Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA XIV.

D PAPAM JOANNEM.

Beatissimo papae Joanni Gerbertus solo nomine officii Bobiensis coenobii abbas. Quo me vertam? proh pudor! Sedem apostolicam si appello, irrideor, nec ad vos propter hostes est veniendi facultas, nec de Italia egrediendi libera potestas. Morari difficile, quando nec in monasterio nec extra quidquam nobis relictum est, praeter virgam pastoralem et apostolicam benedictionem. Dominam Imizam, quia vos diligit, diligimus. Per eam nobis et nuntiis et epistolis significabitis quidquid nos facere voletis: simulque nos per eam vobis quidquid de statu et molimine regnorum cognoverimus vestra interesse. Valete.

EPISTOLA XV.

AD PETROALDUM MONACHUM.

Magnam intelligentiam tuam, frater, ne turbent fluitantia. Qui te quondam florentem Dominum clamabant et patrem, nunc conservum habere dedignantur et parem. Sors omnia versat. In dandis et accipiendis, ut monachum decet et nosti, nostra licentia utere. Ne negligas quod condiximus, ut tui memoriam frequentiorem habeamus.

EPISTOLA XVI.

AD GERALDUM ABBATEM AURILIACENSEM.

Occidit, occidit, mi Pater, status Ecclesiarum Domini. Respub. periit, sanctuarium Domini pervaditur, populus praeda fit hostium. Consule, Pater, quo me convertam. Milites quidem mei arma sumere, castra munire parati. Sed quae spes sine rectore patriae, cum fidem, mores, animos, quorumdam Italorum pernoscamus? Cessimus ergo fortunae, studiaque nostra tempore intermissa, animo retenta repetimus, quibus si placet magistrum quondam nostrum Raimundum interesse cupimus, interim dum Kal. Decembribus Romam iter intendamus.

EPISTOLA XVII.

AD EUMDEM.

Pater meus Adalbero Remorum archiepiscopus vos bene valere cupit, et quia vestram praesentiam non adiit, conturbatio regnorum fecit, specialisque contra suam Ecclesiam commotio Heriberti Tricassini, et Ottonis comitis filii Tedbal-li. Qui status regnorum penes vos sit scire cupit, et an Hugo, quem vestra lingua abbacomitem dicitis, uxorem duxerit. Quae sua sunt nostra putate, et ne vestra gratis appetat, quid sui vobis placeat significate. Hoc signo, sagum lineum operosum vobis mittit, sicut olim per vestrum Airardum alterum miserat, sed planum. De multiplicatione et divisione numerorum libellum a Joseph Hispano editum abbas Guarnerius penes vos reliquit, ejus exemplar in commune rogamus. Si limina beatorum Remigii et Dionysii datur vobis copia videndi, nuntio praemisso vestris alloquiis poterimus condelectari.

EPISTOLA XVIII.

AD FRATRES BOBIENSES.

Scriptura sancta dicit: Qui ficte Dominum quaerunt, nunquam invenire mereantur. Qui regulam sancti Benedicti professi estis, et pastorem deserendo abjecistis, colla tyrannis sponte subdidistis. Non de omnibus dico tyrannis vestris ducibus. Ante tribunal Christi quomodo apparere vultis? Haec quidem non causa retinendi honoris scribo, sed loquenda loquens, cura pastorali animam meam crimine libero, non audientes implico. Apostolica privilegia revolvite, anathemata quae mihi ostenditis ad memoriam reducite, insuper intelligite quod sacri canones dicunt: Qui excommunicatis quolibet modo se junxerit, excommunicatus sit. Videte in quanto periculo res vestrae sitae sint. Supernus judex faciat vos sua praecepta cognoscere, et ea opere implere.

EPISTOLA XIX.

AD RAINAUDAM MONACHUM.

Recte quidem, frater, conquereris super abbatis tui privatione. Oves in convallibus ante ora luporum absque pastore, monachi in monasterio absque abbate. Secundum scire tuum et posse, bene te velle et facere adhortor, et moneo. Unius anni tria diversa imperia super te docent quae vides, fallacia et inconstantia. Futuram desolationem, non tantum parietum quantum animarum ingemisce, et de Domini misericordia noli desperare.

EPISTOLA XX.

AD ADELAIDEM IMPERATRICEM.

Multa quidem peccata mea ante Deum, sed contra dominam meam, qui ut a servitio repellat, fidem promissam nunquam violavi, commissa non prodidi, pietatem sine avaritia exercere me putavi. Si erravi circa voluntatem vestram quid modicum, fecit hoc improvidentia, non deliberatio: sintque vobis satis continuatae jam in poenitentia Quadragesimae, quod certe sic confido esse. Praevaluit ad tempus quorumdam nobilium pauperum caeca cupiditas, nunc praevaleat vestra, quae semper fuit, circa justitiam pietas. Favet ad hoc divinitas, regna vobis concilians, et reges potentes vestro imperio subdens. Mea sententia haec est. Quam fidem filio dominae meae A. servavi, eam matri servabo. Si nequeo praesens, saltem absens bene loquendo, bene optando, bene orando.

EPISTOLA XXI.

AD ECEMANNUM PALATINUM MONACHUM.

Benevolentiam tuam circa me sentiens, mi frater, tanti hominis gratulor amicitiae. Eum vere te constantem in fide cum in me tum in his qui se tibi crediderunt, liquido deprehensum *. Neque enim domus admirabilis feminae te aliter charum haberet. Suscipies igitur onus amici, bona verba suggeres, epistolas meas benigne interpretaberis, mea negotia tua putabis.