Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/111

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


nec in illam partem fidem habens, caecus te amor regnandi debilitatum negligere coegit. Et quid mirum si in nepotem pestem tui sordidissimi cordis evomis, qui cruenta manu et ad omne scelus semper promptissima cum latronum grege et furum manipulo, dum fratri tuo nobili Francorum regi Laudunum civitatem suam, inquam suam, nunquam utique tuam, dolo malo subriperes, eumque regno fraudares, et imperatoriam sororem, regnique sui consortem infamares, tuisque mendaciis commaculares? Nihil unquam pensi habuistis, dilatate, incrassate, impinguate, qui non secutus patrum tuorum vestigia, dereliquisti Dominum factorem tuum. Recordare os tuum impudens quoties digito compescuerim, dum turpia in Remensem archiepiscopum, turpiora in reginam dementiendo serpentino sibilo effudisti. Quid in Laudunensem episcopum feceris ipse nosti melius, brevi tu Lothariensium regni angulo latitans, vanissimoque supercilio te toti praeesse jactitans. Quid neptis utriusque nostrum femina, te te viro melior, cum nobilis indolis filio: quid apostolorum vicarii Ecclesiae sanctae ovilis pastores, quos tu canino dente noctu et interdiu rodere conaris: quid alii praeterea principes, qui nihil tuo juri debent, ejusdem habeant Dominoque auctore possideant reminiscere: et ita tandem inania excutiens somnia, frontemque falsissimo poculo debriatam expurgans, poteris metiri nil esse quod agis ad nil divino nutu deveniendum quod moliris. Quorum ergo haud pro merito ascriptus numero, ligandi solvendique donatus honore, mihi indigno pastorali virga commissam defensurus Ecclesiam: Ecclesiam dico, non aliam quam summi pastoris sanguine redemptam, quam tu, divinum jus contemnens, cum tuis complicibus lacerare atque dilaniare pro posse tuo contendis: horribilem spernens illam Dominicam vocem, qua tonatur: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei, et aliam qua eodem modo dicitur: Qui vos spernit, me spernit. Tua hactenus vulnera curare studens, infudi oleum et vinum, idem mitia secreto per familiares nostros asperis publice miscens. Abhinc nisi resipiscas Spiritus sancti gladio, qui mihi commissus est, cum tibi computribilibus membris rescindam, atque igni tradam inexstinguibili: ut sicut fides tua, si non contemneres, esset cum superis, ita contemnenti sit perpetuo cum inferis. Quando jam confirmatis vectibus et coelestis Hierusalem clausis portis a Virginis filio ipsius civitatis sponso dicetur reprobis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, sicut scriptum est: Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis? Cave ne in ea praeda inveniaris in qua qui invenitur ab aeterna haereditate extorris redditur.

Infatuet Dominus consilium Achitophel.

EPISTOLA XXXII.

GERBERTUS EX PERSONA CAROLI.

Carlous sola Dei gratia si quid est, Diedrico hypocritarum ideae, imperatorum infidissimo, prolisque parricidae ac in commune hosti reip.

Gravitatis siquidem meae fuerat, maledicta tua taciturnitate premere, nec pensi habere quod petulantia magis tyranni, quam judicium protulit sacerdotis. Sed ne silentium tuis conjuratis videatur facere confessionem, summam tuorum scelerum paucis attingam, et de maximis minima referam. Consilii quoque mei nonnulla praetermittam, ut qui velut inanis uter spiritu intumuisti, meo ut tu desipis incrassati, impinguati, dilatati, pressus pondere detumescas. Cur domnam ducem Beatricem cum filio regnique primatibus a nobis praetendis delusam? Te miser non sentis, nec quemquam pene fore tuae conjurationis participem. Non solus, nec in angulo fidem integerrimam filio nostri Caesaris astruo, ut tu nocturno mero eructas. Adsunt mecum Galliae principes, reges Francorum, velis nolis praeclarissimi Lotharienses fide devoti. His est curae filius Caesaris, hi nec regnum quaerunt eripere, ut tu nec conregnantem instituere. Tu divina et humana confudisti jura, deque legibus oscitans ut limax in suo conclavi cornupeta tibi videris. Cur pastorali officio minas intendis? Quasi vero tu pastor, et non lupus rapax, et potius alter Judas, si Judas apostolus, qui Dominum suum triginta prodidit argenteis, et tu episcopus qui Dominum tuum regem haeredem regni regno privasti, spe famosissimi quaestus. Parvum tibi hoc, poenas de eo quantum ad te fine carentes velut de hoste sumpsisti. Siccine Ottonum promeruerunt beneficia? Denique nunquam ad eos fidem habuisse, non solius filii causa convinceris. An cum Lotharium regem Francorum, quem gloriosum vocas, cum maxime oderis, hunc inquam cum regno pellebas, meque regnare cogebas, fidemne ei et mihi promissam servabas? Mihi promissam dico ante aram, quam impudenter nominas. Profecto intelligis quid feceris. Contra fratrem meum ac sororem domini tui me arma parare impellebas, ut omne genus nostrum regium mutuis vulneribus confoderes, tyrannos nomine regum substitueres, cum quibus contempto sacerdotio vacuis aulis incubare posses. Laedere me putas, si eos laesisse dicas, quorum gloria glorior, aversa opinione affligor. Verum aliter est, immanitas scelerum tuorum occultare te propria non patitur flagitia. Et quamvis purgatione uti velis, per emotionem in personam tuam pallor subinde, ac subinde rubor, silentium in loquendo subitum, verba subita prioribus non cohaerentia, etiam non quaerentibus ingens tormentum conscientiae produnt. Erubesce, miser, et quod te solum scire putasti, ad omnium notitiam pervenisse cognosce. Peccatis tuis innoxios noli commaculare, et vitia tua turpissima aliorum metiri manibus toties perjurio pollutis. Cessa sacrosancta violare, et qui nobis indicis prior remedium poenitentiae, quaere publicum. Perjurium peregisti, urbem propriam rapinis exhausisti, depopulatus es Ecclesiam tibi (ut ais) creditam. Acquiesco, redde ergo eo quod abusus es custodia dominae tuae quam humiliasti, erepta libertate, imposita servitute. Et qui pupilla Domini scriberis, pupilli et