Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/108

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
203
204
II SILVESTRI PAPAE OPP. PARS III—EPIST. ET DIPLO.

rapinis nostrae Ecclesiae non cessatis. Nostra velut propria militibus dividitis, qui diversa in integrum revocare debuistis. Rapite, praedamini, vires Italiae contra nos concutite. Opportunum tempus nacti estis. Dominus noster bellorum certamine occupatur, nos nec manus paratas eum juvare detinebimus, nec quod ejus officii est temere usurpabimus. Si pace uti poterimus, servitio nostri Caesaris operam dabimus, cum praesentes tum absentes. Sin, ejus tantum praesentia nostram solabitur inopiam, et quoniam (ut ait poeta) nusquam tuta fides, et quia finguntur nec visa, nec audita, voluntatem nostram vobis non nisi scriptis aperimus, nec vestram aliter recipiemus.

EPISTOLA VI.

AD ADELAIDEM AUGUSTAM.

Dominae suae Adelaidi semper Augustae, Gerbertus.

De beneficiis et libellariis, ex parte, nostrum velle ex voto domini nostri Caesaris exsecuti sumus. Recordetur domina mea quod innuerit servo suo se oraturam pro pluribus, aliter quam fieri possit. Ex quo a vobis discessimus, nec Grifonem, nec ejus nuntium vidimus. Terram, quam nostris fidelibus fieri concessimus, cras quomodo auferemus? At si omnia quae omnes jubent fiunt, quid hic facimus? et si totum damus, quid tenebimus? Griphoni ubi possimus beneficium nullum concedimus.

EPISTOLA VII.

AD AIRARDUM.

Gerbertus quondam scholasticus Airardo suo salutem.

Petitionibus tuis annuimus, nostra ut exsequaris negotia, velut propria monemus. Plinius emendetur, Eugraphius recipiatur: qui Orbacis et apud sanctum Basolum sunt, prescribantur. Fac quod oramus, ut faciamus quod oras.

EPISTOLA VIII.

AD ADALBERONEM REMORUM ARCHIEPISCOPUM.

Mantuae quid egerim super negotiis vestris, praesens melius explicabo verbis, quam absens scriptis. Claves librorum quas mitterem ignoravi, propter communem usum similium serarum. Historiam Julii Caesaris a domino Azone abbate Dervensi ad rescribendum nobis acquirite, ut vos, penes quos nos habemus, habeatis, et quod reperimus speretis, id est octo volumina Boetii de astrologia, praeclarissima quoque figurarum geometriae, aliaque non minus admiranda. Fortunam nostram sola vestra conturbat absentia noctesque diesque.

EPISTOLA IX.

AD GISILBERTUM ABBATEM.

Si bene valetis gaudemus. Indigentiam vestram putamus nostram: quam patimur, ut relevetis rogamus. De morbis ac remediis oculorum Demosthenes philosophus librum edidit, qui inscribitur Ophthalmicus; ejus principium si habetis, habemus, simulque finem Ciceronis pro rege Dejotaro. Valete.

EPISTOLA X.

AD CAESAREM.

Principiani monasterii duo fratres, velut exsules et peregrini, a nobis recepti sunt, qui desolationem sui loci a Laudensi episcopo, neophitoque abbate factam, molestissime ferunt, simulque referunt se alicui Ecclesiae minime subjacere debere. Erit ergo vestrae prudentiae ac pietatis, ut nec Laudensis Ecclesia debito privetur honore odio pastoris, nec monasterium subjaceat tyrannidi devastatoris.

EPISTOLA XI.

IDEM AD EUMDEM.

Quid ora caudaeque vulpium blandiuntur hic domino meo? Aut exeant de palatio, aut suos repraesentent satellites qui edicta Caesaris contemnunt, qui legatos ejus interficere moliuntur, qui ipsum asino coaequant. Taceo de me, quem novo locutionis genere equum emissarium susurrant, uxorem et filios habentem, propter partem familiae meae de Francia recollectam. Victis abest pudor. O tempora! o mores! ubinam gentium vivo! Si patriam sequor, sanctissimam fidem relinquo; si non sequor, exsulo. Sed potius licet cum fide in palatio exsulare quam sine fide in Latio regnare.

EPISTOLA XII.

AD HUGONEM SCHOLASTICUM.

Hugoni Suo Gerbertus quondam scholasticus.

Secundum amplitudinem mei animi amplissimis honoribus ditavit me dominus meus. Nam quae pars Italiae possessiones beati Columbani non continet? Hoc quidem ita ex largitate et benevolentia nostri Caesaris, fortuna vero aliter instituit. Secundum amplitudinem quippe amici mei amplissimis me oneravit hostibus. Nam quae pars Italiae meos non habet hostes? Vires meae impares sunt viribus Italiae. Conditio pacis haec est, si spoliatus servio ferire desinent, vestitum districtis persequentur gladiis; ubi gladio ferire nequibunt, jaculis verborum appetent. Contemnetur imperialis majestas, cum in me, tum in seipsa in divisione sanctuarii Domini secundum libellarias leges facta: quia consentire nolo, perfidus, crudelis, tyrannus cognominor. Ipse Caesar omnium hominum excellentissimus, a furciferis asino coaequatur. O amicorum fidissime! ne deseras amicum consilio et auxilio. Recordare quod te oraverim me malle esse militem in Caesarianis castris quam regem in extraneis.

EPISTOLA XIII.

AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Vestram felicitatem, gloriam existimamus esse nostram. Incommoditatem si quam sustinetis, simul patimur. Domini nostri Caesaris magnanimitatem, intentionem, appetitum bonorum virorum supereminentem cognovistis. Proinde si deliberatis an scholasticos in Italiam ad nos usque dirigatis, consilium nostrum in aperto est; quod laudabitis laudabimus, quod feretis feremus.