulla: et ita esse constat, quoniam nihil nobis relictum est praeter tecta et communem usum simplicium elementorum. Epistola domini mei jubet Petroaldum

coli, tenere quod tenuit: duplicatur pondus parentibus positis in eadem trutina. Vires negotii perpendite, considerate quid amiserim, quid secutus sim, praeter gratiam domini mei; suscipite onus amici consilio et auxilio, et quid sit faciendum rescribite.

EPISTOLA IV. AD BOSONEM.

GERBERTUS BOSONI in Christo salutem.

Recedant multa verba, et sequamur facta. Sanctuarium domini mei nec pecunia nec amicitia vobis damus, nec, si datum est ab aliquo, consentimus. Fenum quod vestri tulerunt beato Columbano restituite, si experiri non vultis quid possimus cum gratia domini nostri Caesaris, amicorum consilio et auxilio; his conditionibus leges amicitiae non refutamus.

EPISTOLA V. AD PETRUM EPISCOPUM PAPIENSEM.

Quod abbatiam sancti Columbani habere videmur, Italorum nulli gratias agimus. Si ante Dominum nostrum a vobis laudati sumus, non indebitas vobis reddidimus laudes. Mutua exposcitis colloq